Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||AMPLISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIONE PRÆSTANTISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE DOMINO DE KNUDSTRUP ET VRANIENBURG, AMICO SUO CARISSIMO. GENEROSE VIR.

|QUAS ad me 13. Novembris dedisti literas, quod humanitatem et eruditionem nulla sui parte non spirarent, præcipue vero quod tui nominis inscriptionem præ se ferrent, mihi certe, ut decuit, acceptissimæ fuerunt. Cum enim in Danica mea peregrinatione nihil tam admirabile excellentis ingenij tui raris dotibus, nihil tam gratum quam sanciendæ tecum amicitiæ occasio contigerit, nec minorem in conservanda constantiam, quam in contrahenda amicitia benignitatem tuam ex amicissimis literis perspiciam, ni et tuam merito humanitatem amplectar et meam in scribendo negligentiam, tum crebrioribus literis tum alijs quibuscunque, quæ mearum virium sunt officijs, sarciam, ingratus prorsus et tanti viri amicitia indignus merito censear. Literis etiam tuis adiunctam effigiem, oris tui dignitatem et temperatam benignitate gravitatem, laudabili sculptoris industria, ad vivum referentem, quod ea oculos imagine pascat, cuius assidua recordatione animus iucundissime afficitur, pretiosissimis quibusque muneribus, quæ tibi fortuna affatim suppetit, præstantiorem certe existimavi. Et quos ad illius (ut ais) ornatum versus a me poscis, hos quidem addidi, non quod, quæ tui nominis fama abunde commendetur, alio quovis ornamento mea sententia indigeat, sed ut quæ virtutum et doctrinæ tuæ per universum orbem diffusa gloria effigiem tuam in omnibus literatorum omnium bibliothecis sublimem constituet, meo etiam nomini locum aliquem tuo merito ibidem inveniat. Ijs itaque utere, non quidem ut digni sunt, sed ut nostra amicitia et tuo iudicio dignum videbitur. Ego pariter, quæ a te Domino PETRO IUNIO mandata sunt, nisi hactenus ab eo effecta sunt, quamprimum illius conveniendi occasio sese obtulerit, ea qua decet fide et diligentia præstabo: quodque de hortulano et aucupe ad me scribis, effectum brevi curabo. Porro IOANNEM CRAIGIUM medicum Edinburgensem, quem mihi tam diligenter ac studiose commendas, ob probitatem et eruditionem antea quidem mihi semper charum, nunc tua causa multo chariorem censeo ac dum vivam censebo: qui cum veritatis eruendæ studio ac fortassis ut te ipso interprete scriptorum tuorum subtilitatem sibi non prius intellectam facilius assequeretur, silentibus imo vero cum admiratione tua inventa appro|bantibus alijs omnibus Europæ doctissimis mathematicis, Axiomata quædam tua impugnare ausus sit, quamvis nonnullis odium potius quam benevolentiam audacia meruisse videri possit, quæ tamen eximia nullisque perturbationibus obnoxia tua virtus est, sola victoria contentus et devicti hostis magnitudine tuam gloriam illustrari recte iudicans CRAIGIUM sollicite adeo atque accurate commendas, et commodis atque honoribus auctum cupis, ut egregiam de te bene merendi occasionem in eo viro iuvando mihi oblatam perspiciam. Itaque ubi mea vel opera vel ope rem suam vel |dignitatem promoveri posse existimaverit, eam certe diligentiam atque alacritatem adhibebo, ut tuam commendationem meritum pondus apud me consecutam et res ipsa et illius literæ ad te abunde testentur. Et si alia qualibet in re tibi ijsve, quos tuorum in numero habes, consilio auxilio gratia vel auctoritate hîc usui esse possum, ita quæso vel negotia vel homines mihi commendes, ut beneficium tum demum contulisse te credas, cum meam operam expetieris. Interim ne te cœlestibus et divino tuo ingenio dignis curis distentum frustra morer, hoc solum a te petam, ut amicitiam nostram (quod humanitas et constantia tua satis spondent) inviolatam a temporis et longe dissitorum locorum iniuria tueri ac paria a me perpetuo expectare velis.

Vale.
Mag. Tuæ
addictissimus
[IOHANNES METELLANUS.]