|QUAMVIS mi amantissime Domine D. THADDÆE, nihil a te literarum tota hac elapsa æstate acceperim, te tamen incolumi, Deo vitam tibi feliciter prorogante, adhuc esse valetudine spero et ex animo exopto. Ego diutinam hanc literarum intermissionem nequaquam inde accidisse reor, quod vel tu præter solitum tam diu a scribendo plane cessaveris aut ad meas, quas interea ad te destinâram, nihil omnino responderis; sed (uti alias contigit) ob Tabellariorum perfidiam et incuriam, si quas ad me (prout nihil ambigo) dederis, intercidisse, aut in tanta, quibus disiungimur, locorum intercapedine alicubi interceptas fuisse suspicor; præsertim cum in proximis meis, quas te accepisse non dubito, tuam de quibusdam illic contentis responionem quam primum ad me perferendam, unâque iudicium de libro nostro ad te ablegato, mihi per opportunitatem communicandum, serio desiderârim. Quorum tamen neutrum tanto temporis intervallo præstitum fuisse antedictis causis ascribendum censeo. Rogo itaque peramanter ut idonea oblata commoditate, tum de præcipuis superiorum ad te literarum momentis, me certiorem reddere, tum etiam de primo nostrorum Progymnasmatum Tomo tibi transmisso censuram tuam interponere mihique impertire velis. Quem iam dudum integrum ad te misissem, nisi varijs exacto hoc semestri negotijs præpeditus fuissem, quo minus hunc typographico labore ad colophonem, uti constitueram, perducere potuerim. Quam primum autem eundem absolvere licuerit (id quod instante nunc hyeme, Deo conatus nostros feliciter adiuvante, futurum confido) mox omnibus numeris absolutum istuc transportari curabo.
Sed quas iam, præstantissime vir, bullatas nænias ad te adduco? En CRAIGI istius scriptum admodum insolens ac scopticum, quo se omnia, quæ in libro nostro secundo de Æthereis sunt Phænomenis, atque Apologia illi hoc nomine destinata, refutare atque infirmare perfricta fronte iactârit; cum tamen ne minimum quidem eorum apud eos, qui non cæco præiudicio, sed solidis rationibus hæc metiuntur, vacillare faciat. Usqueadeo vir ille Aristotelis de Cometarum generatione fumositatibus, suisque præiudicatis opinionibus occæcatus est, ut non modo nostra |penitus |improbare, invertere, distrahere, male accommodare, et scommatis, oblocutionibus, dicterijs, fallacibus cothurnis et sophisticis elenchis turgido ac temerario quodam ausu passim excipere non vereatur: sed etiam ipsi veritati certissimis Observationibus et invictis Demonstrationibus assertæ vim et fucum facere, suisque ut obtemperet pomposis sophismatis, invitam eam cogere non erubescat. Hem egregiam ab hoc CRAIGO pro tot non modo assiduis in hac palæstra Astronomica exantlatis laboribus, sed quod tam studiose ipsum Regi Scotorum, cum hîc mecum præsto esset, et Cancellario (ut ex ipsius ad me data Epistola, cuius descriptum unâ ad te mitto, plenius cognosces) tum coram tum per literas iterum atque iterum commendârim, gratiam nunc reporto. At ingratus, qui bene merita non reddit, ingratior, qui dissimulat aut negat; sed omnium ingratissimus, qui beneficium maleficio recompensat. Verum de hoc novo Prometheo et vanissimo Capnuranicæ restinctionis compilatore satis.
A te autem, mi exoptatissime THADDÆE, in primis desidero, ut scriptum hoc magnifico Domino CURTIO, siquando per alias graviores quibus vacat occupationes tantum temporis concedatur, legendum exhibeas, ut inde liquido perspiciat Peripateticum hunc Athletam non propterea tam fastuoso et pertinaci subinde certamine manus mecum conserere, quasi hoc pacto veritatem plenius inveniri, stabiliri aut illustrari omnibus nervis contenderet; sed ut inventam potius calumnijs et cavillis labefactare, et suarum opinionum ac errorum laqueis irretitam in pristinas ignorantiæ tenebras reducere queat. Peto insuper ut Capnuranicas hasce subtilitates vel futilitates verius cum ijs, quæ in Tomo nostro secundo et Apologia de hoc negotio Cometico pertractata sint, conferre non degravere. Et quæ in hasce Scoticas affanias et captiosas argutias animadvertenda censueris, ea in charta denotare et ad me quam primum transmittere velis oro. Interea autem antilogiam istam sarctam tectam apud vos conservari, nec ad alios propalari cupio, mihique, ut ita fiat, omnino persuadeo. Ego, si tantum mihi per alias, quibus operam impendo, lucubrationes otij suppetat, has arrogantes et insulsas strophas ac calumnias facile retundam, vel alijs forte potius affatim discutiendas et |diluendas relinquam. Tu, si quid ad me (id quod magnopere a te expeto) antequam navigatio ob frigoris inclementiam interclusa fuerit, rescripseris, id commode Rostochium ad D. D. BRUCÆUM vel Lubecam ad D. D. IOHANNEM SAGERUM communem nostrum amicum dirigere poteris. Inde postea ad me per occasionem tuto et certo facile perferetur.