Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next

CLARISSIMO VIRO D. IOACHIMO CAMERARIO IUNIORI, PHILOSOPHO ET MEDICO EXIMIO, AMICO SUO COLENDO. DOCTOR CAMERARIUS MEDICUS ZU NÜRRENBERG.

EX litteris tuis, clarissime Domine Doctor CAMERARI, intellexi, maximam partem librorum Mathematicorum BRECHTALII esse distractam; nihilominus peto, ut eos, qui residui adhuc sunt, velis mihi, iuxta catalogum tibi missum, curare colligi, eosque huic artifici Mechanico GEORGIO LAUBIMVOLFI ad me transmittendos tradere. Et insuper, si quos alias in Mathematicis et Chymicis inveneris seu novos seu veteres, quos mihi usui fore existimas, unâ adiungas velim. Precium horum omnium ex tuo decreto artifex hic persolvet; pecunia meo nomine interea ab alio artifice IOHANNE von der SCHACK nomine, mutuo accepta, donec ego eam hîc in Dania (est enim is huc venturus) vel etiam Noribergæ restituero. Ignoscas autem mihi, quod ita audacter toties his meis negotijs molestus tibi sim; id facio fretus singulari tua humanitate, qua te eximie præditum, cum Noribergæ ultimo essem, non obscure cognovi. Peto autem, ut per occasionem me de tuis studiis et laboribus certiorem reddas, utrum in Spagyrica Medicina profectum aliquem feceris. Ego hac æstate nihil fere eximii in ea arte elaboravi, impeditus architectura, quam nunc præ manibus habeo. In Insula enim hîc quadam, quæ sita est in medio famosissimi et celeberrimi freti, ubi omnes naves ab Oriente in Occidentem transeunt, et e contra, ædes Philosophicas non exiguis sumptibus extruo. Hac enim Insula eo nomine a Rege donatus sum, ut eo, cum fert animus, secedere possim, et a vulgi strepitu semotus altioribus vacare exercitiis. Ubi ve|ro ædificium hoc absolvero, divina ope conatus nostros auxiliante, spero me commoditatem non exiguam adepturum philosophandi tum in superiori et cœlesti Astronomia, tum etiam in hac inferiori Spagyrica rerum præparatione. Et si quid mea opera et sumptibus inveniri queat, quod tibi aliisve amicis id expetentibus usui esse possit, lubens communicabo. Vale, vir doctissime et humanissime, et amicitiam inter nos brevi tempore Noribergæ contractam longa tempora ne sinamus obliterare.

Iterum vale.
T.
TYCHO BRAHE.