Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next

A. WELLEIO CONCIONATORI REGIS. SALUTEM IN SALVATORE.

ACCEPI literas tuas, dilecte M. ANDREA, et de equo minus bene vidente D. I. FRANCISCI (cæcum ne appellem, multis deierationibus absterremur) intellexi: qui [quoniam] est vir benevolus et nobis Amicus, eum non denegat sed sponte offert sive venalem, sive commutabilem; ego ubi artificium molæ nostræ, in quo eo uti vellem, paratum fuerit, cum eo de hoc agam, si proprijs equis uti non licuerit, eo quod eo dono destituantur, quo suum etiam carere mallet. Agas itaque ipsi interea meo nomine gratias. De istius vafri hominis perfidia, qui sponte oblatam reconciliationem callide aversatur, ut impune sibi per Legati adventum famam meam læsisse consultum sit, nihil dicam, donec vir ille opt. et æquus adveneri, cuius etiam arbitrio primum stabo, an æquum sit me ista immerito ab eo pati et per civitatem ab ijs, quibus nihil mali volui, sed ab his passus sum, defamari. Quid Hessus iste dicat et quam gratiam referat, nihil curo, cum non alia ab eo exspectârim unquam, neque ob id medicinam conficiam, quod vel gratiam vel lucrum inde sperem ullum, miror saltem eousque Christianismi institutionem pervenisse, ut Magistratus ipse gloriari audeat, a membris Satanæ opem, quam ferre nequeunt, allatam sibi esse, posthabitis Dei auxilio et ab ipso ordinatis medijs. O Doctores, o Discipuli. De Curia ista quæ ad nos pertinet in Angulo Civitatis Matri, ut consuluisti, scripsi, ab ea brevi responsum expecto, quod ubi nactus fuero, modo ex votis nostris contigerit, cum CHRISTIERNO URUP præsens, ubi Haffniam advenero, agam; effice interea apud ipsum, ne curiam suam prius alteri divendat. Controversiam, quæ inter Fratrem meum et BLESSIUM istum incidit, nondum a quoquam intellexi, felicior enim sum in hac Insula, quam quod plurimas mundanæ fabulæ nugas, hominumque Eccentricitates sæpius cum molestia exauditas doleam. Velim tamen ut me de isto negotio certiorem reddas, siquidem Fratris mei magnopere interesse ex te intelligo. Vale et significa quando Iohannes Patri redierit. Iterum vale et saluta Mag. LAURENTIUM Amicum communem meo nomine plurimum.

T.
TYCHO BRAHE.