Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTUTIBUS PRÆSTANTISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE OTTONIDI DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP, DOMINO SUO OBSERVANTER COLENDO.

POST tuum Augusta discessum, generose Domine TYCHO, ad te semel litteras dedi, in quibus T. D. pro scripto de stella anno 1572 visa edito, mihique dono misso gratias egi. Deinde aliquid de voluntate SCHISLERI et Globi conficiendi ratione cuiuscunque magnitudinis subiunxi. Spero autem easdem litteras tibi esse redditas. De voluntate vero tua cum nihil adhuc certi |cognoverim, pauca eadem de re tum cum affine meo PETRO tum cum N. GEMPERLIN pictore egi coram, ut de mea erga te benevolentia tibi quid certi constaret. Meretur enim virtus tua, ut tibi omnibus modis gratificetur. Quare cum singulari Dei beneficio ad excolendas artes Mathematicas, quas ipse impense amo, excitatus esse videaris, Deum Opt. Max. precor, ut tibi vitam largiatur diuturnam, quo laudatissimis artibus iam quidem nutantibus brevique casuris tuo ingenio quam felicissime suc|currat. Quadrans, quem hîc in horto Domino Consuli magna industria extruxisti, adhuc constat et usui observationum cœlestium inservit. Machina certe ingens, vixque ullibi nostro ævo similis reperitur, quam etiam magnus ille PETRUS RAMUS summopere, cum hîc et tecum esset, admiratus est. D. WOLFIUS tibi plurimam salutem ex me dicere voluit: ipse scripsisset, nisi publica negotia illi impedimento fuissent et affinis meus non cum summa festinatione abitum parasset.

Vale feliciter.
T. D. deditiss.
M. Iohan. Maior.