|CLARISSIME et eruditissime vir, amice summopere dilecte. Quas ad me circa Æquinoctium vernum huius anni dedisti, literulas accepi, et quod tardius atque brevius, quam expectabam, meis iam dudum ad te datis respondebas, te ob occupationum molem, qua distineris, amicitia etiam nostra candidius omnia interpretante, lubens excusatum habeo. Librum meum secundum recentiorum cœli Phænomenωn tibi allatum, nec displicuisse, mihi auditu gratum est; quodque illum ad Illustrem et excellentiss. virum Dominum VINCENTIUM PINELLUM Patavium miseris, adhuc multo acceptius habeo. Si is, ut est Mathematum insigniter peritus, suum gravissimum atque eruditissimum de ijs, quæ inibi continentur, per literas communicârit iudicium, adhuc longe gratissimam rem tam ille quam tu mihi præstiteritis. Idque, ut mature fieret, exoptarem. Intellexi iam nuper ex literis cuiusdam Studiosi Dani, qui Patavij studijs incumbit, GELLII SASCERIDIS nomine, qui octennium mihi in studijs Astronomicis et Pyronomicis diligenter inservivit, prædicto Domino PINELLO tractatulum etiam quendam meum de huius anni Cometa forte tua quoque opera redditum esse, utpote ab Illustrissimo Principe Hassiæ Landgravio (ad quem ista breviter perscripseram) tibi transmissum. Quem adeo secretum et charum habeat, ut ne GELLIO quidem meo nedum alijs eum describere, nomini nostro (uti ait) favens, concedat. Quæ viri illius sincera et benevola erga me de facie illi ignotum voluntas inprimis omnem gratitudinem meretur. Si et de hac Cometæ illius descriptiuncula suam eruditam subiunxerit censuram, benefecerit. Tomum nostrum primum, qui iam typis meis pene absolutus est, restante saltem ultimo et decimo capite ob papyri impressoriæ defectum (cui tamen |propria moletrina illi usui destinata et non parvis impensis in hac Insula iam nuper a me extructa sufficienter mox subveniam) futura æstate favente divino auxilio obtinebitis, unâque tertium de quatuor alijs minoribus Cometis postmodum conspectis, inter quos hic, de quo dixi, paulo ante vernum tempus huius anni prodiens, quartus et ultimus est. Habebitis etiam unâ (modo tam cito Typographico labore ad colophonem deduci poterit) Epistolarum Astronomicarum volumen, in quo plurimæ et variæ eruditissimorum virorum literæ mecum de re Astronomica et Cometometrica affatim conferentium unâ cum nostra ad singulas responsione continebuntur. Has ternorum librorum evulgationes Operi illi magno de perennium et Mundo coævorum syderum revolutionibus ad normam cœlestem ad amussim restituendis, quod longo iam tempore molior, quasi prodromi sive præludij loco præmittere animus est. Plæraque enim continebunt, quæ ingenti illi molimini atque structuræ viam sternent et nonnulla ponent fundamina. Quæ cum (vires atque industriam |suppeditante Cœlestium Opifice) magnis laboribus exantlata fuerint, vos eorundem quoque reddam participes.
Sed est, mi CAMERARI, quod te nunc obnixe rogatum cuperem nomine eius, cuius antea mentionem feci, Studiosi, cui ob ingenium, diligentiam et morum integritatem, quodque multis (uti dixi) annis fidelem mihi præstitit operam, quam optime cupio. Scripsi itaque Domino IOACHIMO POMERIO vestræ civitatis Senatori primario, ut illi meo nomine 50 Coronatos confestim per Mercatores Venetijs negotiantes collybo sive literis cambij (ut vocant) transmitti procuret. Ego nulla intercedente mora, Lubecæ vel ubicunque in propinquo voluerit, renumerari unâ cum interesse non invite curabo. Sin vero Dominus POMERIUS se hac in parte (quod tamen non spero) difficilem præbuerit, da tu operam, amantissime CAMERARI, ut GELLIUS meus mature et quam citissime fieri poterit, 50 illos Coronatos Patavij, vel ubicunque in Italia agat, obtineat. Fiet illud absque omni tuo damno, egoque ad recompensandum et promptus et gratus inveniar. Admonui etiam eundem GELLIUM per literas, ut quotiescunque aliquid illi ad studiorum suorum sublevamen necessarium fuerit (tum etiam in sumptus Instrumenti cuiusdam Astronomici, quod illic ob quædam in Italia commodius quam hîc observationi patentia meis impensis fieri iniunxi) statim ad Dominum POMERIUM et te de eo audacter scribat, atque a vobis meo nomine expetat. Præbete igitur vos faciles obsecro in exponendo et subministrando illi, quicquid a vobis petierit. Scio enim satis, illum superflua non desideraturum. Ego vicissim bona et integra fide spondeo, id quicquid erit, quod in eius usum a vobis erogatum fuerit, primo quoque tempore citra omne dispendium, etiam cum lucro in vicinia, ubicunque vobis placuerit, persolutum iri. Da operam, charissime |CAMERARI, ut omnia votis meis hac in parte quam optime respondeant. Feceris mihi officium ea in re multis nominibus acceptum.
|Quin et aliud quiddam est, quo te molestare, amicitia nostra sic suadente, non intermittam. Si eximius ille Poëta MELISSUS adhuc vobiscum est, vel etiam alibi, per literas illum roga, ut carmen quoddam egregium in effigiem meam, unâ cum circumscriptis Insignibus, atque in Operis commendationem ex sua illa melliflua poëtica vena concinnare non gravetur, ita ut unum latus paginæ in 4to typis impressum adimplere possit. Et si quos excellentes in Italia et Gallia, tum etiam alibi in Germania vestra nosti Poëtas, illos eodem nomine in mei gratiam rogatos habe. Inveniar vicissim erga ipsos gratus. Poterit quilibet inventionem extruere, prout libuerit et spiritus feret poëticus, ut consideratis et expensis singulis, quæ maxime placuerint, seligam. Icona autem meam brevi (volente Deo) obtinebis per peculiarem quendam hominem, quem Noribergam cum Instrumento quodam e nostris, ut illic nonnulla cœlitus mihi denotet, mittere decrevi. Qua de re antea quoque, si recte memini, te per literas me aliquando facturum certiorem reddidi; et cum Domino POMERIO, quando hîc præsens aderat, oretenus collocutus sum, qui mihi operam suam, quo nuntius ille meus commodum observationi cœlesti atque a turba separatum locum, dum illic est, nanciscatur, non invite addixit. Qua in parte ut tuum quoque subministres unâ cum consilio auxilium, te etiam atque etiam rogatum habeo. Verum nolo te a tuis multiplicibus occupationibus ulterius avocare, unicum saltem amanter insuper petens, ut adiuncturum literarum fasciculum absque omni mora ad antenominatum Studiosum GELLIUM SASCERIDEM in Italiam Patavium tuto et certo perferri procurare non molestum ducas. Ego ad tibi vicissim, quacunque occasione dabitur, gratificandum perpetuo me polliceor quam paratissimum.