Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM PRATENSEM.

ACCCEPI literas tuas, eruditissime et amantissime PRATENSIS, ex quibus intelligo te negotium nostrum Rostochiense probe curasse, quo nomine tibi gratias ago. Cupis a me scire quid rerum |in mundo geratur, quidque ferat fœcundus ille Auster, a quo nuper redij. Atque ego pleraque eorum quæ istic cognoveram, tibi, quam primum reversus essem, Haffniæ retuli, plura etiamnum relaturus, si quæ ulterius in mentem venerint, ubi vos denuo invisere, quod intra paucos dies facere decrevi; est enim res magni momenti, quam nulli præterquam Magnifico Domino Legato Gallico DANZÆO et tibi intimo meo aperire animus est, vestrumque de hac audire consilium. Quoniam vero de abitu meo denuo in Germaniam mens tibi nonnulla præsagit, licet ego idipsum supprimam, dicam tibi quippiam in aurem, nemini nisi soli Domino DANZÆO, quem scis taciturnum et fidum, aperiendum. Recte quidem sive vigilanti sive somnianti tibi tuus dictavit Genius vatidicus, me aliud iter versus Austrum iterum meditari. Quod forte inde subolfecisti, quia nullas ex ijs arcibus, quas Serenissimus Rex noster mihi, cum in reditu illum debitæ observantiæ causa Soræ submisse salutassem, clementissime et motu proprio obtulit inhabitandas, recipere voluerim, et quod videas me de ijs quæ in hac patria geruntur non admodum esse solicitum. Quod insuper Basileam sæpenumero in ore isthic apud vos habuerim, eius oportunitatem cupido philosophiæ alumno et tranquillitatis Apollineæ, Musarumque amatori depredicârim, in qua urbe et tu aliquando vixisti, eamque plurimi facere solitus es: Ex his ut opinor, Genius seu potius ingenium tuum perspicax et providum de meo abitu et istuc eundi intentione nonnulla coniecit et suspicionem tibi movit non prorsus frivolam. Nam ut te sensa animi mei occulta non prorsus celem, sic est ut coniectaris: Constitui enim, si Deo sic visum fuerit, hac instante æstate Germanos revisere, adeoque Basileam usque, quæ in limitibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ iucunde et commode sita est, excurrere, ibique sedes firmas pro studijs meis Olympicis figere, atque Astronomiæ instaurationem, quam diu multumque animo volvo, favente astrorum conditore, moliri. Quin et hæc erat prioris meæ peregrinationis non minima causa, ut locum inquirerem et rationes invenirem, quomodo meis studijs tutius et plenius vacare possem, ijsque rectius consulerem quam hîc in Dania: displicet enim, ut me sæpe conquerentem audivisti, hæc conversatio, hi mores, hæc quotidiana fabula; ex quo vix aliquem hîc reperiam præter te, |cum quo de rebus arduis et vulgi captum exuperantibus, solidi quid conferam: at quam raro nobis simul esse contingat, tute scis. Cum mei ordinis hominibus, quoniam crebrius mihi agendum est, præsertim Herressuadij, Avunculum, quando apud ipsum dego, convenientibus, aut etiam me ipsum Knudstorpij invisentibus (alias enim quantum possum illorum consortia subterfugio) multum temporis mihi perit, |multa alias ingrata audienda et facienda. Nosti enim quam sint nobilium horum mores a meis institutis alieni, quamque ab ipsa philosophia: excipio excipiendos, quos tamen plures esse mallem quam sunt.

Sed audi quid hisce diebus præter omnem meam expectationem acciderit, idque solus audi, et nemini nisi uni DANZÆO nostro aperi, idque secreto. Cum ultimo die præcedentis septimanæ, qui erat undecimus Februarij matutinis horis in lecto expergefactus, adhuc decumberem, et iter hoc de quo modo dixi, in Germaniam tacitus et solicite animo mecum agitarem, simulque qua ratione, consanguineis meis non attendentibus, elabi possem, cogitarem, idque in varias partes volverem atque revolverem; ecce ab improviso nunciatur Regium puerum huc Knudstorpium advenisse, qui tota nocte properasset, ut literas a Rege mihi inscriptas confestim traderet; erant autem adhuc tenebræ, instante saltem crepusculo matutino, et Sol intra duas horas vix oriebatur: iubeo itaque puerum illum ad lectum accersiri, qui erat genere Nobilis atque ex mea consanguinitate, is mihi statim Regis exhibuit literas, atque sibi ab ipso Rege iniunctum esse aiebat, ut absque omni mora me, dies noctesque iter faciendo, quæreret, ubicunque in Scania invenirer, atque illas mihi in manus proprias traderet, statimque reverteretur, quod et factum est. Erant autem scriptæ in domo Regis venatoria Ibstrup, quæ prope vestram Haffniam intra unum milliare, uti scis, in sylva proxima sita est, idque præcedente die decimo nimirum Februarii. Ego vero literas mox resignans comperio in ijs Regem iubere, ut se confestim accedam, ubicunque in Selandia versaretur, quod et citra omnem moram obsequiose præstiti, adeo ut eodem die, Regi in dicta domo venatoria ante occasum Solis adfuerim. Is tunc me per Nobilem suum cubicularium NICOLAUM PASSBERG in locum quendam solitarium acciri iussit, atque sic, nemine præsente, clementissime allocutus est: «Scis TYCHO, quæ et qualia volens tibi obtulerim, cum ultimo Soræ apud me esses, iussique ut brevi ad me rediens, mihi ipsi significares, quidnam in his expeteres, aut ea de re Cancellarium meum NICOLAUM KAASIUM, vel Secretarium IOHANNEM SCHOUGARDIUM, per literas admoneres. At ex quo nihil eiuscemodi interea feceris, cum tamen alij talia avide affectent expectentque, nescio quid animo volvas, aut cur te non mature resolvas. Quidam ex Aulicis meis mihi insinuare visus est, se ab avunculo tuo | STENONE BILLE tacite cognovisse te denuo in Germaniam cogitare: Quare te advocare volui, ut ex te ipso cognoscerem, qualis tua sit sententia in ijs quæ obtuli, et cur talia non acceptes. Fieri potest, veluti conijcio, quod nulla eiuscemodi Arcium magnarum beneficia Regia obtinere cupias, ne studia tua, quibus delectaris, per causas forenses et alia negotia politica, quæ requiruntur in tuendis et administrandis talibus, interturbentur, atque | otium ijs vacandi tibi præcludatur. Quare cum nuper in Arce Helsingorensi essem, ubi nunc ædifico, prospiciens ex fenestra quadam Insulam illam parvam Huennam, quæ isthic in freto, versus Landskroniam sita est, et a nullo nobili inhabitatur, conspexi, de qua etiam, si recte memini, dictus tuus avunculus STENO BILLE mihi semel dixit, idque antequam in Germaniam ultimo te contulisti, quod eius situs tibi arrideret. Incidit itaque mihi in mentem hanc esse tuis exercitijs tam Astronomicis quam destillatorijs apprime accommodam, siquidem alta sit et solitaria. Nullæ quidem ædes ibi sunt, quas inhabitare posses, neque etiam reditus inde suppetunt necessarij. Verum ego tibi de utrisque sufficienter prospiciam. Si itaque hanc Insulam incolere volueris, lubens eam tibi soli concedam. Isthic degere potes quiete et eas exequi artes, quibus afficeris, nemine interpellante. Cumque arcem Helsingorensem splendidius instauravero, veluti nunc incepi, illic subinde commoratus, ad te nonnunquam in eam Insulam transfretabo, atque quid rerum agas in Astronomicis et destillationibus tuis inspiciam, conatusque tuos lubens iuvabo, non quod ego Astronomica intelligam aut sciam quorsum per omnia spectent, vel aliquid utilitatis inde pro mea persona sperem, sed saltem QVIA REX SVM, tuque in hoc meo Regno, ex ea familia, quæ mihi semper chara fuit, oriundus, non postremam in his operam navasse diceris: Unde existimo mei officij esse, talia convenienter sustentare et promovere. Quorsum vero opus est, ut denuo in Germaniam concedas, teque isthic peregrinum reddas, cum hîc in patria eadem commode efficere possis quæ isthic. Dabimus potius operam, ut eo res deducatur, quod Germani et aliarum Nationum homines, qui talia scire cupiunt, huc accedant, atque ea hîc videant et discant, quæ alibi vix reperient. Delibera itaque tecum spacio aliquot dierum, et deinde quid in his tibi faciendum censeas, mihi significa, ubi inaudiveris me in arcem residentiæ nostræ Friderigsburgensem reversum esse: Nolo enim ut coacte quidpiam hîc facias, sed liberum tibi relinquo, expensis ijs, quæ dixi, statuere id, quod ex re tua iudicaveris. Atque ubi Friderigsburgi mihi adfueris, et quidpiam hac de re conclusum fuerit, tum demum de reditibus necessarijs atque ædificationum sumptibus ita ordinabo et tibi prospiciam, ut indemnis esse queas, atque illic commode peragere ea, quæ regno huic et mihi Regi, tum quoque tibi ipsi et tuis |esse poterint tam hîc quam alibi honorifica.« In hunc sane modum optimus ille et Patriæ ac publici boni, honorisque studiosissimus Rex verba habuit, quibus peractis, ego qua potui et debui reverentia gratias humilime egi, et me, quamvis Insula clementer oblata, ob maris fluctus, quibus undique cingitur, accessus habeat difficiles et sæpenumero admodum periculosos, submisse respondi ea de re deliberaturum, atque brevi meam resolutionem Friderigsburgi subiectissime indicaturum: |sicque discessi et sequente die, huc domum reversus, ubi, uti et in itinere, de hoc Regio proposito multa tacite pensito; nam mirabile mihi videtur, imo alicuius peculiaris ominis, aut fati instar esse, quod Regius puer eo ipso tempore, quo de abitu in Germaniam solicite mecum deliberarem, matutinis horis tale nuncium adferret; quodque serenissimus et clementissimus Rex noster ex se ipso, me non petente, vel eiuscemodi quid cogitante, talia proponeret; et ut dicam aperte quod sentio, impense me moverunt hæc Regis verba, eiusque laudabilis intentio, adeo ut animus meus vacillare et hæsitare cœperit, et de priori proposito nonnihil remittere. Vereor enim, ne, si Rege quasi prævidente ea quæ mihi novi abitus causas suggesserunt, atque his præveniente, nihilominus discederem, et forte postea alibi in peregrinis oris mihi quidpiam adversi eveniret, nec omnia ex voto succederent (uti sunt res humanæ fluxæ et varijs casibus obnoxiæ) tum eo magis inde affligerer atque anxius redderer et tanto plus pœnitudinis inde caperem, quod nimirum has satis tolerabiles conditiones a laudatissimo Rege mihi singulari clementia benignissime cupienti, oblatas non acceptârim ac in Patria manserim. Nihil tamen certi adhuc constituere possum, nec etiam volo, antequam Domini DANZÆI et tuum audivero consilium. Matri et Avunculo aut etiam Fratri, hæc, antequam penitus inter nos deliberatum et conclusum fuerit, in quas partes me dem, non aperiam. Neque enim volo ijs innotescere me denuo in Germaniam proficisci decrevisse. Hæc mi PRATENSIS, eo plenius, prout peracta sunt, tibi refero, ut eo expeditius et melius cum DANZÆO nostro deliberare possis, quid mihi faciendum duxeritis, atque vestram sententiam, quamprimum isthuc venero (quod intra biduum vel triduum ad summum futurum spero) ingenue pro amicitia inter nos mutua et syncera aperiatis; neque enim diu cunctandum censeo, antequam Regi Friderigsburgi adsim, atque quomodo me resolverim exponam; quod facere D. V. constitui quamprimum unicum saltem diem Haffniæ hac in re vobis tribuero, et quid suaseritis intellexero.

Quando hæ literæ a te lectæ fuerint, et sæpedicto Domino DANZÆO nostro ostensa, eas mox disrumpe aut in cineres redige, ne forte per incuriam alicubi repositæ in aliorum manus perveniant; sicque secretæ nostræ consultationes, ubi quam maxime nollemus, propalen|tur. Atque de his nunc satis; plura et particulariora, ubi præsens fuero, intelliges. Verum antequam epistolam claudam, unum adhuc restare video discutiendum, quod prioribus intentus, ferme præterieram, de opinione illa Pliniana, ad quam quidem non tam absolute, prout rei moles exigit, nunc me resolvere datur, quæ tamen obiter et tam cito in mentem venire | possunt, dicam. PLINIJ ille locus, quem adducis, videtur obscurior, quam quod in continenti eum prorsus enodare concedatur, neque enim, quæ voluit dicere, visus est. Imo mea quidem opinione, nisi plura hac de re intellexerit quam scripsit, sibi ipsi non satisfecit, nedum alijs. Non quidem dubium est planetas ad Solem evidentem obtinere relationem, atque respectu eius Stationes et Retrogradationes, atque nonnullas inæqualitates apparentes, tam quoad Longum quam Latum, differentias exhibere, at quod circa Trinum Solis quam proxime stent superiores tres Planetæ, radiisque Solis inhibeantur, rectumque agant cursum, et ignea eius vi in sublime levantur (uti de his dictus ratiocinatur PLINIUS) tum quoque ea quæ mox de Retrogradationibus subiungit, non video quomodo constare possint. Neque enim Solis radij quasi catenâ aut aliâ quadam combinatione sunt cum Planetis alligati, qua eos hac vel illac impellant, trahant, aut retrahant, nisi vim quandam quasi Magneticam illis hoc modo inesse imaginemur; et ne sic quidem motio erit cœlestibus competens utpote circularis et regularis. Certum enim est Planetarum motiones ubique orbiculariter fieri, vel ex orbicularibus componi, ideoque ea quæ PLINIUS insinuat, si ad Solem referenda sunt, quod etiam fieri posse non inficior, alia ratione applicanda veniunt, de qua nonnunquam cogitavi, sed nondum satis me resolvi, ut videlicet tollantur Epicycli (quos veteres etiam non assumpsisse ex PLINIO liquet) et nihilominus apparentiæ constent. Sed existimo PLINIUM hanc suam speculationem undecunque tandem acceptam et quomodocunque intellectam in praxin et usum deducere nequivisse, ideoque difficultatem quandam hîc subt esse fassum. Simile quid apud VITRUVIUM, qui diu ante PLINIUM fuit, reperitur, sed locus nunc non succurrit. Is vero Architectonice magis quam Astronomice et Geometrice executus videtur, ex quo hanc sententiam PLINIUM hausisse verosimile est, licet is idipsum dissimulans eam sibi propriam et privatam asseruit. Verum de his ubi D. V. convenerimus, et commoditas dabitur talia disquirendi, ulterius philosophabimur. Tu vero, mi charissime PRATENSIS, quam felicissime vale, et Dominum DANZÆUM nostrum ex me officiose saluta; meque intra paucos, uti dixi, dies isthic ambo incolumes expectate.

TYCHO BRAHE.