Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIONE INPRIMIS CONSPICUO, DOMINO HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENBERGA ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA GUBERNATORI, AMICO SUO PLURIMUM COLENDO. BREDENBERG. S

|NON desinam, Nobilissime et præclarissime vir, te crebrioribus literis compellare, vel potius inter graviores tuas, cum publicas tum privatas, occupationes interpellare, donec aliquid tandem responsi a te receperim. Ternas enim aut etiam quaternas per æstatem et non ita dudum ad te dedi literas, quibus nihil rescriptum est. Cuperem autem quam maxime, te operum nostrorum Mathematicorum maturationem et publicationem tuo auxilio atque consilio, quod et te lubenter |facturum non diffido, promovere, idque ea potissimum ratione, ut de Chartopæo idoneo mihi primo quoque tempore, cum omnia, quæ ad opificium illud requiruntur, iam hîc in procinctu sint, prospiciatur. Si itaque CASPARUS ille, quem ab ERICO LANGIO accepi, in tua, uti mihi relatum est, laborat Moletrina, peroptarem illum ad me remitti, si modo absque tuo dispendio eius opera carere poteris. Neque enim illi amplius imputabitur, quod sex Ioachimicis a Procuratore meo Lubecensi, IOACHIMO BUCKIO, præter voluntatem meam abreptis, clam se subduxerit. Id illi, te etiam uno vel altero verbo pro ipso, ut tutius huc accedat, intercedente, lubens condonabo atque in posterum tum salario tum alijs necessarijs illi sufficienter prospiciam. Persuade saltem, ut audacter et certo citoque huc veniat. Erit illud absque illius damno nec sine emolumento.

STURORUM in Svecia olim celebrium gentilitia insignia necdum depicta conquirere licuit, utut multos, tam Danos quam Svecos, hoc nomine solicitârim. Inter quos etiam fuit Doctorculus quidam Italus, apud Ducem CAROLUM in Svecia medicinam faciens. Qui cum præterito vere me hîc invisisset, insignium illorum procurationem non invite in se recepit. At cum postea æstate elapsa semel ad me scripserit, nullam eorum mentionem fecit, sed saltem πάρεργα nonnulla, de quibus non tam curiose cum illo egeram, adducebat. Interim tamen cognovi a quibusdam Danis Nobilibus, STURORUM arma præ se ferre piscem quendam, eodem nomine Stör appellatum, fluvio cuidam incumbentem. Verum incerti erant, an |veterum in Svecia STURORUM hæc ipsa fuerint arma, anque aliud præterea additum vel ademptum habuerint. Si quid certius posthac de his cognovero, te de ijs commonefaciam.

Adiunxi hîc terna Exemplaria meæ effigiei nuper Amsterodami cupro expressæ, sed citra voluntatem meam et præmonitionem nimijs monilibus onustæ, nec omnia decenter, prout prædelineatum erat, imitantis; ut ob id aliam illic confieri curem. Vellem autem te obnixe rogatum, ut, si per alias tuas seriores curas licuerit, Epigramma quoddam argutum et acutum in hanc atque Operum meorum Astronomicorum, quibus præfigetur, celebrationem concinnare non graveris; idemque, ut ab alijs in Holsatia atque vicinis locis excellentibus Poëtis, quales illic nonnullos reperiri non dubito, præstetur, procurare. Si quid nostra Venula Pegasea in hac Hvenula Uraniburgica vicissim tibi et cæteris recinere sustinuerit, equidem id Musis cæteris Uraniæ primævæ, imprimisque sorore Calliopea obsecundantibus efficere non supersedebo.

Scripsi etiam semel atque iterum filio tuo GERARDO de Privilegio Hispanico, pro Operum meorum indemnitate, intercedente Secretario |Proregis Portugaliæ, MATTHIA ab Osten, Holsato, Ulissiponæ agente, obtinendo, ut literis hac hyeme illuc mittendis ipsum denuo ea de re adiunctis etiam meis admoneret. Verum multo iam interlapso tempore, nihil ab eo responsi recipio, planeque aures obturare atque oculos nostris claudere videtur. Forte iam aliquanto plus dissitus, ut Hvenam amplius intueri nequeat, tam minutulæ Insulæ nullam curam habet. At vastum est cœlum, quod spectat et scrutatur. |Nec me eius inhabitatorem, ex quo, cum vicini essemus, fraterno animo nos invicem complectebamur, adeo cito ob tam modicam disiunctionem animo et memoria prorsus eliminare decuit. Anne sic Quam procul ex oculis tam procul ibit amor? Spero tamen ipsum brevi tam ad se, quam mei recordationem rediturum, atque amici officio benevole functurum. Quod ut citius fiat, te monitore adeoque instigatore opus esse video, quod et ut facias atque cæteris meis desiderijs subvenire non detrectes, etiam atque etiam te per amicitiam nostram diu multumque sartam tectam perduraturam, rogatum habeo. Vale et felici atque diutina fruere senecta.

Iterum cum tota domo suaviter dege et vale.
TYCHO BRAHE,
manu propria.