|GRATISSIMUM mihi fuit, Magnifice Domine IOANNES METELLE, quod comitando Serenissimum Regem vestrum me in hac Insula invisere non gravatus sis, quodque discedens, illa ingenij exquisitam acrimoniam redolentia Ianuæ annotâris Epigrammata, quæ a pluribus postea ob acumen et elegantiam descripta sunt. Quod si pari aut etiam uberiore (ista enim obiter et inter aliud agendum subito concinnata erant) venâ nostram effigiem, cuius |exemplar existimo me tibi antea misisse (ut tamen certo habeas, en alterum addidi) decorâris, rem inprimis acceptam feceris, teque ipsum in quibusdam meorum Operum Cithara Apollinea personantem, circa ipsum Frontispicium cognosces. Scripsi et hoc nomine Domino PETRO IUNIO, deque quibusdam alijs, in quibus et tuum expeto, sicubi opus fuerit, unâ cum consilio, auxilium. Si illi insuper Hortulanum et Aucupem primo vere mihi procurare commodum non fuerit, ut per te officij hoc mihi præstetur, peramanter rogo. Unicum insuper a te petam, quod et sponte mihi, cum hîc esses, pollicebaris, ut videlicet Dominum IOANNEM CRAIGIUM Medicinæ Doctorem hancque Edenburgi facientem et Mathematum insuper excellenter peritum, quantum in te est (est autem quamplurimum) ad potiora promovere, eiusque rei familiari, tua apud Regiam Maiestatem intercessione, ut commode et bene degat, consulere, si modo id hactenus oblivione quadam prætermissum est, ne graveris. Dignus enim is mea sententia est, qui ametur, iuvetur, promoveatur. Quamvis enim ex omnibus Europæis Mathematicis, ad quos noster liber secundus de recentioribus Ætherei Mundi Phænomenis (quem hîc, ni fallor, vidisti) pervenit, is solus inventus est, qui contentis eiusdem nonnullis contradicere, mecumque de eisdem per literas disputare attentârit, tacentibus, imo de sua opinione prorsus cedentibus, eamque revocantibus, nostris non invite subscribendo, præcipuis peneque cunctis inter illos, quorum ego in eodem scripto Placita |sub veritatis incudem revocaveram, deviationesque aperueram et modeste taxâram. Attamen tantum abest, ut id ullo pacto in ipso moleste feram, quod etiam hoc mihi apprime gratum sit, læterque me in illo invenisse Antagonistam, qui ausus fuerit nostris nonnulla quocumque tandem ratiocinationis prætextu exponere. Sic enim veritas ipsa, expensis semotisque ijs, quæ in contrarium adduci a quoquam plausibiliter poterint, rectius et plenius elucescit. Quemadmodum ex Apologia nostra, quam etiam (si recte memini) hîc inspexisti, illius argumentationes affatim diluente, non obscure liquet. Quam et magnificus Dominus IACOBUS CURTIUS, Cæsareæ Maiestatis atque Imperij Procancellarius, in literis ad me datis, quarum exemplum Domino PETRO IUNIO transmisi, tum etiam alij eruditi in Germania Mathematici, libere et lubenter approbârunt. Si itaque effeceris, ut vir ille sentiat meam commendationem apud te pondus habuisse, sibique emolumento fuisse, non tam illi quam mihi rem plurimum acceptam exhibueris, meque tibi vel hoc nomine, utut alias de te bene mereri satagentem, arctius devinxeris. Vale, plura enim non addam, ne te gravibus et varijs administrationis publicæ munijs occupatum nimium interpellem.