Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, AMICO SUO IN PRIMIS COLENDO.
ZU PRAG IM LANDT ZU BEHMEN AN HERN DOCTOR THADDÆUM HAGGECIUM.

|SCRIPSI tibi non ita dudum, mi amantissime et doctissime D. D. THADDÆE, atque ad ultimas a te acceptas respondi, solicitudinemque omnem de prioribus tuis, quas suspicabaris non redditas mihi, uti spero, ademi. Nunc et alteras addo, ne semper a te præveniar aut scriptionem tamdiu, ut antea, procrastinem. Licet enim non magnopere occurrat, quod nunc scribam, tamen idipsum potius indicabo, quam quod nihil mittam, præsertim cum instantibus Francofurtianis iam Nundinis occasionem has ad te mittendi præ foribus esse videam; ut si non recta, saltem inde per ambages meæ ad te perferantur. Quas antea circa Novembris initia ad te paulo luculentius exaravi, iamdudum redditas confido. Nam bina exemplaria transscribi curavi seorsimque per diversos internuntios mitti, ne ambæ interciderint. Quid te illic voluerim, iam procul dubio cognovisti. Nec dubito, quin in Privilegio Cæsareano ampliore procurando, tuam mihi præstiturus sis fidelem operam; quod si impetraveris, fac ut mature habeam; primus enim Tomus Operis nostri, cui illud præfigendum destinavi, iam indies ad Colophonem deducitur. Nam eius tertia et ultima pars, quæ aliorum placita, inter quæ etiam tua, expendit, iam sub prælo est. Misi etiam tum temporis Apologeticum quoddam Scriptum, quo præstanti cuidam in Scotia Mathematico, Aristotelea tutanti et nostra convellere aggresso, occurri. Hoc si perlegisti, velut te fecisse non dubito, tuum mihi de eo iudicium communica, et si quid desiderari aut minus absolute tractatum censueris, ingenue admone. Fieri enim potest, ut Apologiam hanc secundo Tomo, qui de eodem Cometa, circa quem potissimum movetur controversia, agit, subiungam, quo locupletior reddatur. Si quæ igitur inter revidendum atque recognoscendum castigatione aut suppletitione indigere perspexero, eis providebo. Literas meas, quas tibi inde a prima familiaritate Ratisponæ contracta inscripsi, si quas forte reservasti, rogavi, ut singularum exemplum transscriptum mihi mitteres, quod et nunc peto, præsertim quantum ad eas attinet, quæ aliquid ad Astronomicam vel Cometometricam materiam faciunt. Cur id cupiam, tunc indicavi. Et ut scias, rem ita se habere, mitto aliquam |partem libri I Epistolarum Astronomicarum, quæ hactenus typis absoluta est; in qua saltem eæ, quæ ab Illustriss. Principe WILHELMO, Hassiæ Landgravio, et eius Celsit. Mathematico, unâ cum mea ad singulas responsione, ultro citroque hactenus missæ sunt, continentur. Addam et illas, quas me redeuntibus ab hisce Nundinis mercatoribus (Cassellas enim pertranseunt) recepturum existimo, unâ cum mea responsione, sicque primam Tomi illius Epistolarum partem claudam. In secunda et tertia (nam et hunc trifariam subdividere lubet) aliorum de re Astronomica mecum per literas conferentium Apographa unâ cum mea rescriptione exhibebo. Illic tua quoque, quotquot in meis Archivis reperio, addam. Atque id erat caussæ (ut denuo inculcem) cur mearum ad te, quas in promptu omnes non habeo, copiam desiderârim. Habeo alias non paucas Eruditorum de hac materia collationes, quas Astronomiæ cupidis lectu non ingratas fore confido. Continent enim multa peculiaria et non ubique obvia ad artis penitiorem illustrationem plurimum conducentia atque rem insuper Cometicam affatim et enucleate excutientia. Licebitque primum Tomum ad |tria vel quatuor Alphabeta, prout libuerit, hac ipsa Typorum forma deducere ita, ut iustæ reddatur quantitatis, et Neotericorum cœli Phænomenωn libros singulos magnitudine adæquet. Reliquas literas, quæ hoc comprehendi commode non poterint, in alium sequentem digeram, sicque ordine et successive Eruditorum mecum collocutiones Astronomicas certis voluminibus, etiam alia interim agens, complectar, ne prorsus intercidant, cum multa cognitu haud indigna contineant. Has igitur primitias boni consule, tuamque de ijs sententiam mihi perscribe. Invenies vel in his plurima disquisitionem accuratam merentia; nam præterquam quod de observationibus atque instrumentis aliter quam antea factitatum instituendis quædam agant, de cœli essentia, stellarum refractionibus, hypothesibus cœlestium motuum, tum etiam Cometis atque plerisque eiuscemodi varie inter nos disputatur. Quæ omnia tuo solerti iudicio discernenda relinquo. Rogoque peramanter, velis cum Nobilissimo et amplissimo viro D. IACOBO CURTIO de his omnibus vel saltem eorum præcipuis per otij commoditatem conferre mecumque vestram eruditam censuram communicare. Nam et ROTHMANNUS, cum quo de plerisque non ingrata mihi est controversia, ad arbitros provocat, quod et ego non detrecto. Inspicite, legite, dijudicate. Nolim tamen, ut pluribus hos quaterniones communices, antequam totus liber consummatus prodierit. Primus quaternio deest, in quo titulus atque præfatiuncula quædam extabunt, qui in totius absolutionem, uti fieri solet, differtur. Quamprimum Tomus anterior Ascititiorum cœli Phænomenon, qui nunc sub prælo est, extremam manum calcographicam senserit, te eius reddam participem. Ne vero te, quem |talibus affici scio, nimis diu sine meis detinerem, volui has qualescunque Epistolarum pagellas, etsi non ad destinatam maturitatem perductas, tecum impertiri, ut haberes quo aliquantulum, donec cætera absolvantur, animum per otium, nostra etiam qualiacunque legendo, pasceres. Tuum itaque erit omnia in meliorem partem interpretari et errata typographica, si quæ, uti non dubito (necdum enim mihi ipsi ista relegere vacabat) commissa sint, propria industria, qua res ipsas satis intelligis, emendare.

Quin et aliud quiddam nunc occurrit, quod a te hisce expetam. Incidi proximis diebus, dum tuas literas evolvo, in chartam, qua observationes nonnullas a te cœlitus habitas mihi denotasti, inter quas ab initio Martis stella mense Septembri et sequent. anni 1578 (licet in tua scheda per incuriam aliquam annus 1579 ponebatur), quando acronychius erat, in distantia a 1a ♈ aliquoties denotata. Quoniam vero ob raras serenitates eius observationem meis organis tunc instituere, uti cupiebam, non licuit, hancque acronychiam eius dispositionem cum pluribus alijs postmodum aliquot sequentibus annis diligenter desuper acquisitis conferre aveam, ipsius motus |expendendi restituendique gratia, rogo amanter, ut si quas plures habeas in ♂ tunc præsertim temporis factas animadversiones, quoad distantiam tum ab ea ipsa, tum alijs etiam stellis, et quoad altitudinem meridianam, si eam nactus es, id quicquid erit, in meum usum describi curare velis; et præterea quotcunque alias observationes Astronomicas in promptu habes. Licet enim sciam, eas ob Radij atque aliorum instrumentorum, quibus usus es, minus exactam perfectionem non satis præcise se habere, tamen qualescunque tandem fuerint, eas cognoscere non inutile duxerim. Nam et nonnunquam has limitare atque, sicubi opus fuerit, ex circumstantijs ipsis corrigere non difficile erit.

Qui de Nova Stella atque Cometis scripserunt, modo plures ad manus habueris, quam me obtinuisse putas, et eorum copiam facias velim. Si mittenda Rostochium ad D. D. HENRICUM BRUCÆUM, aut Lubecam Mercatori meo IACOBO BUCK, ut is nobili viro HENRICO RANZOVIO, Regis nostri in Holsatia Vicario, amico meo singulari, illa transmittat, procurâris, utique ea cito et certo accepturus sum.

Vide, quot nunc scripserim, licet ab initio vix, quæ exararem, me habiturum putârim. Talis est inter nos animorum confluentia, ut unum pariat alterum. Da operam, ut brevi luculenter respondeas. Ego posthac in rescribendo maturior ero. Vale et magnificum Dominum CURTIUM meis verbis officiose saluta, a quo etiam responsionem, modo per publica otium illi supererit, indies expecto.

Iterum quam felicissime atque diutissime vale.
Tuus TYCHO BRAHE.

CUM eo ipso die, quo has literas meo Amanuensi ad mundum describendas tradidissem, circa vesperas Veneris a Sole digressioni maximæ observandæ intenderem, ecce Cometes quidam ad eandem cœli occiduam plagam ex improviso apparuit, ideoque hasce literas interea mecum reservandas duxi, donec omnes istius ascititij sideris apparentias cœlitus per totam eius durationem accurate deductas scrutatus essem, ut mea etiam inventa, ex quo sciam te talibus plurimum affici, unâ transmitterem. Addidi itaque brevem eiusdem Cometæ descriptionem, qualem illustrissimo quoque Principi WILHELMO, Hassiæ Landgravio, nuper hac de re scribens communicavi. Plenius de eodem tertio nostro Tomo agam. Illic enim hunc prioribus adiungere omnesque eius apparentias, quodque omnino Parallaxi destituebatur, e multiplicibus et certis observationibus Geometrice demonstrare constitui; interim has pauculas de eodem crinito sidere conceptiones, e ratis tamen animadversionibus derivatas, boni consule. Quod autem tamdiu a prima scriptione negotium hucusque distulerim, præter opinionem meam factum est. Licet enim expectandum erat, donec Cometes ille prorsus evanesceret, quod post sextum diem Martij accidit, et aliquantulum temporis ad eius habitudines ex observationibus rimandas requireretur, accidit insuper, ut statim post Martij medium Sereniss. Scotorum Rex cum splendido suo comitatu me hic inviseret, atque ex eo tempore per aliquot continuos dies pluribus peregrinis hospitibus excipiendis occuparer, quo minus inceptam telam pertexere licuerit. Hincque factum est, quod literas hasce usque in sextam septimanam mecum retinuerim, quod indicandum duxi, ne cur tam diverso tempore hæc scribantur, mirareris, sed moram hanc eo citius excusatam haberes. Iterum vale. Hæc scribebantur quarto Aprilis.