|CLARISSIME D. TYCHO, in altero antilogiæ nostræ exemplarium, quæ ab eodem amanuensi descripta sunt, quorum primum ad te missum fuit, hæc errata reperiuntur: εδειξαι pro δεῖξαι. Ubi SCULTETI fit mentio, exprobas pro exprobras. Et cum artificium vestrum examinatur, pro , ut in : quæ si in tuo occurrant, vel similia, peto corrigas. Pro reliquis responsurus sum, nec discipulos tuos veriturus, imo ne præceptores tuos. Veritas et honestas mihi sufficient ad defensionem contra quoscunque. Et tamen, ut percurri obiter primum Tomum tuum, quamvis in multis a te dissentiam, cœpi potius tuam industriam et eximias virtutes admirari, >|quam illarum iniuriarum, quæ nec te nec me digna fuere, recordari. Clementissimus Deus cœptis tuis benigne faveat et ad optatum exitum perducat.