Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, LANDTGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO. S. D.

LITERAS Celsit. tuæ, Illustrissime Princeps, circa Aprilis auspicia per proprium Tabellarium ad me destinatas iuxta proxime sequentis Mensis initia recte accepi. In quibus Alces quasdam Noruegicas C. T. antea a me promissas, ad se e vestigio transmitti desiderat. Accidit autem, vt ijsdem pene diebus Consanguinei mei Nobilissimi viri AXILLI GVLDENSTERN Regij in Noruegia Vicarij literæ vna ad me perlatæ sint, quibus conquerebatur se Nauclerum, qui bestias istas incolumes et illæsas huc transferre in se recipere vellet, offendere illic neminem. Idcirco in animo se habere scribebat, possentne terrestri huc itinere perduci, periculum fieri curare. Scripsi nihilominus eidem AXILLO semel atque iterum, iamque antea mihi factas pollicitationes illi in memoriam reuocaui. Verum is neque terrenis locis, conuallibus vndique inuijs, et confragosis rupibus armentis illis transitum difficiliorem reddentibus, |tuto et certo adduci posse respondebat. Et licet id fieri concederetur: neutiquam tamen negotium hoc ob æstiuum Solis ardorem, et antequam Caniculares præterijssent feruores (quos id genus animantium in peregrinis a natiuo solo terris, primo ingressu haud facile sustinet) optatos habiturum successus sperabat. Qua de re se quamprimum profectione in Daniam tum temporis institutâ plenius hîc mecum communicaturum recepit. Atque hinc contigit, vt dum indies vel ipsius Proregis ad nos aduentum auide expectarem, vel animalium istorum copiam nobis interea fieri posse confiderem, C. T. Tabellarium diutius hîc apud me detinere necesse habuerim, donec certi aliquid hâc de re mihi constaret. Nec enim sine Alcibus illis ad T. C. remittendum duxi, præsertim cum is indicârit, sibi iniunctum fuisse, vt non absque his rediret. Sed quamuis prædictus hic AXILLVS expectatione nostra serius, vtpote circa Mensis huius ingressum, huc aduentârit; Peropportune tamen accidit, vt ad idem fere tempus, quo alter T. C. nuntius, posteriores literas de eadem re me commonefacientes asportârit, AXILLVS e Noruegia huc primum appelleret, meque in hac Insula mox inuiseret. Confestim itaque cum ipso de Alcibus dudum promissis, sedulo egi. Verum is difficultates non paucas, quo minus terrâ mariue integra huc valetudine perduci queant, obijciebat, curque hactenus eas mittere non licuerit, causas edidit. At ego insta|bam, recentiorem illum C. T. nuncium, qui iampridem accedebat, quemadmodum Feræ eiusmodi e longinquis adduci debeant, satis callere: siquidem prius e Suecia aliquot tales T. C. indemnes attulerit. Protinus itaque duobus Nobilibus, quibus Arcem et Prouinciam, cui in Noruegia præest, se absente commiserat, per literas mandauit, vt quinque Alces, quas hinc inde in mei gratiam conquisierat, atque in varijs locis alendas (donec inde commode huc transferri possent) disposuerat, eidem nuncio vna cum alimentis cæterisque rebus necessarijs diligenter et sine mora procurarent. Is proinde acceptis hisce literis, vna cum libero a me commeatu in Noruegiam iter accelerat, vt obtentis ibi quinis hisce Alcibus, ijsdemque in nauem impositis, recta Bremam traijciat, atque hinc terrestri passu desiderata iam diu animalia ad T. C. qua poterit, cura et sedulitate perducat. Quod si singula sana et viuida istic sistere concessum fuerit, non dubito, quin T. C. petitioni, adeoque diutinæ expectationi, iam tandem, quantum in nobis erat, satisfecerimus. Retulit autem Consanguineus ille meus, cum hîc præsto esset, vnam inter istas quas habet Alces satis grandæuam, eandemque masculam esse: reliquas vero quatuor iuniores partim masculas, partim fæmellas. At quotquot et qualescunque fuerint, vt C. T. has boni consulere, atque moram hanc, qua tota pene æstate responsio hæc dilata sit, ob antedictas causas excusatam habere dignetur, demisse etiam atque etiam rogo: nec Tabellario primum amandato, quod tam diu hîc hæserit, succensere velit. Si qua alia in re T. C. in hisce oris mea qualicunque |opella, quod eidem gratum acceptumque fuerit, quippiam præstari queat, inueniet me vbique et in omnibus quam promptissimum. De Astronomicis nostris exercitijs nunc nihil dicam. Quid in his moliar T. C. alias data occasione intelliget. Id saltem addam, me non libenter ex hoc vltimo T. C. Grammatophoro percepisse, ROTHMANNVM necdum redijsse, Tuæque Celsitud. Instrumenta Astronomica interea a Cœlestium considerationibus prorsus feriari. Ideoque quam maxime optarem, vt C. T. alium quendam harum rerum peritum, in ipsius locum substitui curet, qui inchoatam telam rite pertexat, et Obseruationibus sedulo continuandis deinceps inuigilet. Sed meum non est T. C. quippiam præscribere, præsertim cum naturali quadam propensitate et singulari fauore ad hæc studia amplianda et promouenda, non sine præclara laude, feratur. DEVS T. C. ad omne bonum opus exequendum, quam diutissime conseruet incolumem.

Iamque T. C. quam felicissime valeat.
Celsit.
T. Addictiss.
TYCHO BRAHE.