|EN! habes mi SCULTETE, operum nostrorum, diu a te atque alijs desideratum , primum Quaternionem, inscriptionem quatuor subsequentium tomorum eorumque contenta breviter complectentem. Hinc cætera ratiocinare. Addidi MYLIJ vestri succinctum Epigramma, sed in plerisque a me immutatum, eo quod prius illud nimis affectuosum atque insolens quibusdam videri posset; nec tali me dignor honore. Agas vero illi gratias pro suo candido et benevolo erga me meaque studia amore. Si mihi scripserit, ego par pari referre, et amicitiam cum isto inposterum colere, non tergiversabor. Monstra quoque vestratibus Bibliopolis hanc operum nostrorum inscriptionem, et, an aliquot exemplaria iusto pretio obtinere satagant, exquire, quidque pro singulis Alphabetis aut quaternionibus numerandum sit, cum illis transige, posteaque me, et de pretio et de exemplarium numero, quæ habere velint, certiorem effice. Continebit quodlibet horum voluminum, quæ quatuor omnino erunt, circiter sesquina Alphabeta, in charta quam regalem vocant, suntque plurimis Schematis atque Ta|bulis hinc inde conferta. Tuum itaque erit, nostris desiderijs morem gerere, negotium hoc fideliter, ac si tuum esset (quod et tibi confido) agere, meque per primam oblatam occasionem de singulis commonefacere. Vale, et præstantissimum illum MYLIUM meo nomine diligenter saluta. Iamque ambo feliciter vivite, bibite, valete. Propino vobis hoc die ☉, quo et hîc et isthic alibique potare solent fere omnes (rem scilicet Bacho sacram gratamque facientes) unum alterumque cantharulum, eiusdem Liæi liquore usque ad exuberantiam refertum, idque haustu etiam Bachico, licet non Philosophico, multo minus Theologico, quamvis dies Christianis sacer esse deberet: Ebibo autem pro vestra salute, quod et magnus BARTHOLINUS, nunc mihi domesticus, proxime assidens, lubenter satisfecit. Non crediderim illum artem hanc apud vos didicisse, cum in Patria eius Seelandia rudes ipsius non sint. Vestrum est, nobis iugiter et gurguliter par pari referre, etiam adhibita Musica, quemadmodum nos non sine buccinarum, tibiarum, fidium clangore et suavi concentu, hæc pocula vobis vovimus. Iterum atque iterum vivite, bibite, valete, literasque has ad MONA|VIUM Vratislaviam destinate.