HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.
SERIUS quam velim, nobilissime amicissimeque D. TYCHO, tuis literis respondeo. Nunc nactus idonei Tabellarij potestatem, alijs sepositis, ad scribendum me dedi. Et recte tu quidem inobservata currere sidera, nec tam serenitatem deesse quam perdi scribis. Quæ quamvis vere dicantur, quod magna pars plerisque nihil agendo effluat, tamen hisce studijs arctoa Urania occinere videtur. Hoc latus mundi nebulæ dirusque Iuppiter urget. Nisi forte Academici in media luce cæcutiunt, qui umbras sectantur, vel ut tuis verbis utar, formalitates verborum inanium. Id quomodo in hoc doctrinæ genere fieri queat, in quo ornari res ipsa negat, contenta doceri, non perspicio. Sed hoc forte intelligis, auditorum oculos in cœlum esse deducendos, aut ipsum docentem non debere scholastico pulvere contentum in illo consenescere. Ego hoc vere affirmare possum, quicquid solidi in eo doctrinæ genere hisce temporibus in lucem proditum est, hoc ab Academicis profectum esse. Nam et PURBACHIUS Academicus. Idem REGIOMON|TANUS, STOFLERUS. | Quid de COPERNICO dicam, quem Bononiæ cum DOMINICO MARIA observasse, scripta sua testantur, et Romæ docuisse scio. Ut interim REINHOLDUM et RHETICUM taceam. De me nihil habeo quod dicam, quo forte respicis, nisi, non omnes sibi hunc studiorum scopum proponere, et multos destitui necessarijs, aliisque causis impediri. Et tamen hic Academicus fortasse tuis aliorumque observationibus adiutus, facta cum veterum observationibus collatione, accommodatas aliquas hypotheses eximere, et his, Geometria duce, rationem tabulas condendi demonstrare. Et inani sua pompa verborum (sic enim labores nostros vocare videris) deducere suos auditores ad recludenda veri penetralia. Verum ego suum cuique ut sit pulchrum, remitto. Imo gaudeo et laudo aliquos esse, quibus mentem et animum Dij dederunt, ut in nobili et arduo studio incumbendum sibi persuadeant. Utinam mihi ipsorum laboribus et sumptibus frui liceret, velim me dare unâ observatorem. Progredere, mi TYCHO, quo virtus tua te vocat, Dij tibi ingenium, Dij fortunam et indefessum studium dedere, da operam, ut agnoscat posteritas, te non frustra vixisse, et crassum aërem naturæ beneficio et studio vince.
Venio nunc ad ea, quæ de medicamentis obiter inter nos mota sunt, ubi ignorantiam decoctionum, infusionum et aliorum operum seplasiariorum minime tibi obieci. Sed hoc tum temporis me existimare memini, te necdum satis perspexisse vim et facultatem eorum, quid possint |in obstructionibus tollendis, in crassis et viscidis humoribus incidendis, quantum ad intemperies corrigendas, et alia quæ quotidie usu veniunt, siquidem praxin Medicam publice non exerceas, uti nos, neque etiam opus habeas. Neque, mi TYCHO, aut spiritu vitrioli aut lapidum pretiosorum viribus omnia absolvi possunt. Quod si tamen quis purius et defecatius vires eliciat separatione puri ab impuro, eum ego seplasiariujs prætulerim, uti et tu facis, et illius laboribus fruar. Non enim ars consistit in illa separatione, uti neque in dococtionibus et alijs præparationibus, sed morborum causarumque dignotione, in naturæ ægrotantis, in medicamentorum recta applicatione. Quamvis illam purificationem ego | non privaverim, ut neque medicamentorum præparationem et longe minus medicamentorum veteribus ignotorum usum utilem. Quæ duo priora eius generis sunt, ut existimem, a stupidissimo quoque, sed laborioso, si præeuntem habeat, percipi posse, tantum abest, ut subtilem ARISTOTELIS naturæ interpretis discipulum requirant. Sunt enim hæc (loquor de præparationibus, non de commodo usu) mechanici operis et nullius ingenij et mentis, ubi Doctor peritus et fidelis adsit. Verum illud fuit subtilis verborum indagatoris et sententiæ, autorem per scapham ligonem intelligentem et verborum portentis secretiora quædam medicamenta describentem assequi. Ego autem arbitror, rerum cognitionem satis per se difficultatis afferre, etiamsi verborum tenebris non involvatur. Ob id tibi gratias ago, quod pro nostra amicitia confectionem vitrioli aperueris, quamvis adhuc sola tua descriptione fruamur, quod vitris recipientibus destituamur. Sumtibus enim minime deterreor. Partem alteram de Horologijs velim, si commode fieri queat, ad me mitti cum libello illius nobilis Angli de Radio, si eo carere queas, aut saltem titulum primis literis ad me mittito, quamvis libellum malim. Cum enim in Anglia sit excusus et nunc miserabilis sit Belgicus status, vix alibi consequar. Utrum aliquid librorum Lipsiæ sis nactus, scire velim, et quos.
Est hic Magister LUCAS Hamburgensis non ineruditus, et harum artium, quas uterque nostrum summe colit, non imperitus, Musices non ignarus. Hic cuperet tuo beneficio iuvari, et si vel Haffniæ conditio offerretur docendi, aut etiam nobilis alicuius liberi forent instituendi, operam suam offert. Uxorem habet, curta est illi supellex, ut laborandum sit illi omnino de auxilio. Itaque hunc habeas de meliore nota commendatum; nam et moribus est integerrimis et eruditus. Non dubito te, cum de omnibus optime mereri studeas, etiam nostro nomine facturum omnia, quæ ab optimo nostrique amicissimo expectari possunt. Quod si existimes necessarium, ut illum coram videas, dabo operam, ut ad te transcurrat, cum aut in Insula, aut Haffniæ te esse intellexero.