Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
CLARISSIMO VIRTUTE ET ERUDITIONE PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO HAGECIO AB HAYK, MATHEMATICO ET MEDICO INPRIMIS EXCELLENTI, AMICO SUO PERPETUO COLENDISSIMO.
ZU PRAG.
S.

|REMITTO tibi nunc tandem, eruditiss. amantissimeque D. THADÆE, doctas et ingeniosas illas tuas de Nova Stella et Cometis aliquot lucubrationes, quas Francofurtum ad hasce proxime instantes vernales Nundinas (ut illinc per eundem Bibliopolam Gallum, de quo mihi significasti, ad te procurentur, vel, si is officium hac in re detrectârit, ut per hunc ipsum, cui eas tradidi, negotium hoc apud aliquem certum hominem expediatur) perferendas curavi. Quod vero eas nunc tua expectatione proprioque meo proposito tardius hunc tuum fœtum recipias, nuntiorum penuriam causa fuit; rarissime enim aliquis hinc ad vos proficiscitur, et, cum nulla commodior daretur oc|casio, volebam præteritis autumnalibus nundinis Francofordensibus idem præstitisse, et ob id cum quodam nostratium Bibliopolarum illuc ad dictas nundinas quotannis proficiscentium egeram, ut is hîc ante suum discessum me conveniret secumque librum tuum unâ cum meis literis Francofurto ad te mittendum asportaret; nam et ipsi etiam literas ad Illustriss. Principem Landgravium Hassiæ ipsiusque Cels. Mathematicum ROTHMANNUM, ubi |Cassellas pertransiret, expediendas unâ committere volebam; ille vero, mihi suam operam hac in re non gravatim promittens, omnino me ante discessum suum accedere constituerat. Verum accidit ijs ipsis diebus, quibus illi huc veniendum erat, ut Illustribus hospitibus, utpote Regina ipsa denuo me invisente et secum utrumque parentem adducente unâ cum duce SIGISMUNDO, patrui filio, magnoque nobilium virorum comitatu, excipiendis occuparer, quod ille ubi cognoverat, et iam iam dies illi instarent, quibus sine mora abeundum erat, me non accedens itineri se unâ cum socijs commisit. Hinc itaque eveniebat, ut, hac commoditate librum tuum remittendi mihi tunc prærepta, usque in hoc tempus illum mecum retinere coactus fuerim, quemadmodum etiam Illustrissimo Principi Landtgravio hanc meam iustam excusationem, quod etiam ipsius Celsitudinis votis in rescribendo tardius satisfaciam, proxime elapsis diebus per literas indicavi. Perlegi autem hunc tuum librum non sine voluptate et diligentia, tuumque in hac materia indefessum studium pari labore et industria coniunctum commendatione dignissimum censeo. |Essent quidem nonnulla, quæ paulo enucleatius forent constituenda, si observationes exactæ unâ cum otio tibi suppeterent, sed sunt ea utplurimum eiuscemodi, quæ non facile cuivis obvia occurrant, nec usque adeo magni momenti exsistunt. Quod nullæ ex omnibus illis eruditis et ingeniosis alias satis, quibus Parallaxes indagare doces, rationibus motui proprio Cometarum (quo rarissime carent) satisfaciant, existimo, me in ultimis ad te datis literis admonuisse; quare alia erit Parallaxium a motu Cometarum proprio separatarum instituenda ratiocinatio, si non solum speculative, sed etiam in ipsa praxi veritatis scopum collimatius attingere intendamus; quod tibiipsi ulterius expendendum considerandumque relinquo. Stellarum Cassiopeæ tum a se invicem, tum etiam a Nova illa Stella remotiones paulo aliter se habent, quam tui etiam correctiores et reiterati numeri exhibent; sic etiam distantia polaris stellæ ab 11a Cassiopeæ, pro qua tantum laborasti, 9 scrupulis in tua annotatione abundat. Nequaquam |omnino per Radium Astronomicum exquisitæ et ipsi cœlo congruæ stellarum distantiæ ulla adhibita diligentia capi possunt, quacunque tandem longitudine et divisionum subtilitate Radius ille præditus sit, ut alio loco certis rationibus confirmabo, ubi, favente Numine, opus nostrum de prima et Mechanica |Astronomiæ parte absolutum fuerit et publicæ utilitati communicatum. Ut enim ipsissima stellarum intercapedo obtineatur, necesse est utramque stellam bifariam per rimulas, quæ lineas visuales a superiori pinnacidio ubique paralelas efficiunt, centraliter intueri. Quod nequaquam Radio præstari potest, ideoque nova quædam organa, quæ huic incertitudini præveniant et stellarum exactas infallibilesque remotiones exhibeant, iam dudum excogitavi, quorum fabricam et usum in prænominato opere aliquando (Deo conatus nostros secundante) perspicies. Declinatio Novi Sideris a te constituta 4 ad minus scrupulis iusto maior est, et ratio inquirendi eius longitudinem e tempore transitus per Meridianum non caret evidentibus obstaculis; |difficillime enim exactissima illa temporis momenta cognita veniunt, et licet hoc magna adhibita industria possibile concedamus, nihilominus Solis locus vel ex ipso COPERNIANO calculo depromtus huic negotio non sufficit, siquidem Solari in cœlo cursui nequaquam congruus existit, ut ex ea, quæ in Diario isto, quod a nobilibus Gallis accepisti, reperitur, restitutione colligere potes. Oportuit etiam affixarum stellarum loca, quorum usus in Stella illa Nova et Cometis requirebatur, prius per certas observationes emendata habere, ut ea, quæ superstruerentur, rectius constarent; quod dum non solum a te omnibusque fere alijs hactenus neglectum est, sed etiam a me in tractatulo nostro de Stella illa Nova dudum edito prætermissum, factum est, ut scopum ipsum in certis et exactis longitudinibus latitudinibusque et ijs, quæ hinc derivari possunt, cognoscendis non satis præcise in Stella illa Nova attigerimus. Horum verum a me emendationem in opere, quod nunc de tota hac materia impressioni adorno, brevi, Deo volente, invenies. Si itaque tua omnino edere decrevisti (in quo proposito ut perseveres, potius autor |quam dissuasor esse velim), percuperem, ne quid ex meo illo libello adiungeres, cum omnia correctiora et elimatiora sim propediem in lucem emissurus. In Cometa anni 1577 videris non eandem quam in Nova Stella adhibuisse diligentiam, licet teipsum postea in alio quodam scripto oportune correxeris. Nam plane exigua et fere insensibilis illi Cometæ aderat Parallaxis, et rectissime omnium de eo scripsit MÆSTLINUS, ut ob id immerito illum in quibusdam taxes. Ratio illa observandi per filum in directum ad stellas extensum non quidem exactæ certitudini satisfacit, nihilominus si exquisita et nulli fallaciæ obnoxia organa in promtu non sunt, dubijs et incertis imo ipsi Radio quamoptime elaborato hanc filarem observandi rationem anteferrem. |Sed de his suo loco et tempore copiosius. TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆUM introductionem an quispiam sit Typographorum Francofurtum venientium, qui eam typis edere velit, expiscari curo. Interea librum illum mecum conservo, quod bona tua venia fieri non diffido. |Et quia constitui (Deo favente) proxima instante æstate in Germaniam excurrere (modo veniam a Sereniss. Rege nostro, uti spero, impetravero), cumque tunc quamprimum Cassellis (ubi Principem Landtgravium ob commune hoc studium convenire decrevi) discessero, Francofurtum me conferre in votis habeo idque circa tempus autumnalium Nundinarum. Ideo, si TRAPEZUNTINA illa editio prius non successerit, inter alia librum illum mecum accipiam eiusque publicationem omni conatu tunc procurabo, quod eam etiam ob causam tibi nunc indicare volui, ut, si forte res tuæ ita ferrent, quod in illa mea excursione alicubi in vobis vicina Germania vel Lipsiæ aut Dresdæ simul convenire possimus, interea tecum de hoc deliberare possis; nihil enim mihi gratius eveniret, quam si facultas |daretur, ut quemadmodum Ratisbonæ olim nunc iterum alicubi vel pauculis diebus nos invicem gratis sermonibus coram complecti possemus. Tuum itaque erit mature aliquid certi hac in re statuere et mihi tuam voluntatem prima quaque occasione significare. Pragam in illo itinere accedere vix mihi commodum erit; etiamsi enim omnia votis meis successerint, non tamen ante initia Iulij hinc discedere statui, et ante hyemem in patriam mihi necessario ad mea revertendum erit. Tu itaque da operam, ut medium aliquod inveniatur, quo votis nostris utrinque (nam et te idipsum exoptare non dubito) satisfiat, mecumque tuam mentem in his quam primum (ut prius etiam rogavi) communica. Existimo, me tibi ultimo misisse exemplar quoddam Literarum Illustriss. Principis WILHELMI, Landtgravij Hassiæ, quibus meis respondebat, unâ etiam cum Mathematici ipsius Celsitudinis CHRISTOPHORI ROTHMANNI literis. Et quia semel atque iterum ab eodem Principe de responsione sollicitatus sum, eo quod easdem ob causas, quibus tibi etiam hactenus scribere non licuit, hanc multo tempore differre coactus fuerim, |proxime idcirco elapsis diebus, nactus iam tandem commodam occasionem, ipsius Celsitudini rescripsi; quare, ut meum etiam hoc responsum cum prioribus Principis huius literis conferre possis, adiunxi hîc illius exemplar, præsertim cum eam inprimis materiam contineat, qua te plurimum affici compertum habeo. Addidissem quoque exemplar meæ ad ROTHMANNI literas responsionis, verum, cum is, per quem nunc hasce mitto, abitum festinet, eo quod Cimbriam, patriam suam, ante Nundinarum illarum Francofordensium accessum invisere constituerit, non relinquebatur nobis tantum temporis, ut descriptionem eius fieri curare concederetur, ipsa etiam prolixitate, qua Landtgravianas literas fere in duplo excedunt, pro hac tanta otij penuria idipsum non admittente; sed hæc et alia suo tempore commodius fortassis obtinebis. Cumque nunc charta deficiens scribendi finem facere admoneat, pluribus supersedeo, teque, charissime THADÆE, cum tota familia Deo om|nium rerum autori commendo. Is te quam diutissime conservet animo corporeque incolumem. Vale et prima quaque oblata occasione rescribe. Iterum quam felicissime vale. Datæ Uraniburgi die 25. Ianuarij Anno 1587.

Tuus
TYCHO BRAHE.

Boni consule has raptim exaratas et incertas literas, quas recognoscere, nedum rescribere nuncij festinatio non admittebat.