Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO MAGISTRO ANDREÆ SEVERINI VELLEIO AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.
SALUTEM.

BINAS a te Clarissime M. ANDREA, ex quo e Cymbria vestra domum reversus sum, accepi literas, utrisque negotium Typographi illius tractas; respondissem dudum tuæ petitioni, si hyemis importunitas non obstitisset, literasque ad te transmittendi prius fuisset oblata occasio. Scias itaque me illum Holsaticum Typographum, de quo scribis, non multopere expetere. Quod si sponte huc transmigrare velit, eius conatus, quantum in me est, promovebo. Conduxi autem alium iuvenem non uxoratum, qui mihi in impressoria arte exsequenda inserviet, et Francofurtum ad Nundinas pecuniam pro stylo impressorio diversi generis mihi coëmendo nunc transmitto; propriamque officinulam hîc instruere conabor, quæ quotannis mihi usui emolumentoque erit. Si quid tu postmodo prelo destinatum absolveris hucque transmiseris, meis impensis excudetur, si tibi ita visum fuerit. Est autem Typographicus servus, quem conduxi, admodum bene in arte peritus et laborator diligens. Nec ex re mea fuit uxoratum illum cum tota sua familia maiore dispendio quam compendio sustentare. Si post festum Paschatis nos denuo hîc inviseris, veluti discedens ultimo te singulis annis facturum promisisti (testante idipsum graphica tua parietis nostræ inscriptione REVORTAR 83/84/85 oculis nostris quotidie obvia) rem feceris mihi longe gratissimam, habeo enim quædam, de quibus tecum coram agere plurimum exoptarem. Ego enim vix ob negotiorum impendentium |multitudinem Cymbriam hac instante æstate revisere potuero. Tu itaque, si cum coniuge itineris socia (modo id possibile erit) mihi adfueris, hospes advenies exoptatissimus. Tuaque causa illud quicquid est itineris viceversa suscipiam, si quando opus fuerit. Vale et saluta METTAM tuam eiusque Patrem et Matrem, Magistrum IACOBUM et amicos omnes ceteros.

Iterum feliciter vale.
T.
TYCHO BRAHE manu propria.