OBILISSIME et Eruditissime Domine HENRICE RANZOWI, fuit hisce diebus apud me filius tuus GERARDUS RANZOW, Præses arcis Kroneburgensis, Amicus meus singularis et vicinus exoptatissimus; cumque is præ ceteris nostri ævi Nobilibus Iuvenibus non saltem rerum Mundanarum multiplici et late quæsita Experientia, sed etiam Ingenio et Iudicio præeminenti valeat, Moribusque insuper admodum laudatis præditus sit, ipsius conversatione plurimum afficiebar eique tum varias observandis sideribus a me ingenti labore et sumtu constructas Machinas, tum etiam Pyronomici exercitij diversa Artificia lubens ostendi; inter alia vero cum in Typographiam meam, quam hac æstate præterita parari curavi, illum deducerem, ut Typos et rationem nostram imprimendarum chartarum perspiceret, conquestus sum illi, papyrum impressoriam mihi pro absolutis laboribus edendis deficere, et hyemem obstaculo esse, quominus eam nunc satis opportune nancisci queam; adeo ut ne pro quodam exiguo huius inchoati anni Calendario Astrologia imprimendo mihi charta suppetat, vel alicubi iusto pretio hîc in Dania venalis existat; nedum ut alijs maioribus a me confectis Operibus, quæ maximam papyri copiam postulant, sufficiens acquiratur. Subiunxit itaque ille, te Patrem ipsius molendinam habere papyraceam nec dubitare, si negocium hoc tibi constaret, quin lubenter pro Calendario isto excudendo mihi sufficientem Papyrum concessurus sis, suaque sponte (ut est Ingenio bonis conatibus admodum faventi) obtulit, se tibi hoc nomine scripturum, quod et statim hîc præsens præstitit; literasque tibi |transmittendas tradidit, quas nunc per proprium nuntium, unum ex meis familiaribus, IOHANNEM BERNSSÖN no|mine (cui ut fidem habeas velim) perferendas curo, ut eo certius ad tuam Generositatem mature perveniant, negociumque hoc eo rectius perficiatur; rogoque peramanter ut, si in Officina tua Papyracea reperiatur impressoria Papyrus meis votis conveniens, mihi de ea 20 vel 25 Riss, ut vocant, concedere velis. Pretium solitum tuæ Officinæ præfecto, quam primum de eo certior factus fuero, lubens transinittam. Continebit Calendarium illud, ubi impressum fuerit, circiter 6 quaterniones, ut ob id 25 Rissij pro 2000 Exemplaribus imprimendis requirantur. Pro reliquis vero maioribus a me absolutis Astronomicis Operibus quam primum, Deo volente, in lucem edendis, multo copiosiorem, quæ requiritur, papyrum in hoc ipso Freto Helsingoræ facile habiturus sum, cum vernum tempus navigationem consuetam reduxerit. Spero autem tuam Magnificentiam meis defiderijs hac in parte, quantum in te est, interea non defuturam, et dabo operam, ut hoc Officij genus in me non frustra collocatum experiare. Mittam vero brevi literas impressas tibi alijsque Nobilibus et eruditis Amicis inscriptas, quamprimum omnes absolutæ fuerint, ut Typos nostros videas, sique illi placuerint, et quid habeas, quod in lucem edere ex Astrologicis rebus decreveris, lubenter ut in mea Officina excudatur, permittam, saltem ut ipse requisitam Papyrum addas. Et si quacunque alia in re tuæ Generositati unquam aliquid per me quod gratum sit præstari queat, efficiam ut me facilem et promptissimum |habeas. Vale cum charissima coniuge totaque domo, vir Amplissime pariter et Eruditissime, meque tui studiosissimum redamare non graveris.