HABEBAM iam dudum in votis tecum vel coram, cum Vitebergam olim transirem, vel etiam postea absens per literas amicitiam pergratam contrahere, vir doctrina varia et virtute excellenti celeberrime; verum cum commoditas nulla satis opportune id efficiendi interea sese obtulisset, coactus sum in præsens usque tempus idipsum differre. Occasionem vero diutinum hoc meum desiderium iam tandem aliqua ex parte complendi, dederunt literæ amplissimi et nobilissimi viri D. HENRICI RANZOVIJ,Vicarij Regij in Holsatia, Mathematicarum rerum amplissimi. Addebatur enim illis transscriptio quædam eorum, quæ de nova mea inventione dispositionis revolutionum cœlestium ipsi nuper transmiseras; rogavitque simul is, ut dubijs tuis circa delineationem tibi a se communicatam mature occurrere vellem, quod etiam ut in utriusque vestrum gratiam præstarem, has ad te literas dare non intermittendum duxi, quibus, ut |plenius tuæ expectationi et dubiorum resolutioni satisfiat, paulo altius ab ipsa videlicet prima occasione inventionis huius hypotheseos ordiendum et aliquanto diffusius de hac materia disserendum video, idque nunc aggrediar. Cum ab ineunte ætate inter alias Philosophiæ partes Astronomico studio, vel invitis vel reluctantibus ipsis pædagogis, essem impense naturæ quodam instinctu addictus, et statim in pueritia Lipsiæ studiorum gratia commoratus annumque ætatis agens decimum septimum per Radium Astronomicum Planetarum cursus a fixis sideribus sæpius serenis noctibus |rimarer, animadverti, eorum apparentias ne Coperniano quidem calculo satis præcise congruere, nedum Alphonsino, qui iam pæne obsoleverat. Cœpi exinde diu multumque mecum pensitare, unde hæc a cœlo ipso tam evidens discrepantia oboriretur, an vero ob observationum ab artificibus non rite institutarum, an etiam ob hypothesium assumptarum insufficientiam et falsitatem. |Cumque aliquot annis hanc rem varie revolverem, accrescente iam ætate et iudicio unâ cum ea magis magisque maturescente, utrasque tam Alphonsinas sive Ptolemaicas hypotheses quam Copernianas diligentius inspexi, et in earum ratiocinationes penitius disquisivi, tandemque animadverti, in veteribus illis hypothesibus, inde a Ptolomæo eiusque quibusdam antecessoribus usque ad nos deductis, utut magna ex parte apparentias cœlestes excusarent, tamen quod motus circularis regularitatem non circa proprium sed alienum quoddam centrum fieri admitterent, contra prima artis principia peccare, quod ipse etiam COPERNICUS in hisce culpasse videtur; præterea epicyclos tot et tantos, qui ibidem etiam assumuntur, multum spatij in cœlo occupare et superfluos esse. Si paucioribus res omnis absolvi posset, iudicavi, magnumque de his scrupulum mihi iniecit, quod nulla necessaria causa vel combinatio naturalis subesset, cur superiores Planetæ Soli |ita alligarentur, ut huic coniuncti summitatem epicyclorum semper occuparent, in infimo vero eorundem loco eidem opponerentur, et bini, quos inferiores vocant, semper eundem medium locum cum Sole sortirentur illique in Apogæo et Perigæo epicyclorum copularentur. Hæc, inquam, non colligere licuit habere certam et evidentem combinationis rationem, siquidem tanto intervallo ab invicem distarent hæc sidera, adeo ut, hæc concatenatio mutua si ad eum præcise modum fieret, necessitatem aliquam competentem subesse, ut omnia in ea ita evenirent, mihi minus apparuerit consentaneum; at potius vel hanc solam ob causam in his assumptionibus coactum quid, dissonum et supervacaneum, latere non citra rem suspicabar. In altera vero neoterica summi illius COPERNICI distributione absurditas circa triplicem telluris motum statim absterruit, in primis vero quo ad annuam illam centri et axis declinationem in partes contrarias. Licet enim reliquis, quæ in Ptole|maica dispositione discohærentia et superflua inveniuntur, opportune mederetur, nihilque contra Mathematica principia delinqueret, tamen cum iam regularem perfectum minusque intricatum motum Terræ, pigro et ignobiliori corpori, attribueret, non parum suspecta reddebatur hæc assumptio, præsertim cum sacræ literæ non paucis in locis illi aperte reclamitent. Hinc de utraque harum hypothesium non parum dubitavi, an aliqua earum recte se haberet. Cum vero nulla alia daretur, quæ apparentijs cœlestibus consona foret, et homocentricorum a quibusdam excogita|tum figmentum nimis violentum esset, perque multorum orbium inextricabilem hinc inde retractionem absurdum simul, imo ridiculum deprehenderetur, nec etiam ipsis apparentijs in accessu et recessu Planetarum ad Terram satisfaceret, idcirco his dubijs diu implicatus, quod nulla statim succurreret (ut dixi) hypothesium innovatio, quæ his omnibus convenientijs subveniret, constitui |periculum saltem facere, quænam earum, quæ hactenus inventæ erant, veritati propius accederet. Idque per Martis potissimum stellam me expiscari posse confidebam, quando nimirum ea acronychia Terræ appropinquaret; si enim tunc nobis propius accederet, quam ipse Soli Copernianam speculationem prævalere, sin minus, tum Ptolemaica potius standum arbitrabar. Tandemque magna diligentia, nec parvis sumtibus conquisitis varijs organis Astronomicis, quibus siderum motus centraliter non saltem in ipso scrupulo, sed etiam in eius dimidia vel quarta parte explorari certo possent, hanc subtilem considerationem aggredi non verebar, idque potissimum anno 1582, cum Mars pernox Soli factus opponeretur in Cancro, et insuper per boream latitudinem sublimior quotidiano circuitu redderetur. Habitis itaque tum pluribus accuratis observationibus tam circa ortum quam occasum, eiusque per meridianum transitum, deprehendi Martem maiorem causari parallaxin quam ip|sum Solem, ideoque etiam terris propinquiorem, cum acronychius est, fieri, astipulante unâ motu ipsius diurno, cum Copernianis potius numeris consentiente, eo quod paulo celerius certo dierum intervallo in antecedentia repedaret, quam Alphonsinorum concederet a PTOLOMÆO deducta ratiocinatio, idque ob minorem a terris distantiam, quæ motum paulo intentiorem apparere efficiebat. Id quum in ♂ satis exploratum haberem, et idem etiam in ♀ aliquoties a me interdiu adeoque in ipso meridiano observata et iuxta occasum collatione facta, imo et alia quadam peculiari ratione anno 1587 circa diem 24 Februarij, quando inter unum vel alterum diem eam tam vespertinam quam matutinam (quod alias rarissimum est) vidi, motum apparentem cum eo, qui ratione parallaxeos fieret, conferendo comprobassem, ita ut Ptolemaicis hypothesibus hæc omnia minime congruerent, impellebar, ut postmodum magis magisque Copernianæ inven|tioni fidem attribuerem. Obstabat nihilominus plurimum circa Terræ revolutionem tam ordinariam et perpetuam nimia absurditas, et sacrarum insuper literarum contrarium astruentium irrefragabilis authoritas. Quare hoc negotium hinc inde varie revolvens de alia hypothesium ordinatione mecum studiose deliberavi. Rem primo impossibilem moliri visus sum; at tandem fere ex insperato succurrebat, si Sol centrum quinque Planetarum constitueretur et nihilominus circa Terram, in medio universo quiescentem, annuatim, concomitantibus per centrum ideoque et ipsam | circumferentiam reliquorum quinque Planetarum circuitibus, convolveretur, ut Terra centrum præberet revolutionibus saltem Solis et Lunæ cæteraque omnia includentis altissimæ octavæ sphæræ, si, inquam, eo modo revolutiones cœlestes ordinarentur, tunc omnia, quæ in Ptolemaica et Coperniana assumptione absona et irrita superva|caneaque incidunt, tolli et præcaveri. Sed nihilominus adhuc scrupulum iniecit, quod orbis Martius respectu Solaris tantus non inveniretur, ut eum totaliter includere posset, verum duobus in locis necessario ipsum penetraret. Eram enim adhuc diu recepta et ab omnibus fere approbata opinione imbutus, cœlum esse quibusdam realibus orbibus, sidera circumferentibus, refertum, ideoque hanc orbium incongruam penetrationem non admittendam duxi, indeque evenit, ut hæc propria inventio mihi ipsi aliquandiu suspecta fuerit. Tandem vero cum ex quorundam Cometarum accurata circa motum et parallaxes eorum examinatione certo exploratum haberem, eos in ipso cœlo longe supra Lunam cursus sui normam absolvisse et nihilominus nullis corporeis et realibus orbibus, quibus Planetæ vehi creduntur, fuisse obnoxios, sed peculiarem quandam ab his motus rationem invenisse, ut latius et exquisitius in opere nostro de his |asciticijs cœli phænomenis demonstratur, præsumptionem illam de orbium cœlestium dura et impervia materia prorsus abieci. Accessit et hoc, quod duo etiam Cometæ, qui iuxta oppositum Solis ferebantur, satis evidenter ostenderint, Terram annuatim revera non convolvi, siquidem huius commutatio non detraxit quidpiam eorum prædefinito et proportionabili motui, ut in Planetis, qui ob id retroagi a COPERNICO existimantur, usu venit. Tandem itaque utrisque fundamentis, tam Copernianis quam Ptolemaicis, ab ipsa experientia eversis, neotericam hanc inventionem citra omne dubium recte se habere animo confirmabar, præsertim quod perspicerem e Cometis, ut dixi, cœlum liquidissima et propria substantia constare nullisque orbibus duris et realibus, ut tot iam seculis falso creditum est, abundare, ut ob id nihil obstaculi ingerat, quod Martis imaginarius orbis Solarem non totaliter includat, sed duobus in locis intersecet, siquidem orbes isti corporaliter cœlo non | insunt, sed tamen ex motu siderum fieri intelliguntur. Contuli mox intra quadriennium proximum exactiores apparentias in motu quinque Planetarum cum hac nostra hypothesi, et animadverti eas quam apertissime illi congruere, veterumque unâ observationibus abunde satisfacere; imo quiddam aliud in hac latere, quod peculiarem quandam inæqualitatis apparentis occationem præsertim in motu Martis (ob Solaris orbis ad eius circuitum admodum sensibilem et magnam comparationem) excusaret, quæ per antecessorum assumptiones nequaquam salvari posset, ut ob id aliqua ex parte cursus præsertim Martis prorsus inexploratus hactenus man|serit. Quod et a veteribus animadversum est, siquidem PLINIUS ipsum sidus esse inobservabile affirmare non dubitat. Quapropter nihil amplius hæsitans, meam neotericam inventionem undiquaque recte constare, nihil absoni vel Mathematice vel Physice suggerere, illi soli revolutionum cœle|stium redintegrationem ex observationibus veterum et nostris superstruere in animum induxi, attamen eius probationem in opus nostrum Astronomicum, quod de totius artis instauratione elaborare, favente divino auxilio, decrevi, differendam censui. Verum cum Cometa anni 77, qui se etiam circa Solem non minus quam Planetæ ipsi convolvebat, me invitasset, ac, dum ipsius apparentias per competentem hypothesin salvare elaboro, huius in mundana compagine hypotyposis ratiocinationem iudicatione generaliori patefacerem usque in operis Astronomici promulgationem, mutata sententia, rem omnem non differendam consultius iudicavi. Cum autem prædicto nobilissimo HENRICO RANZOVIO, amico meo singulari, iuxta ipsius petitionem aliquot exemplaria secundæ partis operis nostri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis communicassem, intelligo illum delineationem huius hypotheseos, quæ capite 8 ibidem reperitur, tibi et alijs |quibusdam eruditis in Germania excerptam transmisisse, neglecta tamen eiusdem, quæ illis addebatur, succincta explicatione, quam si unâ adiunxisset, utique nec tu nec alij in tam facile resolubilia circa hanc ratiocinationem dubia incidissetis, quæ postea minimo labore expediam. Mitto autem tibi hunc eundem librum, ex quo nobilissimus RANZOVIUS hanc hypotheseos designationem desumpsit, qui de Cometa anni 77 luculenter tractat. Estque operis eius, de quo dixi, secundus, nam primus de admiranda illa ad Cassiopæam anno 72 exorta Nova Stella affatim agit, ubi quædam præmittuntur, quæ toti arti instaurandæ fundamenta ponunt, qualia sunt, quæ de Solaris cursus ad nostra tempora exacta per certas observationes, demonstrationes restitutione deque affixarum stellarum exquisita certificatione proponuntur. In eodem quoque libro aliorum circa hanc stellam observationes et placita sub incudem veritatis revocantur, unâque tuæ olim Vitebergæ |habitæ, sed instrumentis minus idoneis, animadversiones. In tertio tomo de alijs tribus quibusdam Cometis post observatis mea inventa decisionesque expono et cum aliorum in ijsdem placitis confero, disquisitione in singulis adhibita diligenti, quibus omnibus tandem subiunguntur quædam magna corollaria, quæ ex illis derivari possunt, qualia sunt: cœlum non constare ex orbibus realibus et impervia substantia, nullos dari revera epicyclos, Terram annuatim nullatenus convolvi, ut voluit COPERNICUS, et nostram hypothesium cœlestium ordinationem rei veritati omni ex parte congruere, nullamque aliam dari, quæ cunctis requisitis sufficiat. Taliter vero per hos tres | neotericorum et ascititiorum in cœlo phænomenorum libros viam sternere et fundamenta ponere volui ad opus illud, quod perpetuorum et mundo coævorum siderum revolutionibus ex ipso cœlo, faciente ipsius cœli Opifice, restituendis |inserviet. Ideoque hanc peregrinarum et secundariarum stellarum descriptionem præmittendam consulto iudicavi, idque non saltem ob horum ascititiorum siderum situm et motum penitus cognoscendum, sed multo magis etiam ob totius artis Astronomicæ redintegrandæ hinc convenienter deductas occasiones. Ipsum vero opus Astronomicum in 7 libros distribuere constitui. Quorum primo agam de Mechanica huius artis parte, quæ instrumentorum a me excogitatorum fabricam et usum exponet, qualia nunc plura quam 20 in promptu habeo, non solum magnitudine sed etiam materiæ soliditate, fabricæ varietate, usus et certitudinis inter observandum commoditate et correspondentia incomparabilia. Secundo de ijs, quæ e triangulorum et numerorum doctrina Astronomicis rebus subsidio veniunt, tractaturus, ubi compendia quædam reserabuntur, |antecessorum nostrorum nimios et indefessos labores plurimum collevantia. Hæc, inquam, in duobus prioribus libris ceteris inservientia proponere expeditius duxi, ne postea in reliquo opere, quando de apparentes ipsis limitandis et salvandis ago, negotium mihi facessant, quod alijs nostris antecessoribus evenisse video. Tertius liber octavæ sphæræ et fixarum stellarum verificationem exquisitam continebit. Quartus Solis et Lunæ, circuitibus ratis ad Terram quiescentem directis, rationes præcisas suppeditabit. Quintus duorum Planetarum, qui Solem quidem, sed non unâ Terram ambiunt, utpote Veneris et Mercurij, apparentias enodabit. Sextus autem reliquorum trium, scilicet ♂ ♃ et ♄, qui Solem ambientes Terram et totum elementarem Mundum includunt, irregularitates visui nostro incurrentes salvabit. Septimus latitudines horum quinque Planetarum scrutabitur, in quibus etiam non minus quam |ipsis longitudinibus multum adhuc latet erroris, adeo ut sæpenumero in cœlo boreæ sensibiliter reperiantur, cum in numeris tabularum australes proponantur et econtra. Operis autem huius publicatio adhuc aliquot annorum procrastinationem exigit; vix enim intra quinquennium vel sexennium absolvi poterit, neque id tam ob immensum et diutinum laborem, qui requiritur in mediorum motuum et potissimum προσθαφαιρέσεων tabulis in singulis Planetis de novo condendis, quam quod plures adhuc desiderem in remotioribus et Solem ambientibus Planetis acronychias observationes, præsertim in distantioribus eccentrici locis (ut cum veteribus loquar, nam nostræ hypotheses non solum epicyclos, sed etiam eccentricos et æquantes tollunt) idque potissimum in ♄ et ♃, maxime autem in ipso ♄ ob motus eius tarditatem, ut collatione in his omnibus cum veterum, imprimis |autem PTOLOMÆI, annotationibus facta circulorum proportiones et motuum congruen|tiam exquisita indagine pervestigare demonstrareque et sub numerorum cognitionem revocare liceat. Interea, favente divino Numine, ea successive præmittam, quæ ad hoc totum negotium facere videbuntur, et prima quaque occasione, ex eo quod tam diutinam dilationem non requirant, absolvi poterint, qualia sunt, quæ 4 vel 5 prioribus libris continebuntur. Daboque operam, ut in hoc toto opere omnia apparentijs cœlestibus tam veterum ætate quam nostra, et ob id etiam posteriorum, ad amussim correspondeant, quod equidem a nemine, qui tam excellentem laborem exantlare conatus est, hactenus præstitum esse, te dudum perspexisse, nullum apud me est dubium. Nam licet ille incomparabilis vir COPERNICUS multa a veteribus minus recte prodita emendare laborârit, tamen ob instrumentorum (ut recte etiam suspicaris) minus exactam conformationem usumque non omnino infallibilem observationes irritas obtinuit. Inge|nium certe et scientia ad hanc cognitionem et restitutionem illi absolvendum (sicut alteri) non defuit, solummodo medijs Mechanicis, quibus utebatur, non recte se habentibus et non prius (quod oportuit) rectificatis affixarum locis. Habeo Parallaticum eius instrumentum mihi a Canonico quodam Varmiensi dono missum, quod e ligno abiegno constat, et divisionibus atramento in eo signatis satis ostendit, eum in his non requisitam habuisse diligentiam. Quod autem meæ assertioni de liquidissima et subtilissima cœli materia tam belle astipularis eamque sacrarum insuper literarum testimonio confirmas, mihi pergratum est; tuum enim gravissimum de rebus iudicium et altam in plurimis scientiam diu magnifeci, facturusque sum. Deinceps locum illum, quem ex ESAIA 40 v. 22 citas, CASTALIO, cuius versione admodum delector, paulo aliter Latinitate donavit. Sic eum interpretatus est: »cœlos |quasi membranam intendit utque tabernaculum expandit ad inhabitandum«. Sed vetus expositio verosimilior videtur, cui etiam aliæ propius subscribunt. CASTALIO elegantiæ studens interdum a genuina verborum interpretatione deflexisse videtur. Alter locus, IOB. cap. 37 v. 18, quo contrarium asseverari prima fronte apparet, quia cœlos chalybis instar induratos esse dicit, recte a te cum priore conciliatur, dum soliditatem et firmitatem constantiamque perpetuam naturæ revolutionisque cœli et eorum, quæ in eo continentur, corporum potius quam materiæ compagem respici illic, erudite et convenienter exponis. Prædictus CASTALIO inversione huius loci nostræ sententiæ minus quam antiquus interpres repugnat, dum sic eum Latine reddit: »An æthera cum eo deduxisti ita firmum, ut concretus esse videatur?«« Sed hæc Hebraicæ linguæ excellenter gnaris discutienda relinquo. Quidam Hispanus, FRANCICUS |VALLESIUS nomine, vir, ut ex eius scriptis |apparet, varia eruditione imprimis excellens, in libro, quem de sacra Philosophia inscripsit, quique hoc anno Lugduni editus est, cap. 51 ex hoc ipso loco IOBI secundum veterem interpretationem, qua tu etiam usus es, citato, ab antiquis Philosophis PYTHAGORA, PARMENIDE, PLATONE et ARISTOTELE receptam opinionem confirmare conatur, cœlum videlicet constare substantia quadam firmissima et solidissima, orbesque ipsos revera huic inesse, omni adamante solidiores et duriores, ita ut penitus dividi distrahique nequeant. Verum is nimis literaliter hunc locum, ut quosdam etiam alios, intellexit, nec ea, quæ in contrariam partem ab ESAIA et alibi dicuntur, consideravit. Quæ vero Philosophice contra cœli liquidissimam et perviam undiquaque substantiam ratione raritatis et densitatis atque vacui, et quod non perpetuo regulariter per se moveri possint Astra, disserit, minus |valida sunt, ut alibi ostendemus, idque tibi facile apparebit, ubi eius argumentationes ibidem prolatas penitus introspexeris. Sed et tandem in absurditatem prolabitur, ut ætheris totius e 4 elementis (quæ tamen, ut rem plausibiliorem reddat, cœlestia nuncupat) compagem constare non vereatur. Nec mirum, cum idem author capite primo eiusdem libri per ea, quæ dicuntur in initio cap. 2 Geneseos: »Perfecti sunt cœli et terra, et omnis ornatus eorum, complevitque Deus die sexto opus suum«, et præterea ex dicto hoc tertij capitis Ecclesiastici: »Didici, quod omnia opera Dei perseverent in perpetuum«, perperam et contra omne experientiam astruat stellam, quæ anno 1572 iuxta sedile Cassiopeæ (quam ille ad genua eius inconsiderate reponit) omnium prima exorta est tandemque disparuit, nullatenus fuisse novam, ut neque eam, quæ ab HYPARCHO, referente PLINIO, animad|versa est, de qua quidem, cum ipsas HYPARCHI observationes non habeamus, nihil certi statuere volo. Sed quantum in nova illa ad Cassiopæam dicto anno et sequenti conspecta a scopo veritatis declinaverit, e libro nostro primo et recentiorum cœli Phænomenorum apertissimum evadet. Et quam, quæso, citra omnem sensum et rationem statuit, stellam illam semper illic fuisse a mundi principio et adhuc permanere, sed tam exiguam, ut videri nisi debiliter nequeat, at tum visam esse increscere usque ad primam magnitudinem ob aliquam medij mutationem, quæ in ipsis orbibus cœli non ubique æqualiter crassis contigerit, ita ut stella hæc inciderit in partem aliquam proximi cœli crassiorem reliquis, per quam densatum lumen maioris stellæ specimen aliquandiu exhibuerit, et deinceps, hac discedente, stellam minorem redditam. O speculatio, sic unum absurdum parit alterum, nam cœlum nullis constat orbibus compactis |et revera illic existentibus, nedum ut illi in quibusdam locis rarioris, in quibusdam densioris substantiæ sint, veluti quidam etiam Homocentri effectores somniârunt. At demus, id ipsum concedi posse, |quî tunc fieret, quod eadem Cassiopeæ stella non sæpius ita illuminaretur præter solitum, et dum illa densior cœli particula hanc pertransiret, cur non alias vicinas eodem modo miraculoso lumine auxit? vel cur non sæpius in reliquis affixis syderibus idem conspicitur? Cur tanta sit earum copia et præter totum cœlum distributio, ut necessario illæ partes orbium, quæ densiores finguntur, sub aliquibus illarum per motus sui continuationem aliquando præterlaberentur, easque similiter solito longe maiores redderent? Quod tamen tot iam seculis a solo HYPARCHO, si ita se habet, et nostro ævo in mirando illo apud Cassiopeam phænomeno non animadversum est. Sed hæc et plura alia, quæ liber iste, alias admodum ingeniose conscriptus et multiplici variarum rerum cognitione refertus, nimis |literali sensu e sacris oraculis proponit, nunc mittamus, siquidem contra præsens negotium divagari nos faciant, præsertim cum de plerisque in eo contentis et ad rem potissimum Astronomicam facientibus alibi disquirere animus sit. Nihil igitur obstabit vel e sacris Biblijs vel Philosophorum decretis, quin cœli materiam liquidissimam et omni aëre tenuiorem subtilioremque certo statuamus. Nam quod ARISTOTELES, licet contrarias partes tueri plurimum laboret, sibi ipsi nihilominus contradicat, dum mentes Astrorum motui præesse asseverat, rectissime a te infertur; id enim longe aliud est, quam circumgyratione certorum orbium, quibus affigerentur, convolvi. Video, te hypotheseos meæ delineationem nudam mediocriter bene e solo intuitu percepisse, nam in ea quo ad quinque Planetas circa Solem tanquam centrum revolutos amboque Luminaria et octavam sphæram ipsam Terram in medio universi quiescentem respicienda omnia recte exposuisti. Quod autem du|bitas, cur octavam sphæram ima parte a cæteris stellis pictura tanta capacitate disiungat, facilis est resolutio. Dum enim omnes quinque Planetæ circa Solem, ducem et regem suum, gyros ducunt, oportet centra orbium imaginariorum, quos circa eum describunt, annuatim unâ cum ipso convolvi, hincque fit, ut semper ea pars orbium, quæ Soli opponitur, intermediante Terra, remotior sit ab octava sphæra quam altera, et licet tunc appareat ibidem maius spatium vacuum, tamen, Sole circumeunte et in alteram partem delato, rursus idem impletur, et vacuitas ea, quæ putatur, est tunc ab altera parte, sicque circumcirca evenit per totum infra octavum orbem curriculum; alias enim non esset locus, quod accessu et recessu Planetarum ad Terram, eorumdemque circa Solem annua per totos orbes circumgyratione ... Habuit etiam quidam alius Mathematicus mihi ignotus aliud quoddam dubium in hac hypothesis nostræ ordinatione, de qua etiam ad nobilissimum Dominum HENRICUM RANZOVIUM perscripsit et hy|potheses illi ante biennium per quendam meum fugitivum ministrum communicatas indicavit. Hæsitat vero ille in hunc |modum, si ♂ et Sol in eundem locum, ubi eorum orbes se intersecant, aliquando devenerint, ita ut ♂ latitudine prorsus careat, quomodo se non impediant, cum duo corpora non possint esse in eodem loco. Verum hæc dubitatio non multum ingerit scrupuli, cum nunquam id fieri possit, quod ipse veretur; apparet enim eum non satis percepisse hypotheseos nostræ inductiones. Quî namque fieri queat, ut, cum Martis circuitus Solem semper pro centro non minus quam cæteri Planetæ respicit, illi unquam occurrat? Id enim non magis datur quam circumferentiam alicuius circuli centro eiusdem uniri et in idem recidere. Non animadvertebat ille, quod nunc Sol ubi ad eum locum devenerit, ubi Martis orbis eius curriculum transit, Martium ipsum curriculum tunc non eodem in loco eum imaginarie secare, sed ubique |tantundem ut antea a Sole distare, adeo ut Soli nunquam ♂ propior fiat, quam circuitus ipsius circa eum exigit, nisi quantum particulariores illi motus in duobus circellis, de quibus dixi, parum addant vel auferant. Quod tamen ad maiorem illam et generaliorem circumvolutionem collatum non adeo multum habet momenti. Verum hæc melius intelliguntur e mechanica quadam compositione, ita ut Sol et Luna in suis orbibus circa Terram convolvantur, reliqui vero Planetæ in suis circuitibus ad Solem. Tunc enim circumducto Sole apparebit, quomodo orbes quinque Planetarum quotannis totum spatium infra octavam sphæram circumeundo impleant, et qua ratione retrogradationes et stationes eorum per hanc centri orbis eorum cum Sole concomitantiam solvantur, quodque epicycli veterum per accidens fiant e motu videlicet centri orbium annuo, quodque non opus sit Terram moveri, et nihilominus Mar|tem illi anxia vespertinum exortum propiorem fieri quam ipsum Solem, quod nos docuit diligens experientia, ut prius indicavi. Reliquas particulariores inæqualitatis apparentis differentias, quas veteres per eccentricos et æquantes excusârunt, COPERNICUS per eccentricum cum parvo epicydo, nos in hac hypothesi per duos circellos in circumferentia orbium Planetarum, quos ipsum sydus certa lege designet, apposite tuebimur, nisi quod in ♀ et præsertim ☿ aliquas præterea gyrationes particulariores assumere oporteat. Sicque omnes circuitus Planetarum concentri evadent non aliter, quam COPERNICUS Lunæ circa Terram revolutiones in concentrico orbe cum duobus epicyclis fieri admodum ingeniose et recte speculatus est. Nec enim multopere ab hac differunt trium superiorum Planetarum tum universales, tum etiam particulares circuitus, nisi quod centrum orbium illorum Solem annu|atim concomitetur, velut hæc fusius et exquisitius in opere illo, de quo dixi, Astronomicæ instaurationis ipsis fundamentis et certis observationibus tum veterum tum proprijs (favente divino Numine) demonstrabo, tabulasque tum æqualium motuum tum etiam προσθα|φαιρέσεων huic hypothesi e neotericis observationibus exquisitis cum veterum collatis fundatas de novo condam. Efficiamque, ut numeri observationibus antiquis, imprimis vero PTOLOMAICIS, et recentioribus etiam ad amussim correspondeant, id quod hactenus tot iam seculis desideratum est, magna huius artis quoad præcisionem debitam iactura. Miror doctissimum illum et in his studijs exercitatissimum REINHOLDUM de ijs præclare meritum in præfatione suarum Tabularum Prutenicarum asseverare in Solis motibus æqualibus aliquam limitationem desiderari, προσθαφαιρ|έσεων vero tabulas toti mundi durationi utiliter inservire, cum unum ex altero magna ex parte dependeat, et mutatis circulorum proportionibus eccentricitatibusque necesse sit ipsas quoque prosthaphæreses aliter se habere. Sed interdum etiam magnus dormitat Homerus. Possibile autem est beneficio quorundam compendiorum in triangulis e datis medijs motibus et integro canone triangulorum Planetarum apparentes situs æque cito, si non citius quam per æquationum tabulas, investigare, velut alibi aperiemus. Quod tantopere hoc opus nostrum aliquando videre desideras, adeo ut vel eo nomine tibi vitam divinitus prorogari exoptes, et insuper nostris conatibus divinæ benedictionis subsidium pio et benevolo voto compreceris, est, quod tibi pro hoc singulari erga me meaque studia favore et syncero iudicio summas agam gratias, daboque operam, ut, quantum in me est, voluminis huius ea, qua fieri unquam potest, matura|tione elaboratio absolvatur. Deus optimus maximus tibi largiatur interea firmum robur animi et corporis, vitamque conservet, qua diutissime utens beneque valens non solum his, sed et alijs Philosophiæ laboribus vacare eosque promovere et tuum de ijs solertissimum iudicium proferre possis. Quod tot annis in captivitate (cuius etiam in literis istis mentionem facis) detentus cum magna iactura bonarum literarum delitueris, ego cum alijs multis viris tibi et studijs eruditis faventibus plurimum semper indolui.
Quia vero in custodiæ illius mentionem incidimus, referam ea, quæ in libro quodam nostro Genethliaco a me, cum Lipsiæ ante annos plus minus viginti quatuor operam literis darem, apud tuæ Geneseos schema annotata invenio. Tunc enim circa pueritiam eram Astrologiæ et Genethliacis præsertim prædictionibus paulo curiosius addictus, quas tamen postea increscente ætate et iudicio, præsertim quod viderem motus ipsos syderum in tabulis se non recte habere, |seposui et ad observationem emendationemque motuum me totum magno conamine contuli. Reperio autem ibidem sic olim scriptum: ☿ in ♑ signo ♄ni et in tertia domo orientalis liberque a radijs Solis, Luna existente in ♊ signo Mercuriali et præsertim in nona domo, cui etiam ☿ præest, ingenium acre et profundum laborisque patiens et arduum iu|dicium designat. Postea subiungebatur: Sed ☾ iuxta cuspidem nonæ damnata □to ♄ni et △no brevi ♂ tis magnum aliquid mali insinuat, idque causa religionis obnonam domum, ingenij ob ♊ signum Mercuriale, mulieris alicuiusillustris ob ☾ ipsam quæ etiam illustrioribus fixis sed nimis violentiscopulatur. Deinde de captivitate hæc verba adscripseram: ♂ dominus septimi loci in duodecima inque suo detrimento constitutus, et insuper per antisciam partem Saturni læsus, carcerem vel exilium diuturnum significat, et quia ♂ damnat ☿m per □ e duodecima, id damni occasione ingenij et studiorum denotat, sed cum ☾ di|rectionis via pervenerit ad ⚹ ♂is in 14 ♌ in M.C. per mortem vel Martialem aliquem hominem liberabitur et restituetur in integrum, idque iuxta ætatis annum 60. Subiunxeram insuper: cauda Draconis in M.C. iuxta Arabum placita dejectionem ab honoribus et dignitatibus denotat, præsertim cum sit in signo Solari, hoc existente depresso, et nullæ beneficæ stellæ sint in angulis, sed ambæ cadentes. Hæc, inquam, tunc temporis infra figuram cœlestem tuæ nativitatis annotâram, quæ non ob id nunc refero, quod tuæ diutinæ calamitatis causas in sola astra reijcere velim nimium tribuendo his Astrologicis indicationibus, sed saltem ut tibi obiter significarem, quid olim hac de re, cum hisce prædictionibus impensius occuparer, chartis mandârim. Scio, quantum concedendum sit Astrologicis coniecturis, nec eas plurimum suspicio, neque etiam nimium contemno, in quorum utroque a plerisque etiam |eruditioribus peccatur. Si contineatur hæc ars intra suas metas, significationes quasdam Physicas non ineptas neque utique frivolas et cognitu non inutiles suppeditat. Sunt tamen plurimæ aliæ eventuum concurrentes causæ, ex inferioris mundi et ijs, quæ in hoc tumultuose geruntur, occasionibus provenientes; supra omnia vero Deus ipse author universi, tanquam prima et universalis causa, liberrime agit, secundariasque causas sive superioris sive inferioris mundi pro suo arbitrio disponit et moderatur. Verum hæc frustra tibi ea satis superque intelligenti suggero. Nunc ab Astrologicis ad Astronomica revertar.
Habeo in promptu 24 annorum observationes syderum, quarum eæ, quæ 12 posterioribus in hac insula nostra acceptæ sunt, admodum exacte se habent, postquam instrumenta eximia et affabre extructa hîc maximo labore et sumpto confieri curavi, quæ dixi supra me absoluta plurim a habere, suntque |tanta circumspectione et diligentia elaborata, ut, quibuscunque syderis alicuius verum situm cœlitus indagare libuerit, in idem prorsus minutum, etiamsi diversimode composita sunt, et ab alijs atque alijs observatoribus animadversio fiat, recidant, quod machinarum absolutam structuram et exquisitam divisionem evidenter probat; ut ob id satis certus sim, nihil vitij in meis observationibus hisce |instrumentis cœlitus derivatis latere. Utinam veteres et antecessores nostri, præsertim nunquam satis ille laudatus COPERNICUS (ut de PTOLOMÆO ipso nihil nunc dicam), tantam diligentiam et præcisionem in organis Astronomicis conficiendis et observationibus cœlestibus ad amussim exequendis adhibuissent; equidem ingenti labore in restituendis æthereorum corporum motibus nunc magna ex parte allevaremur. Excusabiles sunt nihilominus nostri ævi Mathematici, quod satis magna aptaque instrumenta, |quibus syderum motus scrutentur, non possideant, cum salaria eorum et toti reditus annui vix unico organo rite construendo absolvendoque sufficiant. Scio etenim me pleraque habere, quorum singula professoris alicuius in scholis stipendium annuum vel maximum pretio confectionis longe exsuperent. Tanta est ditiorum hominum et præsertim Regum ac Principum erga hæc sublimia studia illiberalitas; pauci enim nunc vel potius nulli reperiuntur Reges ALPHONSI. Quod si partim ex proprijs bonis et fundis, partim per huius Regni feuda Regia rei familiari nostræ ita divina liberalitate prospectum non esset, ut his et alijs sumptibus perferendis par esse possem, frustra sane, etiamsi cætera omnia adforent, tanta molirer. Exædificavi etiam intra hoc proximum decennium arcem quandam in hac insula Astronomiæ inprimis instaurationi opportunam, in cuius media et maiori domo in|strumenta quædam Astronomica in duabus turriculis versus Austrum et Boream cum suis annexis appendicibus disponuntur. Præterea non longe extra arcem in monticulo quodam aliud observatorium subterraneum intra quadriennium fieri curavi, in quo 7 diversa et exquisita tum magnitudine, tum forma elaborata organa conservantur, ita ut quodlibet eorum propriam cryptam occupet, quæ superius aperiri et, in quancunque cœli partem libuerit, observatio per instrumentum dirigi possit, nihil obstantibus cæteris machinis. Est enim locus ille ita editus quemadmodum tota fere insula, ut libere horizon visibilis nullo intercedente impedimento pateat, ob quam et peculiarem commoditatem in hac potius insula quam alibi tot sumptus feci tantosque labores exantlavi. Arcis vero illius hîc exstructæ delineationem, quantum ad ea attinet, quæ supra Terram patent et exterius spectantur, tibi hîc adiunctam mitto, ut aliquo modo ex eius inspectione cognoscere possis, me rem serio agere, quoad Astronomiam honori | et nitori restituam, eaque in re nulli sumptui aut labori parcere. Cryptarum illarum picturam, quæ difficulter in plano exhibetur, nedum exarari curavi. Verum hæc omnia unâ cum instrumentorum fabrica et usu in primo tomo operis de Astronomia instauranda, quæ Mechanicam eius, ut dixi, partem continebit, convenientibus delineationibus ob oculos ponere sufficienterque declarare constitui. Interea quorundam instrumentorum, quæ hactenus depicta ex|culptaque sunt, Idæam communico. Adiunxi etiam exemplaria nonnulla quarundam epistolarum ab illustrissimo Principe VILHELMO Landgravio Hassiæ rerum Astronomicarum inter Europæ Principes hoc ævo peritissimo (cuius etiam mentionem in his literis ad Dom. RANZOVIUM fecisti) et ipsius Celsitudinis Mathematico eruditissimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO ad me datarum, unâ cum nostra ad singulas responsione, quibus plurima ad totam rem Astronomicam ipsasque observationes |rectius instituendas adeoque artis ipsius redintegrationem non parum facientia referuntur. Et de hac ipsa quæstione circa motum cœli e refractionum, quæ in situ stellarum apparent, natura et quantitate alijsque occasionibus inter ROTHMANNUM et me copiose disseritur. Quæ omnia tibi legenda et dijudicanda concedere volui, petens amanter, ut, ubi ea introspexeris diligentiusque evolveris, velis mihi remittere, ne in aliorum unquam perveniant manus, dumque tecum ea habes, nemini alteri communices, etiam atque etiam te rogatum habeo. Imprimis vero a te plurimum expeto, ut tuum iudicium tum de illis, quæ in libro illo secundo æthereorum Phænomeνων nunc unâ misso, tum etiam quæ in his adiunctis literis continentur, ad me ante hyemem libere et luculenter perscribere non graveris. Si quid in transcriptione earundem literarum ab amanuensibus meis aberratum est, tuum erit idipsum pro tua solertia emendare; mihi omnia relegendi non suppetebat |otium. Scripsit ad me iam ante nobilissimus ille HENRICUS RANZOVIUS, nec incongruis rationibus persuadere conatur, ut tum has illustrissimi Principis VILHELMI, tum ipsius Mathematici et aliorum etiam eruditissimorum virorum ad me de hoc toto Astronomico negotio perscriptas literas, unâ cum mea ad quasvis responsione, in fine operis nostri de Mundi ætherei recentioribus Phænomenis subiungam, eo quod hæ materiam, de qua illic agitur, plurimum illustret et ad totius artis amplificationem magnopere conducant. Qua in re ipsius iustæ et benevolæ petitioni, fretus etiam tuo et aliorum eruditorum iudicio consilioque, morem gerere non recusandum duxi. Addidi insuper his literis Solaris cursus restitutionem e meis observationibus et demonstrationibus deductam ad proximum quinquennium, ut aliquid interea e meis in cursu cœlestium corporum emendationibus obtineas, donec plura commu|nicare tempus concesserit. Apogæum Solis hîc statuitur iuxta finem 6 gradus ♋, tribus gradibus Coperniano anterius, et eccentricitas præsupponitur gr. 2 min. 9 1/3, qualium semidiamet. eccentrici 60, quod ipsius inventionem plurimum excedit. Cur vero magnus ille COPERNICUS vel in ipsius Solaris cursus retentione tantopere a scopo deflexerit, alibi sufficienter ostendam. Non autem est, quod dubites, quin hic calculus noster ne in minimo, quod in sensus cadere possit, differat a tramite, quem Sol |æthereus designat, ut non solum nostræ multorum annorum, sed etiam Landgravianæ, præsertim post organorum renovatam rectificationem, attestantur observationes. Quantum vero ab Alphonsina et Coperniana supputatione differat, ipsemet collatione facta facile perspicies; adeo ne Solis quidem motus, quamvis is normam cæteris omnibus præbeat, | hactenus satis extricatus fuit, nedum ut in reliquis Planetis nihil lateat vitij. Sed video me epistolæ metas transgredi, dum avidius de his tecum colloquor; tuum itaque erit hanc prolixitatem unâ cum libro et chartis adiunctis boni consulere. Ubi primus et ultimus tomi operis, quod nunc præ manibus habeo de ætheris recentioribus Phænomenis, typis nostris excusi fuerint, te eorum etiam reddam participem. Quod autem primus antea non prodierit, in causa Gallici privilegij defectus, quod indies expectabam, Cæsareano antea obtento adiungendum. Verum cum nunc Gallicum illud acceperim et Anglicanum quoque brevi habiturus sim, magnifico et eruditissimo viro D. DANIELE ROGERSIO, qui nuper hîc mecum fuit, ita apud serenissimam Reginam procurante, nihil iam amplius obstabit, quin primus liber propediem in lucem edatur. Interea his fruere, |et quam felicissime diutissimeque vale, eruditissime et de Republica literaria optime merite PEUCERE, meque tui amantissimum, quod facis, redamare et per literas ante hyemem ingruentem revisere non intermittas. Commodissimum autem erit eas te ad sæpe dictum nobilem Dom. HENRICUM RANZOVIUM in Holsatiam mittere, qui illas ad me perferri non gravatim procurabit.