DIUTURNUM illud tuum silentium, quod excusationis silentio prætereundum censes, sicque vel maxime excusas, id quidem, mi optime IUNI, argute facis, at nihilominus vel sic nimium te apud amicum, sponte sua nihil sinistrius de te suspicantem, purgas. Non enim addubito, licet Huænulam nostram literis tuis diu et avide desideratis (alijs procul dubio et gravioribus impeditus occupationibus) invisere aliquamdiu supersederis, quin amorem tamen et memoriam nostri in animo illo tuo adeo humano et candido arcte foveris. Quod ut confidentius mihi persuadeam, non saltem literæ hæ tuæ compotissimæ, eximiæ erga nos benevolentiæ specimen referentes, et ea, quæ D. Legati ad nos feliciter reversi, ex tuis de nobis amicis sermonibus insuper retulerunt, affatim evincunt, verum etiam ex insigni illo studio tuo, quo tam graviter votis nostris satisfecisti, ut et diploma honorificum plane et præclarum Serenissimi ac potentissimi Regis vestri, et epigrammata, arguta sane illa et accurata, ab eius Maiestate i6.n mei gratiam favorabiliter conscripta, mihi procurâris, non obscure liquet, quanti nos et studia nostra facias. Quam quidem ob rem ego vicissim de te honorifice, ut tua fert virtus et prælustris eruditio, sentire, gratamque tui memoriam in posterum, uti et hactenus feci, conservare non desinam, nec ullo officiorum genere, quatenus vires nostræ id sustinent, me a te vinci sinam. Gratias autem imprimis, quas possum maximas, serenissimo Regi vestro reverenter |ago, quod Astronomica nostra scripta et diplomate Regio munere et carminibus adeo elegantibus exornare non sit dedignatus. Tibi quoque, quod hæc tam illustria nostrorum operum elogia, ab ipsius Maiestate meo nomine demisse impetrare non sis gravatus, haud parum debeo. Quantum enim nostris laboribus hinc decoris et gratiæ accessurum sit, non sum nescius. Itaque ut perpetua observantia tam egregia in me collata beneficia recolam, devinciri me tibi lubens agnosco. BUCHANANI vitam, si aliquando per otium describi curâris mihique miseris, non saltem rem gratam præstiteris, sed iamdudum datis sponsionibus te tandem exsolveris. Vale, vir præstantissime, et de voluntate ac officijs in te meis ita velim statuas, ut omnia tibi de me polliceri fidenter et libere possis, quæ ab amico sincero et constanti proficisci soleant. Iterum vale, et amicos in Scotia ex me saluta, imprimis eruditissimum illum THOMAM CRAIGIUM, qui Uraniam nostram carminibus suis haud illepidis decorare voluit. Fratrem eius, quem meum Antagonistam vocas, attingere non |audeo, cum præ arroganti philautia nimis mordax veritatisque invictæ hostis existat. Quod enim Cometæ in Æthere ipso versentur, non saltem in eo, qui anno 1577 apparuit (de quo inter nos controvertitur) sed quatuor insuper alijs postmodum visis adeo accurate observavi, Geometriceque demonstravi, ut contradicere præsumentes sensu communi destitui merito videantur.