Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
NOBILISS. ET DOCTISS. D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO URANIBURGI, DOMINO ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO.

|NOBILISS. Domine TYCHO et amice plurimum observande. Accepi binas abs te literas, eodem tenore verborum, alteris adiuncta Apologia. Deinde die 24. Aprilis novo stylo accepi alias a studioso quodam Rostochiensi, scriptas abs te 25. Ianuarij. Ad eas omnes a me et a Domino CURTIO propediem accipies responsum plenissime, unâ cum Privilegio luculentiori, quæ omnia noster tabellarius, D. CURTIUS ad te ablegabit. Sic enim inter nos iam |est constitutum. Hæc brevibus per eundem studiosum, qui Rostochium revertitur, tibi significanda esse duxi.

B. V.
Datæ
T. studiosiss.
THAD.