Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO DOMINO IOANNI CRAIGO, PHILOSOPHO ARISTOTELICO ET MEDICINÆ DOCTORI, EANDEMQUE EDENBURGI IN SCOTIA EXERCENTI, MATHEMATICO EXCELLENTI, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.

QUID cunctaris, mi CRAIGE, curque tam cito pedem referens nusquam amplius appares? Si caussæ et viribus diffidis, veritatisque a nobis propugnatæ mœnia inexpugnabilia esse, iam tandem expertus es atque concedis, equidem id quod res ipsa exigit, quodque decet, admittis. At cur non id vel verbulo fateri lubet? Neque enim errata agnoscere revocareque usqueadeo inglorium est, quin homini, his per se non parum obnoxio, id conveniat, excusationemque mereatur, cum et a plurimis præstantibus atque apprime eruditis viris etiam in gravioribus negotijs idipsum iam diu multumque laudabiliter factitatum sit. Sin autem nondum omnia tela atque arma, quibus op|pugnes, tibi extorta esse præsumis, clypeumque tuum adhuc satis validum nec imbellem esse tibi persuades, quare non denuo in arenam prodis? Nam et defatigatus aut fugitivus miles iterum nonnunquam certare audet. Age igitur, prome si quid residui habes, quo tuum ARISTOTELEM et te tuearis, dum Cometas cœlo eliminare citra omnem experientiam iustasque rationes is annixus sit, Posteritatemque Philosophicam tot iam seculis hac falsa opinione imbuerit suisque nænijs dementârit, cuius fistulæ sibilum tu patulis auribus tam lubenter recipiens, forte, quod ad hunc a teneris tripudiare (ut mos in Scholis plerumque est) assuefactus sis, illius lusu (si modo non ab hoc delusus) delectaris, et illi tibique nimium applaudis. Imo quod minus excusabile est, in Mathematicorum erudito pulvere simul strenue et industrie exercitatus, non vereris, contra ipsam Mathematicam certitudinem atque Observationibus indubijs superstructas Apodixes Geometricas, omni Herculis robore insuperabiliores figmenta, vel saltem meras coniecturas Peripateticorum, veritati fucum facientes, aut potius hanc offuscantes, quantum in te est, defendere. An hoc est Mathematicum agere et veritatis penetralia, seposito omni præiudicio, demonstrative enucleare, eidemque compertæ constanter assentiri? Facessat Ethnicus iste ἀμαθηματικός (utinam non unâ etiam ἄθεος) ARISTOTELES cum suis discipulis, qui saltem plausibilibus et sophisticis elenchis incrustata facile arripiunt, ijsque acquiescunt. Apud Mathematicos certe non plus fidei promerebitur, quam geometrice comprobârit. Idem de omnibus eius asseclis, sive per imprudentiam sive affectata quadam ignorantia, ipsi suffragantibus, non immerito censendum venit.

Apologiam nostram, qua tuis obiectionibus luculenter respondebam, te iamdudum accepisse, nullum apud me est dubium. Nam et eruditissimus Dn. D. ANDREAS CRAGIUS, Medicus et Physicæ in Academia Hafniensi Professor, mihi e Scotia (quo cum serenissima Regina Sponsa eius atque adiunctæ nobilitatis Archiatrum agens, quando illac classe Danica deduceretur) reversus significabat, te motæ inter nos disputationis, huiusque meæ Apologiæ mentionem fecisse. Nihil tamen certi referre poterat, an nostris dilutionibus acquiesceres nec ne. Id saltem aiebat, te admodum (si modo non nimium) Aristoteleis placitis mancipatum, peneque omnia ab ipso prolata pro oraculis habere; quæ credulitas tibi cum multis |alijs Philosophiam profitentibus communis est. Satis itaque, imo plus quam satis, tibi temporis interea, utut alijs negotijs aut Medicinæ faciendæ occupato, relictum est, quo Apologiam hanc nostram evolveres, disquireres atque si quid contradictionem admittens offenderes, idipsum ulterius disquirendum in medium proponeres. Sesquialter enim annus, ni fallor, iam præterlapsus est, ex quo hoc scriptum Apologeticum ad te in Scotiam misi, nihilque tam |diutino exacto tempore responsi mihi relatum, utut navigatio inter hæc regna satis frequens sit et post contractam affinitatem Regiam quam antea commodior et crebrior. Verumenimvero abijce latebras gressumque reflecte et ad nobis respondendum, dummodo quid supererit nervorum, vires recollige, quantumque potes, hæc mœnia tenta. Sin autem nihil amplius restat, quod in contrarium verisimiliter adduci posse confidis, idipsum saltem indica et ingenue fatere. Tradideram interea nobilissimo cuidam Iuveni Scoto (cuius mihi iam nomen excidit, Secretarium tamen Regis vestri intimum fuisse recordor) cum a Rege suo in Daniam amandatus me quoque hîc inviseret, descriptum nostrarum Observationum atque ratiocinationum de Cometa ultimo, in Martio Anni 1590 conspecto, quale illustrissimo Principi GUILHELMO Hassiæ Landgravio concesseram. Atque insuper ab ipso petij, ut te quoque eius redderet participem. Quod et eum fecisse mihi persuadeo. Demonstrâram ibidem admodum expedita et certa ratione et hunc Cometam omnino cœlestem fuisse, adeoque nulli sensibili Parallaxi obnoxium, quod et in pluribus alijs, imo omnibus hisce aliquot exactis annis apparentibus, affatim deprehendi. Forte hic ipsus postremo visus Cometes, de quo loquor, te ancipitem et certamen ulterius detrectantem reddidit, cum is tam in 90mo a Meridiano Horizontis gradu, ipso videlicet Verticali principaliore altior existens, et postmodum in Meridiano, infra Polum declivior, interlapsis plurimis horis, declinationem suam nullo minuto aliter variârit, quam motus proprij interea ratio e diurno collecta exigebat, quod nostris Instrumentis erat observatu tam facillimum quam etiam ab omni erroris suspicione semotum. Nec tot anfractus atque Mæandros, ad Parallaxeos insensibilitatem demonstrandam, quemadmodum Cometes anni 77, de quo inter nos mota est quæstio, efflagitabat. Quod si per incuriam aliquam aut ex oblivione eius, cui id concessi, scripti illius copia tibi nondum est facta, apud eundem Secretarium, qui paulo post serenissimi Regis vestri in Regnum suum reditum huc ablegatus erat, uti antea quoque monui, de hoc sciscitare, atque eius communicationem, quod et facile (uti spero) obtinebis, urge, postmodumque attente lege atque expende; et modo tibi hîc quoque aliquid suggeratur dubij, aperte et ingenue indica, mecumque de toto hoc negotio ulterius per literas agere ne supersedeto. Caussa autem, cur id eo enixius desiderem, est hæc, quod cum tuas literas, quatenus nostræ de Cometa supradicto Anni 77 lucubrationi nonnulla oppo|nebant, unâ cum nostra Apologetica responsione, quibusdam excellentibus et eruditis in Germania Mathematicis simul inspicienda dijudicandaque transmisissem, illis sane hæc amica inter nos veritatis eliciendæ confirmandæque decertatio non displicuit nec indigna iudicabatur, quæ publici iuris fieret, ut et alij negotij penetralia |eo profundius (hinc allecti) introspicerent atque veritatis involucra commodius eruerent, quidque citra dubium sentiendum foret, rectius constituerent. Proposui itaque hortatu aliorum eam partem literarum tuarum, quæ hac de re agit, unâ cum nostra Apologia, tomo secundo de hoc Cometa tractanti propediem subiungere. Quod tibi prius significandum censui, ut si quid in promptu esset, quod hîc ulterius inferre satageres, id mature expedire mihique mittere posses. Nam et hoc addere et sub trutinam vocare non negligam. Cedet id in nullum tuæ existimationis aut nominis detrimentum, sed potius erit apud omnes eruditos et cordatos honorificum. Nam et præceptorum authoritatem tueri atque ab opinione plausibiliter concepta non facile amoveri, sed quoad fieri potest, in ea persistere, generosi semper fuit animi, nec indecorum a candidis et æquis censoribus habitum. Quin et quidam sunt eruditorum in Germania virorum, qui te non serio, sed saltem ut alia et plura eliceres, hanc movisse disceptationem autumant. Inter quos, ut est præcipua dignitate atque authoritate conspicuus, si etiam in rebus Mathematicis scientia et iudicio plurimos alios antecellens, Magnificus et nobilissimus vir Dominus IACOBUS CURTIUS a Senfftenau, Cæsareæ Maiestatis ab arcanis consilijs atque Imperij Procancellarius pereminentissimus. Is ex quo Apologiam nostram clarissimo viro Domino THADDÆO HAGECIO Medico et Mathematico eximio, veteri meo amico, transmissam forte perlustrasset, posteaque Cæsareæ Maiestatis amplissimum Privilegium Operibus meis, quo indemnitati sumptuum consulatur, præfigendum mittens, unâque literas proprias ad me dare non gravatus, inter alia et huius nostræ controversiolæ non obscure in ijs meminit, nulla tamen tui expressa mentione. Licet vero apographum earum literarum circa frontispicia primi tomi, de Stella Nova et quibusdam alijs luculenter agentis, certa de |caussa et rogatu quorundam apposuerim, tamen et hîc eam portionem, quæ hoc, de quo loquor, negotium concernit, annotare non pigebit, ut eo citius et certius eius gravissimum hac de re iudicium tibi innotescat. Sonant autem eius verba ex eâdem Epistola, Pragæ 28. Iunij Anno 90 ad me datâ, in hunc modum: »De scriptis tuis, quid 
in genere sentiam, testabitur Cæsareæ Maiestatis privile
gium, quod hisce literis adiunctum tibi mitto, cuius 
ita conscribendi ego Cæsari author et porro, vera in 
eo Cæsarem testari, sponsor fui. In specie vero ea, quæ d
e Cometis posterioribus, quotquot ipse observasti, a
 te tradita solidissimisque rationibus confirmata sunt, ta
lia esse sentio, ut de ijs ne ambigi quidem amplius ab er
uditis viris queat. Itaque non adducor, ut credam, eo
s, qui hac in parte dubios sese adhuc ostendunt et contr
a demonstratam veritatem ARISTOTELIS authoritati patrocinari videri vo
lunt, id ita vere sentire. Sed hoc potius |eos agere puto, ut, cum omnem moverint lapidem omniaque undique conquisiverint, quæ Aristoteleam sententiam confirmare, tuam vero labefactare aut dubiam reddere videantur, ea tibi proponant, tanquam ad Lydium lapidem examinanda, adeoque caussam tibi præbeant, eruditionis tuæ Sole, omnes omnino errorum tenebras non modo, sed vel levissimas nubeculas dissipandi exactissimamque harum rerum doctrinam posteritati perficiendi. Qui si hac mente tecum certant, næ ego illis quam maxime bene cupio, sin aliud agunt, pertinaciam quidem eorum odio dignam existimo. Id tamen, quod pertinacia sua in commune beneficium tibi extorserunt, ipsis valere, vel potius non valere iussis, amplector non secus, ac si bona id mente fecissent, de eoque Reipublicæ literariæ gratulor.«

Hæc CURTIUS. Sed et quid de hypothesibus nostris neotericis idem præstantissimus vir senserit, siquidem tu eas quoque oppugnare non intentatum relinquis, unâ annotare non abs re fuerit. In eadem itaque epistola postmodum de his sic loquitur: »Ad ea, quæ novis tuis hypothesibus hactenus obiecta sunt, solide mihi videris respondisse, neque ego quicquam in ijs absurdum, sed omnia invicem pulcherrime congruentia invenio; an vero hypotheses istæ, id quod in Copernicianis desideratur, præstituræ sint, ut scilicet exacta siderum loca ad præterita, præsentia et futura tempora nobis exhibeant, de eo tum demum iudicandum erit, ubi maius illud, quod moliris, opus in lucem prodierit. Neque enim dubito, quin in eo opere omnium ætatum, quotquot extant, exactiores observationes cum tuis, quas exactissimas esse certo mihi persuadeo, summa diligentia contuleris, indeque novam hanc Mundi Machinam, divino sane ingenio, extruxeris.«

Eruditissimus insuper et præstantissimus ille THADDÆUS, de quo dixi, eodem tempore mihi copiose scripserat atque suam de hac Apologia nostra censuram aperuerat, quædamque alia pro se adversus tuas in eum animadversiones facientia addiderat, quæ singula excerpta hîc quoque unâ, ut tibi constent, assignabo: »Quod ad Apologeticam responsionem tuam pertinet, hanc |quoque perlegi diligentissime, eaque sane mirifice sum delectatus. Tam solide enim et tam luculente respondes, et obiectiones CRAIGIJ diluis, ut mirum sane videri possit, quid contra tam evidentia vel hiscere CRAIGIUS aut quivis alius possit. Quod si CRAIGIUS perget veritati contradicere in longe maiorem incurret reprehensionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte suo iudicio præstiterim. Sed sit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo gloriosius mihi esse duco, quam si manifeste veritati repugnarem. Primus ego, quid alij senserint, ignorans, libera voce et scripto |protuli, Novam Stellam non fuisse Cometam, nec in elementari regione, sed in æthere: licet senserim et protulerim fieri posse, ut Cometæ in utraque regione, puta elementari et ætherea, oriantur, qua de re ætas posterior rectius iudicabit. Primus etiam labefactavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doctrinam parallaxium, plurima in eis desiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his supremam manum imposuisti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos et probatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam sufficiet, quod in negocio profecto difficili (quod nemo unquam, quod sciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS discedere, metu obtrectatorum et invidorum, quibus vix unquam vir bonus ac doctus et veritatis magis quam amicitiæ studiosus satisfecerit, ausus est) pro virili laborare studuerim, primusque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem secuerim, et in incognita via novas orbitas impresserim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia saltem umbra veritatis evincere potuisset, habuissem illi gratiam. Sed cum non potuerit, nec poterit unquam, mirum sane non est, quod tua firmissima solidissimaque ne minima quidem in parte labefactârit. Hoc unum egisse video, ut postposita veritate opinionem ARISTOTELIS sartam tectam conservaret constabiliretque. Verum stat pro nobis veritas, licet adhuc deserta et pauper, nec fulta splendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium Philosophorum, efferet tamen suos radios deinceps clarius splendescetque, quantumvis nunc frivolis quibusdam obiectionibus et sophisticis ratiunculis obtenebretur. Certe si quis meliora nostris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, |et abs te solidius multo prolata sunt, afferet, libenter amplectemur. Verum qui nec meliora affert, nec solide aliena refutat, sed tantum certandi studio contradicit, an is candidi et æqui æstimatoris partes agat, alijs dijudicandum relinquo. Miror, cur CRAIGIUS miscet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue fassus sim, certitudinem mearum observationum Cometæ non posse certare cum certitudine observationum Novæ Stellæ, neque mihi fuisse ad manum ea instrumenta, neque eas commoditates observandi Cometam, quas habui in Nova Stella. Nosti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim sponte correxisse quædam, partim abs te et a PRÆTORIO alijsque de quibusdam amice monitum nonnulla emendasse. Magis sane miror, CRAIGIUM illam mutationem sententiæ in melius, quasi probro, incertitudini et inconstantiæ adscribere, quæ vir|tuti et ingenuitati adiudicanda fuit. Turpe enim non errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero est turpissimum. Quasi vero ipsa experientia non testetur, priores dies studiorum discipulos posteriorum esse solere. Sed vides, quid non audeant isti, qui in verba sui magistri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos esse asseruerunt, absurditatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec nostra evertere potest, seipsum in longe maiores absurditates implicare, quemadmodum abs te eruditissime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem immerito accusat præclarum artificem REGIOMONTANUM, quod huc usque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonstratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda sit, quando nimirum proprio incedunt gressu, et proptere a REGIOMONTANI demonstrationem abire in absurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re crasse fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in suo illo præclaro de Cometa libello problema 2.3.4. diserte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam esse, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita est. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis imputat, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexisse scientem volentemque, lubens fateor. Sed ne |ex eius neglectione notabilis et minime ferendus error exurgeret, meas observationes parvulo interiecto tempore institui, in quo non admodum sensibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, satis esse, consistere in mediocritate et saltem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucusque factum est: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: thesauros naturæ nos non evacuare, sed in plerisque scibilibus ipsi veritati propinquum degustandum mortalibus concedi: quasi diceret, satis esse in eo gradu subsistere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro defensione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo inficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniri possit. Interea certitudinem demostrationum REGIOMONTANI firmam mansuram esse, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quispiam alius ullius absurditatis convincere poterit. Subolfecit sane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quod scholæ ex ARISTOTELE publice docerent. Sed propter eius authoritem non ausus est a recepta sententia discedere: qui si nunc viveret vidissetque Novam Stellam, sine dubio erubuisset, et accuratiores |Cometarum considerationes adhibuisset, nec ullum dubium est apud me, quin præposita veritate nostræ sententiæ subscripsisset. Sed quid ego de his apud te, qui hæc omnia multo solidius pertractaveris ac CRAIGIJ rationes et obiectiones omnes ita dilueris, ut quid illis amplius ad asserendam veritatem adijci possit, non videam.«

Hæc fuit optimi illius THADDÆI de nostra controversia censura. Postquam vero illi ad quædam dubia in eadem Epistola mota et replicata (circa hypotheses præsertim motuum Cometarum, quas ille non posse constitui tunc existimavit, utut cœlestes esse nequaquam inficiatus sit) accurate respondissem, is pro ea qua est animi ingenuitate et candore eximie decoratus, libenter suis quibusdam opinionibus, re rectius perspectâ, cessit, atque nostræ sententiæ de toto hoc Cometico (ut sic loquar) negotio omnimodo subscripsit, quod ultimæ ipsius ad me literæ Praga die 29. Augusti, hoc ipso anno 1591 missæ, testantur, dum sic habent: »Etsi vero aliquod otium nunc habuissem, non tamen aliquid nostræ illi disputationi adijcere potuissem vel nunc quoque possem; adeo exacte omnia a te excussa, examinata, meaque argumenta diluta sunt, ut me veritate et evidentia demonstrationum victum fateri necesse sit, nisi manifestæ veritati repugnare velim.«

SCULTETUM quoque suarum de Cometa allegato conceptionum pænituisse, easque pro invalidis reputare, vel ijs pauculis ipsius verbis, ex autographo eiusdem excerptis, quas Apologiæ inserui, cognoscere liquet. De NOLTHIO non habeo quod dicam. Is enim mihi ignotus est. Nec tamen dubito, quin pro ea, qua pollet Mathematum peritia, dextre et candide nostras animadversiones sit accepturus, seque deviasse, quod et in priore Tomo circa Stellam Novam plenius demonstro, aperte confessurus.

|De cæteris in Germania eruditis et iudicio valentibus Mathematicis idem mihi polliceor. Quin et, ut cognoscas excellentia illa Italorum ingenia non secus nostris assertionibus acquievisse easque omnimodo approbasse, excerpam etiam quædam ex clarissimi atque excellentissimi illius Mathematici IOANNIS MAGINI (cuius celebre nomen proximis annis, ob Tabulas Astronomicas prompta facilitate resolutas et copiose locupletatas, ac Ephemerides ex his subtiliter et luculenter derivatas, undiquaque innotuit) literis, tum ad GELLIUM SASCERIDEM, quondam mihi domesticum et Astronomica atque Medica hîc exercentem, nunc vero in Italia Medicinæ studio ulterius operam navantem, perscriptis. Ex quibus facile cognosces, quid magnus ille MAGINUS (ut unum præ multis sumam, consentientibus tamen et aliorum illic Mathematicorum, ut ipsemet innuit, suffragijs) senserit, qui primo in Epistola die 8. Iulij Anno 1590 ad dictum GELLIUM Bononiâ transmissa sic scriptum reliquit: »Ego in TYCHONIS libro |perlegendo nihil reperi, quod non maxima laude dignum mihi videretur, communicavique cum amicis eiusdem scientiæ professoribus, qui mecum idem sentiunt. Neque gravabor ad ipsum scribere, et officiosissime gratias ipsi de liberali dono ac de præclaro suo de me iudicio agere, quas maximas potuero. Quocum etiam conferre voluero nonnulla, quæ ad motuum attinent correctionem. Pollicitatio enim illa emendandorum motuum, in quibus hucusque insignes aliorum lapsus contigisse affirmat, me, ut verum fatear, conturbavit, non quin ego desiderem eos restitui, sed quoniam id quamprimum fieri desiderem, si non alia, saltem mea ipsius causa.«

Postea cum quædam ex nostris animadversionibus circa negotium Astronomicum sibi, intercedente eodem GELLIO, a me communicari petijsset, hæc subiungit: »Observavi præterea in eius libro, quod mihi magnam iniecit cupiditatem rei penitus cognoscendæ, qua scilicet Methodo alios Angulos atque alterum latus Trianguli obliquanguli venari potest, uno scilicet tantum angulo dato cum duobus lateribus circa ipsum. TYCHO enim ipse id inveniri posse absque perpendiculari ac magna quidem facilitate investigari significat pag. 218 inquiens: Cum igitur nunc constet angulus BHK etc. Ubi MESTHLINUM quoque, sed modeste, perstringit, qui viam in hac re communem sit sequutus. Equidem primum quoque TYCHONIS nostri librum cupidissime expecto, neque maius beneficium consequi me posse fateor a vobis, quam si statim ac prodierit, compos ipsius fiam« etc.

Ex quibus patet, MAGINUM non oscitanter hunc secundum librum perspexisse, et eius contentis haud gravatim subscripsisse. Idem quoque ex literis eius postmodum Idibus Septembris eiusdem anni ad me ipsum Bononiâ datis haud obscure colligitur, quas cum sic exorsus esset: »Accepi librum tuum eruditissimum ad me tuo nomine a GELLIO SASCERIDE transmissum, quo mihi abs te nihil gratius exhiberi potuit, cum eiusmodi scripta curiosissime conquirere soleam, ac libentissime perlegere; vix enim alia via sperassem eum ad manus meas perventurum, cum perpauca istic excusa volumina soleant in Italiam importari, propter longinquitatem itineris ac vecturæ difficultatem; eo accedit, quod elegantissimo hoc munere, quanti me faceres, præclare significasti, quo quidem nomine tibi gratias ago quas possum maximas« et postquam quædam alia intermiscuisset seque, quod prius mihi non scripsisset, excusasset, et nonnulla, de quibus etiam ad GELLIUM antea mentionem fecerat, a me circa restitutionem Astronomicam expetivisset, in hunc modum proloquitur: »Meum vero sensum ac iudicium de tuo illo præclaro labore circa Cometam anno 1577 confectum ne desideres, sic habeto, vir clarissime: cum |enim in credibilem in eo diligentiam tuam et accuratam observandi viam perspexissem, mihi persuadeo fore, ut cœlestium corporum motus emendare exactissime possis, fructuque operæ illius maximo omnium studio atque expectationi cumulatissime satisfacias, unde nomini tuo sempiternum decus adiungatur. Cuperem tamen te in motu Martis observando et examinando maxime incumbere, cum eum observari non posse exacte vulgo persuasum sit.«

Deinde quædam de ♂tis eccentricitatibus castigandis pro |suo arbitrio intertexens ita literas continuat: »Non possum non magnopere probare Systema universi a te excogitatum, quamvis cuperem Solis orbem ac Martis nequaquam sese intersecare, quod si, ut a GELLIO cognovi, Martem acronychum Terræ accedere quam ☉lem a te est observatum, intersectio huiusmodi omnino admittenda est. In magna versor expectatione tuarum huiusmodi observationum et speculationum, quas et probare et sequi minime erubescam, etsi in construendis Ephemeridibus resolutisque tabulis a Coperniana ratione et Tabulis Prutenicis ne latum quidem unguem deflexi. Spero me etiam, quod vehementer cupio, primum tuum de Mundi ætherei Phænomenis librum, quem te editurum polliceris, hoc anno lecturum.«

Mox interiectis quibusdam alijs circa finem hæc habet: »Hoc anno interpretaturus sum meas cœlestium orbium hypotyposes, quæ mihi bona erit occasio, quæ in hoc genere a me edita sunt, longe uberius explicare (ut iam facere aggressus sum) et Commentarijs ac Geometricis Demonstrationibus supputationibusque illustrare. Quæ tamen Commentaria priusquam publici iuris efficiantur, libenter ego lucubrationes tuas cognoscere et intelligere velim, ut tuas quoque suppositiones ijs inserere et applicare possem.«

Sed plura ex his atque similibus non addam. Hinc tibi satis perspicuum evadit, mi CRAIGE, Ausoniæ Philosophos, inprimis vero eminentissimum illum inclyti Gymnasij Bononiensis Mathematum Professorem MAGINUM, ea, quæ liber noster secundus complectitur, quo ad Cometæ sedes æthereas, quod potissimum illic demonstrare laboro, illumque insuper Neotericam nostram Hypothesium cœlestium ordinationem plaudenter acceptasse, quorum tu tamen utrumque non saltem in dubium vocas, sed et, quantum in te est, labefactare anniteris. Sunt certe Italorum ingenia sublimia et acuta, iudicijque gravi dexteritate præpollentia atque pro maiori parte Aristotelæis Axiomatibus, non minus quam vos in Scotia, astricti. Pro quibus etiam et firmiter starent atque fortiter pugnarent, si non observationum Astronomicarum certitudine et Mathematicis Demonstrationibus pleraque redargui animadverterent. Sed et unicum addam, ut conscius sis. Ex quo |hic ipse MAGINUS ad ♂tisapparentias sedulo denotandas adhortatur, quod et alias plurimis ab hinc annis non infrugifere (uti spero) a me præstitum est, ego inter illi rescribendum, ipsum et GELLIUM rogavi, ut ad ♂tem hac elapsa æstate, mense Iunio acronychum existentem, diligenter illic attenderent, eo quod ibi circa Meridianum altior quam hîc tunc existens minus Refractionibus esset obnoxius. Cumque unâ GELLIO scripsissem, ut Instrumentum quoddam, instar meorum, quæ hîc vidit et tractavit, pro his atque alijs quibusdam Observationibus illic in Italia cœlitus demetiendis confieri curaret, venit non ita dudum post Patavium MAGINUS, et tam in elaborando quam utendo diligentem, quoad hoc Instrumentum, navavit operam, et inter alia ♂tem aliquoties in acronychio, de quo dixi, situ, ibi hoc intermediante observârunt, quas postmodum denotationes mihi transmissas cum nostris eodem tempore in hoc sidere hîc habitis contuli, et vix differentiam unius vel alterius scrupuli deprehendi. Quod tibi indicandum duxi, licet nonnihil sit extra propositum. |Tuum itaque erit ad veritatem ipsam, seposito omni affectu atque præoccupata sententia, etiam cordate aspirare, hancque solam inquirere, sectari, amplecti, posthabitisque omnibus devijs, libere eandem profiteri. Non tamen est, quod |existimes, me ullo modo moveri aut moleste ferre, quod tu te nostris assertionibus in hac materia antagonistam præbueris, quod sane solus, quantum hactenus rescire licuit, præ omnibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ Mathematicis (quod et laudo) aggredi ausus es. Imo rem potius mihi hoc nomine admodum acceptam, et eruditis viris nequaquam (uti vides) displicentem, præstitisti. Et hac ratione ad certitudinis intemeratæ plenius extricandos patefaciendosque recessus occasionem non importunam exhibuisti. Omnino autem me nihilominus de te bene sentire atque amicum erga te gerere animum, vel ex hoc solo non obscure perspicies, quod Serenissimo Regi tuo, cum coram me in hac Insula invisere ante biennium in Dania aliquandiu apud Sponsam ob hyemis impedimenta commoratus, dignaretur, te sedulo et impense ipsius Maiestati commendârim atque ad meliora promovendo, qua potui intercessione, submisse et reverenter pro te rogârim, audientibus Magnifico Domino Cancellario et illustri Comite Domino KIETZIO, apud quos, ut pollicerentur, quod de eodem Regem ad suos reversum commonefacere vellent, simul obtinui, et si quid ob negotiorum, uti fit, incidentia avocamenta et mundanarum rerum irrequietudines hac in parte interea prætermissum est, nuper Dominum Cancellarium per literas (quarum hîc tenorem habes) sui promissi denuo fideliter admonui, nec dubito, quin is et alij spectatæ nobilitatis atque in aula authoritate valentes viri, mea hac qualicunque commendatione excitati, tibi et tuis rebus bene cupere, easque ulterius provehere elabora|bunt. Tu interim mihi sæpius scribere, deque rebus Mathematicis, quæ nostra est voluptas, insuper mecum conferre nullatenus intermitte. Erit id mihi apprime acceptum meque ad respondendum haud difficilem invenies.

Vale.
TYCHO BRAHE