Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERUDITIONE PRÆSTANTI DOMINO TYCHONI BRAHE DANO DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.

NOBILISSIME Domine TYCHO et amice observandissime, longa intercapedo locorum facit, ut rarissime per literas colloqui possimus, alioqui non intermitterem, quin te sæpius meis literis salutarem, aut si iter esset saltem dierum sex aut 8, in hac mea ingravescente ætate, ipsoque senio (nam a die 1. Octob. 60 ingressus sum ætatis annum) ipsemet te convenirem. Cum autem præter omnem meam spem et opinionem incidissem in HENRICUM meum popularem servum Magnif. D. IACOBI SEGURII | Legati Sereniss. Regis Navarræ ad quosdam Germaniæ principes, ac is servus Dresdâ salutandi amicos suos gratia Pragam excurrisset, diceretque se in Daniam rectâ cum Domino suo profecturum esse, nolui eum vacuum meis literis dimittere |istuc neque hanc occasionem scribendi ad te prætermittere. Scias igitur me unâ cum meis omnibus integra adhuc ex Dei beneficio frui valetudine, præterquam quod senum morbi crebrius iam me invadunt, vires animi et corporis languescunt, ut etiamsi quam maxime velim oblectare studijs Astronomicis, non possim. Taceo alia multa. Meam Dialexin auxeram iam olim aliquot problematis partim novis, partim ex DIGGSEI |Alis et Scalis derivatis de invenienda parallaxi quorumcunque Phænomenûm; in multis memet correxi a priore editione. Et ut esset veluti Synopsis quædam scriptorum de Nova Stella, volui omnium Authorum scripta nostris consona uno volumine edere, quibus adiunxi aliquot Cometarum historias. Qua de re iam ante ad te perscripseram, ac tu rogaveras, ne tuum scriptum adiungerem, quod illud ipse elimaturus pluraque ei additurus esses. Hoc meum opus nondum quidem prodijt, quod sane non mea culpa, sed Typographorum accidit, quod Astronomica non libenter edant. Cum autem intellexissem te domi in tua Urania etiam Typographiam instituisse pro edendis tuis lucubrationibus, tractaverisque idem, quod ego, argumentum de inventione parallaxium, nactus hanc occasionem, volui mittere ad te meam illam Synopsin, ut vel ordine a me designato eam (siquidem tibi probabitur) tuis typis ederes vel excerperes inde, quæ tibi utilia viderentur, tuoque operi adiungeres. Ego certe gratum nostrum studium et operam posteritati fore iudico, si plenam historiam a pluribus conscriptam novi istius sideris proposuerimus. Nihil dico de doctrina parallaxeos omnium phænomenωn, quæ hucusque a nemine fuit tradita. Tu ea omnia multo rectius intelligis, quam ut a me explicari possint. Nihil dicam de his amplius. Sed librum meum quæso accipe et evolve, et si placet dignumque editione censes, volesque illum tuis typis edere aut tuo operi adiungere, retineto apud te. Sin displicuerit, aut aliquid intercesserit, quod tuis typis imprimi non possit, rogo ut meum librum per eundem mihi remittas. Nullum enim aliud exemplum habeo, nllemque quantulumcunque hunc meum laborem perire. Quicquid statueris de libro, ratum et firmum erit apud me. Omnem tibi in illum potestatem trado, adeoque in me, ut libere moneas et reprehendas, fidemque amicitæ in hac re mihi potissimum præstes.

B. V.
T. studiosiss.
THADD.