Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
CLARISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI ATQUE ADMINISTRATORI EXIMIO, SUO IN PRIMIS COLENDO AMICO.
S.

|ACCEPI iam nunc tuas literas, Pragæ ultima Novembris datas, quas mihi Hamburgo misit clariss. D. D. VITUS WINSHEMIUS. Intelligo autem ex ijs, te admodum solicitum esse, an priores tuæ mihi redditæ sint, vererisque, ut eas receperim; ideoque scriptione tamdiu supersedeam præsertim cum nihil per WINSHEMIUM ad vos proficiscentem scripserim, ex quibus omnibus satis perspicio benevolum tuum erga me affectum et amoris sinceri non obscura indicia. At ignorabam, mi amantissime THADDÆE, D. WINSHEMIUM ad Imperatoriam Maiestatem hinc Legati munus sustinuisse, alias non intermisissem, quin tibi scriberem. Rarius nunc Aulam nostram accedo, quam antea, vivente optimæ et laudatiss. memoriæ Rege nostro FREDERICO, qui me sæpius accersiri curabat, ut nolens volens tunc crebro Aulæ adesse cogerer; at nunc lubentius et quietius otio fruor philosophico meisque studijs vaco, nec quid rerum in Aula geratur, magnopere quæro. |Facile itaque evenire potuit, ut WINSHEMIUS me inscio vos accesserit. Scripseram tibi nihilominus iam antea circa Novembris initia, et quaternis tuis unicis luculenter respondi, unâque Apologiam, quam ijsdem pene diebus ad insignem quendam in Scotia Mathematicum, IOANNEM CRAIGUM nomine, pro ijs, quæ Tomo secundo nostro, ab illo in dubium vocata, continentur, adornâram, tibi inspiciendam misi. Et ne literæ facile interciderent, præsertim ob hyemis difficultates, binas conscribi, |unasque Hamburgo, alteras Lubecâ, opera Nobiliss. viri et rerum Astronomicarum amantiss. Domini HENRICI RANZOVIJ, Regis nostri in Holsatia Locumtenentis, amici mei singularis, ad te transmitti curavi. Addidi quoque ad Nobilissimum et doctiss. virum D. IACOBUM CURTIUM, Imperij Procancellarium, te admonente, quasdam, etiam bis eâdem de caussa transcriptas. Spero autem, vos alteras saltem harum, si non utrasque, iam nunc accepisse, ideoque te ea, qua detinebaris, suspicione exemtum. Ego de tua fide atque integritate, tum etiam erga me constanti amicitia nihil prorsus addubito, mi THADDÆE, ut ea, quam adfers, excusatione opus non fuisset. Ego potius quam tu in culpa sum, qui tamdiu tibi respondere procrastinârim. Optabam quidem tota præterita æstate, mihi aliquem offerri certum internuntium, per quem tibi rescriberem, sed cum id ex voto non contingeret, præter voluntatem responsionem usque in hyemis initia differre coactus sum, quemadmodum ultimis me hoc nomine apud te purgabam, ex quibus etiam satis percepisti, me omnes tuas sartas tectas unâ cum WERNERI libro accepisse, ut hac te solicitudine iam satis liberatum existimem. Ijsdem etiam indicavi, cur primus Tomus nostri Operis, quod |præ manibus habeo, nondum prodierit. Chartopæus, quem Lubecam in æstate miseram, moletrinæ meæ (de qua etiam scripsi, me pro papyro conficienda quandam extrui curasse) necdum reversus est. Sed pro alio conquirendo hincinde in Germaniam scripsi. Et nisi hyemis asperitas portus congelasset, iam aliquem eiuscemodi artificem obtinuissem, quem et me brevi habiturum spero, ut papyrus impressoria in maiori copia paretur. Interim tamen eam, quæ in promptu est, non feriari sino. Est enim nunc sub prælo primus ille Tomus, quem desideras, et duo Alphabeta iam impressa sunt, restat sesquialterum. Curo etiam Epistolarum Astronomicarum volumen alio prælo excudi, quod non minus iustæ erit magnitudinis. Sicque duo præla indies urgeri iubeo, quæ non parum papyri absumunt, ut nisi mature chartopæum acceperim, aut aliunde papyrum sufficientem acquisiverim , quod difficulter hyeme fit, vereor, ne Opus ipsum remoram aliquam sentiat, quod tamen, quantum in me est, ne fiat, præcavebo. Ad Nundinas Francofurtianas vix primum librum mittere dabitur, quod desiderem adhuc Privilegium nuperi Galliarum Regis, mihi ab eius Le|gato, qui |brevi nobiscum fuit, ad Pascatis festum promissum. Sic etiam Anglicanum per ROGERSIUM procurandum adhuc expecto. Interim et tertium Tomum adornabo, ac conabor, ut et is, quam citissime fieri possit, expediatur. Si quid Deus votis nostris faverit, efficiam, ut instante æstate aliquando horum reddaris particeps, unâ cum Epistolarum libro, qui plurima rem Astronomicam illustranda et negotium etiam hoc Cometicum, de quo nunc agimus, disquirentia continebit. Adduntur et tuæ, quotquot de Astronomicis mecum conferentes hactenus obtinui. Rescriptiones meas alicubi desidero, quod exemplum non ad omnes in promptu sit, si tu reservasti, cura describi mihique mature mitti. Id etiam et ultimis, si recte memini, petij. Quod speculam pro observationibus Astronomicis in novis tuis ædibus extruere decreveris, in primis laudo. Deus concedat tibi prosperam et diuturnam senectam, ut his et alijs rebus eximijs diu vacare queas. Si aliæ curæ, tum etiam senij gravedo te nonnunquam averterint, ut tibi ipsi cœlestibus invigilare minus commodum fuerit, facile unum vel alterum iuvenem harum rerum cupidum sustentabis, qui observationes per opportunam |serenitatem expediat, modo Instrumenta idonea non defuerint. Da operam, ut Sextantem quendam ad instar eius, cuius ideam iam dudum (ni fallor) misi, habeas, eo enim distantias exactas et altitudines etiam, si sic lubet, satis scrupulose rimari datur. Radius Astronomicus eam, quam pollicetur, præcisionem non præstat, quomodocunque subdivisus et compositus. Vide etiam, ut Quadrantem aliquem Azimuthalem solide elaboratum unâ obtineas, qui ad minimum singula minuta suppeditet. Quod si Armillas quasdam Æquatorias ad instar mearum, præsertim earum, quæ sesquialteram solummodo Armillam requirunt, unâ confieri curaveris, his tribus organis, quicquid in observationibus Astronomicis desideras, facile et tuto absolves, et si quod supervenerit, ut proximis annis, ascititium sidus, illud certius et accuratius quam antea demetiri dabitur. Ubi hi duo Tomi, de quibus dixi, publicati fuerint, plurium Machinarum Astronomicarum in ijs designationem invenies, ut eligere possis, quæ tibi commodior visa fuerit. Divisionem Instrumentorum per puncta transversalia fac ut subtiliter perficias, et Dioptra rimulas parandas priori pinnacidio habentia adhibeas, prout in fine libri secundi hæc aliquo modo exprimuntur. Plenariam de |omnibus his conceptionem obtinebis, quando Opus nostrum de Mechanica Astronomiæ parte absolutum fuerit, in quo 24 ad minimum varia ratione adinventa constructaque Instrumenta Astronomica, quoad eorum fabricam et usum, ubertim exponere constitui et plæraque alia observationibus inservientia adiungere. Apologiam, quam misi, quæso diligenter perlustres, et si quid inveneris, ubi satisfactum non esse putas, admone. Ego illam inter plurimas alias occupationes meo Amanuensi |subito, prout in buccam venerunt, dictavi, adeo ut vix otium superesset relegendi. Si quid deesse intellexero, per occasionem supplebo. Et si tibi ita consultum videtur, Apologiam hanc secundo Tomo de eodem Cometa agenti subiungam, quo locupletior redditus priorem adæquet. Habeo siquidem adhuc ferme omnia exemplaria non distracta. Nolui enim vulgaria fieri, antequam omnes Tomi typis excusi essent. De rebus Gallicis, quæ addis, perceptu grata sunt, quin et nos similia his percipimus, Regem videlicet novum felici uti successu, det Deus, ut indies magis ac magis prosperetur. Genevenses obsidione liberatos gaudeo. Deus pacem et tranquillitatem tam Ecclesiæ quam Rebuspublicis largiri dignetur.

Scotorum Rex his ipsis diebus ad vicinam Helsingoram Arcemque Croneburgum advenit | unâ cum sua nova nupta Regina, Regis nostri feliciss. memoriæ filia, magnoque e Regni Primoribus comitatu. Cum enim illa circa finem æstatis in Scotiam appellere nequiret, classe nostra, qua vehebatur, semel atque iterum adversa tempestate in Norvegiam repulsa tandemque ob ingruentem hyemem navigationem intermittente, sereniss. ille Rex conscensis suis navibus sponsam (quid non cogit Amor?) inter rupes Norvegicas quærens adinvenit, petensque a sereniss. Regina Regnique Gubernatoribus Consiliarijs nos accedendi copiam fieri, ex quo in nostras ditiones advenisset, rogatus, hacque lubentiss. impetrata, multo et difficili, hyberno præsertim tempore, itinere huc accessit atque hîc cum suis hybernaturus, donec libera concedatur navigatio, nunc Croneburgi honorifice excipitur. Quod tibi indicandum duxi, ut et quid novarum rerum in publicis apud nos agatur, cognosceres. Vale, et si ante Pasca Privilegium denuo impetratum, de quo ultimo scripsi, tum etiam MUNOSIJ libellum et quos præterea habes, de re Cometica agentes, miseris, rem pergratam præstiteris.

Iterum quam felicissime vale, mi amantissime exoptatissimeque THADDÆE.
Tui amantiss.
TYCHO BRAHE.