Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||EXEMPLAR EPISTOLÆ NOBILISSIMI ET AMPLISSIMI VIRI, DOMINI HENRICI RANZOVII DE BREDENBERGA, VICARII REGII IN HOLSATIA ET ADIUNCTIS PROUINCIJS AD TYCHONEM BRAHE DATÆ, QUA SEQUENTIUM EDITIONEM EXPETIT ET IMPETRAT.

PERLEGI vir Clariss. et Nobiliss. diligenter literas Illustrissimi Principis LANDTGRAVII ad te transmissas, vna cum responsione tua semel atque iterum rescripta, quarum lectio mihi accidit iucundissima, tum quod plurima cognitu vtilia, et arti Astronomicæ plenius excolendæ idonea in ijs contineri percepi, tum quod a Principe, quo nemo inter reliquos hoc tempore Astronomiam magis colit, atque a te nostri æui præstantissimo Mathematico vltro citroque sunt conscriptæ. Ac sane non possum non gratulari nostro Seculo, quod DEVS optimus maximus non solum Viros Nobiles ac Plebeios, sed etiam aliquot Principes excitet, qui huius scientiæ Studio delectentur. Non enim vt vulgus opinatur, huius Artis cognitio omni certitudine caret, sed certis fundamentis et Obseruationibus nititur, humanoque generi imprimis est necessaria. Quo circa toto etiam Cœlo errant, qui hanc ab otiosis ingenijs excogitatam esse arbitrantur. Si quis enim eius prima indagabit initia, depræhendet a Patribus eam profectam, ac deinde ad posteros propagatam, longoque rerum vsu ac Obseruationibus crebris et diuturnis tandem confirmatam esse. Ne autem huius Scientiæ vtilitates longius persequar, tantummodo huius Doctrinæ contemtores ob oculos sibi ponere velint, quantis in tenebris versaremur, si Scientia de motibus Solis, Lunæ et Stellarum, item de Æquinoctijs ac alijs, careremus. Huius enim Doctrinæ, si expertes essemus, præstantissima Corpora Cælestia non secus ac bruta animalia aspiceremus. Quod ad Doctrinam de prædictionibus attinet, etsi ingenue quidem fatendum est, non semper euentus prædictionibus respondere: Tamen eius rei culpa Scientiæ Astrologiæ minime imputanda, sed potius imperfectæ eius cognitioni. Tum etiam considerandum est, quod DEVS totius Orbis arbiter ac moderator non semper alligatus sit causis secundis, sed multa pro sua Diuina Sapientia ita disponat, vt alios, atque nos putaramus, euentus consequantur. Neque tamen propterea tota Ars adspernanda est. Proinde inprimis huius Artis tam vtilis et necessariæ cultores laude digni sunt, tum quod Doctrinam conseruent, ex cuius traditione, vt ad cæterarum Scientiarum Doctores, nulla ad eos non |solum redundat vtilitas, siue lucri alicuius perceptio, sed etiam vilis vulgi contemptus. At tu longe aliter de hac sublimi Scientia; præsertim quo ad motuum conseruationem iudicas. Nactus enim in eum vsum peculiarem et idoneam Insulam, cursus Cœlestium |Corporum maxima diligentia obseruas, Instrumentis in eum vsum excogitatis et confectis quamplurimis, magnitudine forma et artificio inæstimabilibus. Quin et ex illa Insula quam incolis, aliqui Libri Astronomici tuo Labore et Industria iam publicam lucem viderunt, speramusque indies plures tanquam ex Equo Troiano prodituros, qui insigne Doctrinæ tuæ testimonium toti posteritati patefacient. Nam et ij, qui editi sunt, non solum iam a Viris Principibus et Doctis, magno cum applausu excipiuntur ac adprobantur, sed et illi venturæ posteritati erunt gratissimi, nominisque tui prædicationem in omnia æui Secula propagabunt. Subsequuturos itaque idipsum luculentius facturos non ambigo. Sed vt ad institutum Vir Doctiss. reuertar, cum te iterum quoddam opus Mathematicum sub prælo habere cognouerim, non possum non te adhortari, vt Illustrissimi Principis LANDTGRAVII ad te scriptas Literas, tuasque ad eum, tum ad Excellentiss. suum Mathematicum, et si quas præterea habes (vt te habere non dubito) Clarissimorum et Doctissimorum Virorum tecum de hac re conferentes Literas, vna cum tua ad singulas responsione, Operi quod præ manibus habes subiungere velis. Id enim mihi inprimis conueniens videtur, non solum, quia ad Astronomiæ penitiorem culturam, sed etiam quia proprie ad eam materiam, quam in eo Opere tractas, plurimum istæ Literæ faciant, magnamque cum ea non solum affinitatem habeant, sed illam plenius etiam illustret. Hoc si feceris, non tantum mihi, sed reliquis etiam huius Artis studiosis rem præstabis longe gratissimam. Et si tandem etiam in calce adieceris resolutionem Quæstionis eius, quam non ita diu tibi per literas proposui, de contracta Solari, vt a plurimis putatur, Sphæra, feceris et hac in parte cum mihi, tum alijs rem pergratam, neque vti spero inutilem. Hæc breuibus a te petere volui, nec diffido quin votis nostris et aliorum sis hac in parte satisfacturus.

Vale et Amicitiæ nostræ memoriam, vt sedulo conserues, peto. Iterum vale.