Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||NOBILISS: VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIONE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO IN KNUDSTORPFF ET URANIEBURGO ETC DOMINO ET AMICO OBSERVANDO. S.

|NOBILISS. D. TYCHO et amice observande. Quod tam diu ad tuas binas non responderim, multa fuerunt quæ me impediverunt: tum valetudo adversa, quæ me per integram propemodum Quadragesimam afflixit, tum etiam curæ domesticæ ac crebræ profectiones medicinæ faciendæ gratia. Huc accesserunt alia plurima, quæ sæpe præter spem incidere consueverunt. Etiamsi vero aliquod otium habuissem, non tamen aliquid nostræ illi disputationi adijcere potuissem, vel nunc quoque possem; adeo exacte omnia abs te excussa, examinata, meaque argumenta diluta sunt, ut me veritate et evidentia demonstra|tionum victum esse fateri necesse sit, nisi manifestæ veritati repugnare velim. Exempla aliquot tuæ effigiei accepi, quæ inter amicos distribui. D. CURTIUS noster quoque unam accepit, misitque in Bavariam ad quendam sibi bene notum et celebrem Poëtam, qui arguto aliquo epigrammate eam ornaret. Sed nondum accepit responsum. Hîc Pragæ hoc tempore nullum eiusmodi Poëtam, quod sciam, habemus, qui meo desiderio satisfacere, et quomodo pictor faciem et lineamenta corporis, sic ille mentem et vim eius depingere posset. NICOLAUS RAYMARUS, quem tu plagij accusaveras, ante septimanas aliquot huc venit et innotuit D. CURTIO qui illum Cæsari ita commendavit, ut pro Mathematico, tenui satis, in his initijs, stipendio sit receptus. Hodie hinc Francofurdum pro advehenda sua suppellectili discedit, mox huc rediturus. Aliud quod scribam nunc nec habeo, nec vacat.

B. V.
T. studiosiss.
THAD.