Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
GENEROSO ET VERE NOBILI VIRO TYCHONI BRAHE A KNUDSTORP, AMICO SUO SEMPER OBSERVANDO.

GENEROSE et clarissime vir, amice perpetuo colende, cum hîc Holbecæ apud Dominum PACKIUM essem, redditæ mihi sunt tuæ literæ. Tristia obmittam, cum corrigi non possint: lapis promissus paratus est, inscriptio addita, ut voluisti, cum me vocabis, mature adero, gratissimumque mihi feceris, si plures invitaveris! Ego idem quoque facturus sum, ne vulgaris hæc sit dedicatio. Utinam ille PRATENSIS viveret et nobis unâ adesse posset. Ego D. IOHANNI FRANCISCO nisi adfuerit, ominatus sum aliquid mali. Ille igitur volens (ut spero) vel metu aderit. Literas tuas hîc expecto, ubi |iam iucundissime et suavissime vivo. Vale, Vir præstantissime, et DANZEUM tuum, ut incepisti, ama, credeque illum tibi esse deditissimum.

Vale et vale felicissime.
Tibi deditissimus Carolus Danzeus.