|ETSI diuturni istius mei silentij multas easque iustissimas excusationes, Generosissime ac Nobiliss. Domine, afferre possem, tamen culpam fateri consultius esse duco et ad veniam compendiosius, præsertim cum mihi res sit cum amico nec rigido nec inexorabili, ne si forte in me purgando putidiusculus essem, in aliam denuo offensam incautus relaberer; quare silentio quodam novo veteris silentij crimen refellam illudque saltem maiorem in modum deprecabor, ne ab immutata animi mei voluntate (quæ certe eadem tuo summo merito atque humanitate incredibili erga te est eritque perpetuo, quæ antea extitit) hoc profectum existimes. Quod si fideiussores res poscat, ipsi, uti confido, Mag. Domini Legati pro mea in te fide et constantia nihil ἀυτήν veriti, non gravate spondebunt. Diploma Regium, ut voluisti, expediendum curavi, quod unâ cum versibus Regijs, Regia etiam manu, ut efflagitasti, exaratis accipies. Ex utrisque Sereniss. Regis nostri ac Domini Clementiss. de te et tuis scriptis cuiusmodi sit iudicium, non obscure cognosces. Profecto te in oculis fert atque in cœlum laudibus effert, quoties de te mentio incidit. Incidit autem sæpissime, quoties nimirum aut iter illud suum Danicum recenset aut de Physiologia, præsertim Mathesi, verba facit, tum nunquam non prædicatur Uraniburgicum istud Sydus. CRAIGIUM medicum ἀνταγωνιστήν illum tuum eatenus ὑγιαίνειν iussi, ut argumentis tecum non convitijs certaret, quod et posthac hominem facturum spero. De BUCHANANO alias: ne si forte omnia simul, scribendi materia utrique desit. Cætera ex Magcis Dominis Legatis, qui quanta fide, prudentia atque |industria, negotia sua hîc gesserint, omnes bonos conscios habent. Vale Generosiss. ac Nobiliss. Domine, omniaque in te a me studia atque officia, quæ quidem ego præstare potero, ita velim expectes, ut illa nulla alia re nisi vitæ interitu terminari posse certo tibi persuadeas. Datæ ex Regia Stæ Crucis Cal. Augusti 1593.
Tuæ Magtiæ studiosiss.
atque tibique obsequentiss.
Petrus Iunius a Setoun.