BINAS a te charissime D. D. PETRE recepi literas, quibus interea nihil a me responsum est, non quod amicitiæ et officii immemor essem, sed quod multis negotiis et amicorum visitationibus interea (ut fit) distractus fuerim. In prioribus communis nostri fratris et amici immortali memoria dignissimi PRATENSIS casum et immaturum inexpectatumque a nobis discessum merito deploras. In posterioribus vero proprias, quibus conflictaris in vitæ cursu, difficultates doles.
Etsi vero PRATENSIS nostri abitus potius, quam obitus ab omnibus merito doleatur, utpote qui ob multarum scientiarum excellentem peritiam, vitæque et morum incomparabilem suavitatem, in omnium animis perpetuum sui desiderium reliquerit; tamen cum nos divinis oraculis et philosophia aliquatenus imbuti, statuamus eos, qui corpoream et visibilem hanc mundi formam, urgentibus fatis, reliquerunt, ad beatioris mundi incolas migrare et tanto beatius deinde vivere, quanto infinita felicitas finitam miseriam exsuperat; o Horizontum temporis et æternitatis imperscrutabile discrimen; cumque is, qui hinc discessit, non decessit PRATENSIS, fuerit et divina et humana Philosophia ita edoctus, ut in eius, per quem omnes misericordiam mere|mur, pia invocatione et officij sui in hac mortali vita fideli vocatione, in æternitatem migraverit, et dum fata sinebant, vitam hanc mortalem bene et laudabiliter transegerit; idcirco non dubitamus cum eo longe melius nunc actum esse, quam nobiscum, qui inter tot errorum et fluctuationum procellas misera spe, quod reliquum est in corpore vitæ, fovemus. Unde non est quod tam ipsius casum doleamus, quam proprium, quod tanto viro, tam præclaris animi dotibus ornato, tamque sincero et fido amico orbati simus. Verum cum et nos frustra hoc faciamus, utpote qui nullo luctu nullis lacrymis exoptatissimum amicum in hanc vitam revocare possimus, nostroque desiderio nulla ratione succurri possit, patienter feramus id, quod inexorabile fatum nulla impatientia mutari permittit. Unum restat, quo amici defuncti exuvias ornare possumus, nempe ut Epitaphium illi dignum confici curemus, quo eius memoria, alias quidem immortalis, sed pro civili et politica consuetudine ad posteros et eos, qui ipsum in vivis | non norunt, conservari possit; huius, quantum ad sumtus attinet, ego eorum particeps ero, tu de inscriptione cogita. Id autem imprimis fieri oportet, ne, si diu differatur, in perpetuam (ut fit) oblivionem abeat. Dies enim diei memoriam delet.
Quantum vero ad posteriores tuas literas attinet, magis est quod nostram in hac vita sortem deploremus; quod tot assidue, dum hîc peregrinamur, itinerum difficultatibus et asperitatibus impediamur. Tu, dum necessaria Philosophiæ adminicula sectaris, libertatem Philosophicam in Aula aliquamdiu si non plane amittis, saltem in exilium abigis, unde eam revocare, ingentis, ut experiris, est difficultatis. Aula enim quosvis blando et benevolo vultu recipit, sed protervo et invito dimittit. Verum patientia, taciturnitate et consilio multæ difficultates tandem exsuperantur, tempore etiam aliam atque aliam fortunæ mutationem inducente. Sed danda est opera, ne, dum ab his fluctibus et tempestatibus evadere conamur, in novos impingamus et Charybdin evitantes in Scyllam devolvamur. Invia enim est inter tot scopulos, procellas et voragines ad Philosophiam via. Verum si cui auxilio Supremi portum attingere datur, is poterit magnum alterius spectare laborem, non quia vexari quenquam est iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Petis insuper a me, charissime D. D. PETRE, ut hypotheseos COPERNICI in triplici motu Terræ explicationem tecum communicem; qua is solerti ingenio per solam Terram, tum primi mobilis rapidissimum motum, tum octavæ sphæræ inæqualem tarditatem, ipsius denique Solis annuum cursum salvari posse demonstravit. Primus est, quo Terra circa axem sui Æquatoris versus ortum spatio 24 horarum convolvi imaginatur, eaque ratione rapidissima illa primi mobilis circumgyratio, |qua omnes secum inferiores sphæras in occasum convolvere a veteribus statuebatur, penitus excluditur. Alter motus est, quo centrum Terræ interea annuum cursum, quem veteres Soli attri|buebant, absolvit, eaque via Eclipticæ ductum ijs in locis, ubi hi Solem locabant, designat. Tertius vero est, quo axem Æquatoris Terræ ad planum Eclipticæ, quod centrum ipsius (ut dixi) describit, variabilem et annuo hinc motu revertentem inclinationem habere oportet; alias enim apparentes Solis ab Æquatore declinationes, dierumque incrementa et decrementa cum umbrarum discriminibus hypothesi huic non congruerent. Sed et in hoc tertio motu mirabili industria per binos circellos circa axem Æquatoris Terræ descriptos, salvat inæqualitatem motus fixarum ideo nobis apparentem, quod Æquator Terræ inæqualiter in antecedentia promoveatur, alteramque Æquatoris mobilitatem, qua ad Eclipticam accedit et recedit, eodem artificio excusat. Verum hæc omnia, ut sunt ingeniose a solertissimo illo Artifice excogitata; ita, nisi machina talis extruatur, in qua oculariter demonstrentur, difficulter intelligi possunt. Id vero et plura alia, Deo conatus nostros adiuvante, aliquando facturus sum, ubi vulgi strepitu semoto mihi Philosophica quiete frui licuerit, et in ijs, quæ in motibus adhuc desiderantur, tunc diligentiorem trutinam adhibebo. Tu interim da operam, ut libertatem pristinam recuperare possis et tandem animum ad continuandum Philosophiæ studium componere, ni mavis sequi viam universæ carnis, cumque alijs reliquos frustrare inglorius annos. Vale et saluta magnificum Dominum Decanum meo nomine officiosissime.