ET NATALIUM SPLENDORE ET INGENIJ PRÆSTANTISSIMO VIRO DN. TYCHONI BRAHÆO OTTONIDI,
DOMINO ET AMICO SUO COLENDO.
S.
REDIERUNT e Dania vestra, Nobilissime Domine TYCHO, superiore anno GEMPERLINUS, nuper Aurifaber, quorum neuter me accessit, uterque tamen per alios salutem mihi tuo nomine dixit. Etsi autem speraveram te pro necessitudine nostra ne absentis quidem mei memoriam abiecturum, tamen cum astra non quidem exitium (id enim a religione nostra et saniore Philosophia esset alienum) sed vitæ saltem periculum superiore anno, te autore, mihi |portenderint, minus miror, me utcunque viventem in mortuis abs te numerari, si forte prædictio illa apud te mollior fuit, quam mihi tunc indicare voluisti, ideoque supervacaneis litteris supersedisse. Memineris tamen, Ascendens meum necdum Saturni Anaretæ oppositum attigisse, quod ex tua quoque supputatione circa annum ætatis meæ 65 demum eveniet, quem etiam ob id ex Astrologicis ratiocinijs fatalem mihi esse insinuasti, a quo, ut conscius sis, si forte mea ætas et nostra colloquia tibi memoria exciderunt, adhuc triennio absum. Aiebas etiam fieri posse, ut directionem Horoscopi ad Trinum suum proprium circa annum 68 incidentem assequerer, plerumque id concedi ijs, qui Aquarium ascendentem obtinent, mihi revelasti, quando de his et similibus familiariter et iucunde sermones miscuimus, atque e thesauris tuis Astrologicis, quos alias in abscondito habes, mihi quædam impartiri voluisti, quorum etiamnum magna animi voluptate recordor. Quare cum adhuc et vivam et qualitercunque |valeam, quod te non ignorare arbitror, qui tam probe meam Genesin et hinc pendentia fata nosti, quatenus humanæ subiacent industriæ, nullatenus eam tibi inhumanitatem tribuo, ut me, quamvis pauperem et genere ignobilem, sed a Musis ditatum et nobilitatum asperneris, vel superbiam, ut secundis rebus elatus, neminem tenuioris fortunæ hominem amicitia tua dignum existimes, vel calliditatem, ut benevolentiam pro tempore ex loco simules. Sed facessant hæc omnia, indigna generosa natura, qualem esse tuam e diutina nostra conversatione expertus sum, pleneque persuasum habeo. De me autem sic existimes velim, me tibi et viventem et mortuum fore amicum.