Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, LANDGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO.S. D.

VENIT iam nuper huc in Daniam ad me T. Celsit. Mathematicus CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS, Princeps Illustrissime, tuæque Celsit. literas attulit, quibus adeo diutinam in scribendo ad me intermissionem tum ob curarum molem, tum etiam Mathematici aduersam valetudinem, benigne exponit. Quod vero studium Mathematicum T. Celsit. ob tot tantaque administrationis publicæ, senij etiam successiue obrepentis impedimenta, non prorsus repudiet, sed quantum per ocium licuerit, etiamnum continuet, mihi quam iucundum auditu est. Attamen, quod pari alacritate, quâ antea, priora inuena nunc recognoscere, tractareque vix promtum sit, mirum esse non debet; cum anni, curæ et morbi, vna cum corporeæ sanitatis molestatione, ipsum quoque animum atque ingenij vires, potiorem nostrî partem, non parum aggrauent atque obnubilent. Verum enimuero quicquid in hoc genere T. Celsit. propriâ operâ adeo sufficienter atque copiose, vt prius, ob causas antedictas, in posterum præstare vix suffecerit, id per alios idoneos artifices sua autoritate atque hortatu, tum etiam sumtibus et liberalitate, compensare facile sustinebit. Intelligo ROTHMANNVM valetudinis causâ aërem mutasse, quod licet T. Celsit. atque alijs minus tutum atque consultum ab initio videbatur, tamen quantum ex ipsiusmet relatione cognosco, illi non infeliciter cessit. Nam statim ab itineris ingressu successiue vires recuperauit, et interea dum hîc moraretur, non admodum infirmo vsus est habitu. Quamuis resolutiones et coagulationes istæ Tartareæ, quibus intrinsecus infestatur, adeo alte etiam in hac iuuenili ætate radices egerint, vt non tam |facile per solam loci mutationem, atque victus rationem, prorsus exstirpari queant, cum et Galenistarum, vtut satis verbose et affectate de his et similibus disserentium medicationes quasi ex alto despiciant. Neque enim citra rem aiebat incomparabilis ille Germanorum Philosophus et Medicus, a quamplurimis citius improbatus quam intellectus, Aureolus Theophrastus, Tartaream Roades nequeunt curare Podagram, per Roades (suo more ludens in vocabulis) rudes et inexpertos Medicos intelligens. Excellentiora sane et præsentiora hîc requiruntur Medicamenta, quam Syrupi, atque Decocta, Pillulæque aut similes Seplasiariorum impuræ et confusæ mixtiones suppeditare queant. Sed de his, cum alterius sint negotij, plura non addam.

|Fuit autem ipsius ROTHMANNI accessus mihi inprimis gratus, tam quod a T. Celsit. mihi commendabatur, quam quod ipsum ob egregiam et penitiorem Artis Astronomicæ et rerum Mathematicarum cognitionem plurimi semper fecerim. Inspexit ille omnia mea Instrumenta Astronomica, de quibus ipsemet ad T. Celsit. referet. De Globo quoque Orichalcico quadrupedali, vel potius ampliori in diametro, quem Automatopæus T. Cel. iam præ manibus habet, me certiorem fecit. At vereor, vt sola tornatione eum ad exactam rotunditatem vndiquaque perducat. Id quod meus, qui maior adhuc est, vtpote sexpedalis, me satis superque docuit. Sed ipsa experientia in his et similibus optima erit Magistra.

Quantum ad Statum Regni nostri attinet, omnia adhuc, diuino fauore, tuta et pacata sunt. Serenissimus Rex noster electus prospere degit, et cum Regni Primatibus nunc in Cymbria comitia peragit, quæ tamen hisce diebus finiuntur. Ego meo more studijs indulgeo Philosophicis, quantum per alias occupationes atque auocamenta licet. Liber noster primus recentiorum cœli Phænomenon fere extremam Typographi manum subijt, sed Papyri impressoriæ defectus remoram aliquam, quo minus prorsus absolutus sit, iniecit. Licet enim ipsemet in hac Insula Moletrinam pro Papyro conficienda non paruis sumtibus extrui curârim, tamen cum Chartopæo idoneo destituam nihil adhuc subsidij, quantum ad Papyri præparationem, hinc obtinere licuit. Spero tamen me breui e vicina Germania eiuscemodi artificem obtenturum, qui per instantem Hyemem, ea quæ desiderantur, confecturus sit; sicque in libro illo deficientia supplere commodum erit.

Scripsi circa initium præteriti Aprilis tuæ Celsitudini, de Cometâ huius Anni, qui paulo ante illuxerat, vnaque eius succinctam descriptionem e nostris Obseruationibus deriuatam transmisi, prout per literas ad ROTHMANNVM antea datas me facturum pollicitus eram. Verum, cum ab eodem nunc intelligam, id quicquid erat, T. Celsit. interea non esse redditum, in itinere intercidisse suspicor. Curaui itaque denuo |eiusdem Cometæ expositionem transscribi, et his literis adiungi, quam vt T. Celsit. expendat, dijudicet, bonique consulat, rogo. Plura non addam, ne Celsit. T. alijs forte occupationibus præpeditam nimium detineam.

Vale.
T. Celsit. Addictiss.
TYCHO BRAHE.