Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

LITERAS tuas, amantissime TYCHO, quibus Calendarij a tuo domestico Studioso edendi mentionem fecisti, accepi et iam Typos fusos a VITO miseram unâ cum libris illius Florentini, adiectis schedulis duabus, una VITI, altera aurigæ Witebergensis, quibus de precio tibi constabit. Miratus autem sum, te potioribus intentum permittere, ut talia in tua Typographia edantur, quæ trita sunt et vulgaria, in quibus si quis aëris mutationes prædicendas suscipiat, pæne ridiculum sese toti mundo exponit. Et tot a vero aberrantes prædictiones effecerunt, ut nugarum mendaciorumque eiuscemodi libri habeantur. Nec credo fuisse quemquam, qui huius hyemis levitatem et siccitatem prædixerit, cuius constitutio prope verna habenda est, si frigoris imbecillitatem spectes. Et quam ridiculum sese præbuit quidam Astrologaster, qui in suo Calendario Martio magna frigora et nives minatur, adeo fisus suis prædictionibus, ut si eventus falleret, iam artem nullam crederet. Et ego arbitror, veris et irrefutabilibus rationibus posse demonstrari, incertam plane esse hanc de aëris mutationibus prædictionem, præter anni tempora, quæ ut plurimum suas constitutiones servant. Sed tu forte, mi TYCHO, alias rationes habes, cur hæc a tuis Discipulis fieri permittas, etiamsi tu ipse non multum tribuas eiuscemodi prædictionibus, quarum difficultatem, immo pæne impossibili|tatem ipsemet satis nosti, quod et in familiari nostro colloquio a te audivisse recordor, cum alias etiam Astrologica vaticinia, uti multi alias solent, non pluris facias, quam par est. Credo itaque, te sic indulgere tuis | Discipulis, qui prognosticis annuis, more recepto, conficiendis delectantur, ut habeant, quo graviora studia leniant, fortassis etiam aliquid præter communem formam a te hauserunt. Si sic est, prodeat Calcearium illud in publicum, et discamus inde experiamurque, quæ prius nos latuerunt. Scio enim te nil vulgare et tritum moliri, neque levia tuis concedere. Plura non possum, urgente nuntio.

Bene vale, et ut hoc in genere nobis sis Apollo, opto.