SCRIPSI per eundem, qui tuas literas ad me pertulit, Bibliopolam Francofurto ad nos redeuntem nihil eorum librorum, quorum in literis meministi, attulisse, daturum autem me operam, ut vel Lipsia aut Witeberga, quos nancisci potero, adferendos curem. Gnomotericam CLAVIJ, quam æstimat Ioachimicis prope 5, RANZOVIO vendidij. Laborabo, ut studium et diligentiam nostram in hisce libris conquirendis agnoscas. Intellige autem, duo illa volumina iunctim venire Joachimicis 16. Typographum nostrum MYLIANDRUM typorum nomine conveni; is respondet, ante D. Antonij festum non posse hisce typis carere, tum, si voles, velle aliquot libras vendere; arbitratur autem, | libras 10 non sufficere ad unam columnam sive paginam excudendam. Æstimat singulas libras dimidio Thalero. Quid fieri velis, indicabis, antequam mare claudatur. VITUS ille, cuius meministi, mihi adfuit et respondit, velle fundere typos, quorum in tuis literis ad eum datis mentionem fecisti. Quærenti mihi de precio respondit, unâ cum quadratis Ioachimicos prope requiri.
In Eclipsi Lunæ 7. Novembris observata nostræ observationes non plane cum tuis conveniunt. Initium non fuit observatum. Porro ubi tota obscurari visa est, deprehensa est Procyonis altitudo partium 26. Cum primum ex umbra inciperet emergere, altitudo eiusdem stellæ partium erat 37. Ubi tota ex umbra emergere visa est, erat 41. Ex quibus tempora si deducantur, principium Eclipsis incidet in horam 11 6' 32 ", principium vero totius occultationis in h. 12 11' 44", medium [totius obscurationis in h. 1 1' 48", finis] totius obscurationis in h. 1 51' 52". Tota ex umbra emersit h. 2 55' 4". Ex quibus colligo MÆSTLINUM sesquihora ab hac observatione differre, ipsum vero COPERNICUM scrupulis solum sex, PURBACHIUM vero 30'. Si quid tamen ex superioribus observationibus potui colligere, propius a PURBACHIO fuit accessum in aliquot prioribus Eclipsibus. Et credo, me superiorem aliquam Eclipsin observasse, in qua proxime visus est MÆSTLINUS accedere. Verum, mi TYCHO, hæc res eget, ut ego iudico, longe ante actorum temporum et observationum artificum excellentium collatione, et homine ingenij sagacis, qui queat aliorum inventis aliquid addere. Ego in PROCLO ad Solis usque motum progressus sum, in cuius consideratione, ut aliorum siderum, cum studium tuum et diligentia perspecta mihi sint, velim æquinoctium solstitiorumque tempora ex te intelli|gere. Tua enim industria cum habeas instrumenta exquisite elaborata et utendi ratio optime tibi constet, non dubito, tibi dies et horarum momenta, in quæ incidunt, constare.