|AMPLISSIME et nobilissime vir, affinis et amice honorande, binas iamnunc interea, dum hîc Hafniæ paulisper commoror, a te recepi literas, quarum priores te ea, quæ per tabellarium tuum remisi, sat perfecta accepisse, atque hinc inde, prout destinata erant, per certos internuncios dirigi curasse innuerunt. Quod et lubenter accipio, tibique hoc nomine gratias ago. Et quam de correctione quorundam verborum in diplomate Hispanico licentiam impetrandam amice polliceris, brevi expecto. Alteræ, quibus exemplum literarum Reverendiss. et Illustriss. Domini ERNESTI Archiepiscopi Coloniensis et Electoris Imperij adiunctum erat, de quibusdam cum dicto Illustriss. Principe iuxta ipsius petitionem in utraque Astronomia, tam superiori quam inferiori (sic enim nobis loqui lubet) communicandis me adhortantur. Quin et ulterius ex ipsius Celsitudinis ad te datis literis non sine animi oblectatione percipio, ipsam non saltem Mathematicis, sed et Pyronomicis exercitijs (quæ etiam nostra est voluptas) adeo impense delectari, ut hæc propriâ industriâ proprijsque manibus tractare, inter alias Reipub. procurandæ occupationes, non degravetur. In utrisque igitur cum |ipsius Celsit, ingenue conferre et continuatam servare correspondentiam (uti vocant) nequaquam tergiversabor. Agoque ipsius Celsit, reverenter gratias, quod me tam clementer ad hanc mutuam communicationem invitet. Ubi autem is, quem ad me hoc nomine ablegare decrevit, huc accesserit, et ea, de quibus ipsius Celsit. mecum agere constituit, speciatim indicaverit, libere et lubenter ad illa, quantum in me erit, respondebo. In Mathematicis et Astronomicis satis aperte, quatenus ea ante operum nostrorum plenariam editionem ulli patefacere commodum fuerit, in Spagiricis vero tecte, ne, si ea in aliorum pervenirent manus, indigne quis ijs abuti possit. Satius itaque iudico, aut per circumlocutiones quasdam arcanas, aut mediante alphabeto quodam peculiari, nobis solis invicem cognito id præstari, vel quacumque aliâ ratione. Qua de re ipsemet Illust. Princeps, prout voluerit, constituat, et in literis, quas se mihi cum suo illo nuntio brevi perscripturum pollicetur, quibus medijs atque indicijs id fieri volet, indicet, et si alphabetum quoddam secretum vel transpositionem literarum usitatarum elegerit, id qualecunque erit, a se ipso tamen non alijs excogitatum et absque ulla propalatione suapte manu in schedâ conscribat, literisque actutum includat, et mox ipsemet consignet. Idem ego vicissim facturus sum, omniaque ut utrinque in silentio arcano contineantur, necessum et admodum erit consultum. Libenter intellexi ipsius Celsit. ultra 22 annos huic eximio et arcano studio Spagirico solerter impendisse, in quo et ego 28 iam annos inde ab ætatis anno 22 versatus sum, quemadmodum 16imo Astronomicis assuescere incepi. Scripsissem hoc tempore ipsius Celsit. atque in ijs, quæ exoptat, sponte prævenissem, si non modo hîc Haffniæ varijs curis et occupationibus distraherer, dum nonnullam partem ex mea supellectile unâ cum familia huc transferre satago, aliquandiu hîc certis de causis commoraturus. Quin et Instrumenta Astronomica ex meis nonnulla hîc in turri quadam nostris |ædibus vicinâ admodumque observationibus accommodâ disponere animus est, unâque laboratorium quoddam Spagiricum hîc adornare, cum quodam insuper Typographeo, quibus omnibus exequendis nunc intentus sum. Constitui insuper hodie V. D. in Insulam nostram traijcere, ut plura ex meis huc transvehi facerem, et cætera, quæ istic relinquo, disponam, interea dum ea, quæ hîc fieri demandavi, absolvantur, adeo ut animus iam in multas distractus partes, scriptioni tam sublimium et secretarum rerum ad tantum præsertim Principem, commode vacare vix queat. Fiet id nihilominus, quamprimum ipsius huc adventârit minister. Tunc enim me opportuniori quieti restitutum fore confido, eritque id tum non saltem commodius, sed et tutius propter caussas aliquatenus indicatas. Quod autem ipsius Cels. in suis ad te datis literis scribit de Privilegio Hispanico ob id retardato, quod vererentur, ne sub |specie rerum Mathematicarum religionis negotia, quæ nunc varie trahuntur, tractarem, id caret periculo. Ego enim me illis immiscere nolo. Satis habemus hæresium et confusionum, non opus est, nec mearum partium, aut novas condere, aut priores stabilire. Misereatur nostri cœli et terræ autor, qui universaliter omnia digerit et prospicit, nec cum præiudicio, uti homines, rem discernit. Interim pro hoc ipso, quod obtinui, Privilegio tam clementer impetrato ipsius Celsit. summas demisse habeo gratias. Apprime etiam mihi gratum est, quod ipsius Celsit. primum tomum Epistolarum de Astronomicis per te illi communicatum tam diligenter perlegere inter tot alias curas non supersederit, quodque ipsi tam illustri et in his rebus exercitato atque iudicioso Principi eius contenta admodum placuerint, non possum non mihi ipsi congratulari. Reliquos tomos nunc typis adorno. Inprimis autem Progymnasmatum nostrorum in Astronomiâ instauranda volumen primum atque alterum, typographico labore absolvere et mature publici iuris facere enixe laboro. Quæ ubi absoluta fuerint, quod propediem futurum confido, ipsius Gestit.ni tum quoque tibi eorundem quædam exemplaria transmittam.
Miratus Illustriss. ille ERNESTUS in dictis ad te literis, quod præstantissimi illius Mathematici CHRISTOPHORI CLAVIJ Bambergensis in transmissis epistolis Astronomicis nullam faciam mentionem, cum is ob tot præclara in Mathematicis edita opera celebris existat; atque hanc nominis ipsius intermissionem, ob locorum nimiam intercapedinem, quodque scripta illius Romæ utplurimum impressa ad nos forte perlata non sint, clementer et candide excusat. Atqui ego omnia eruditissimi illius CLAVIJ opera fortassis non vidi, ea nihilominus quæ in EUCLIDEM ingeniose et in IOHANNEM DE SACROBUSCHO luculenter, et de Gnomonicis copiose conscripsit, in promptu habeo, et iamdudum introspexi, tum quoque Apologiam Calendarij novi contra MÆSTHLINUM, in qua is mei alicubi mentionem facit, observationem nostram æquinoctij verni, anni ni fallor 76 allegando, ut probet ex ea recte factum, quod decendij ablatio in Calendario Gregoriano admissa sit, quod et convenienter se habet, licet summa in his præcisio non sit animadversa, quæ etiam forte in tali negotio, quoad Ecclesiasticum et Politicum usum esse poterit ociosa, quemadmodum MÆSTHLINO, qui scrupulositatem calculi Prutenici urget, non citra causam subinde obijcit CLAVIUS. Verum si liceat id quod res est affirmare, uterque tam CLAVIUS |quam MÆSTHLINUS de cœlestibus, cœlo, quod horologium est temporis, inconsulto sententiam protulit. CLAVIUS enim vix ullam observationem cœlestem, nisi eam unicam, de qua dixi, e nostris petitam, quæ sola tam arduo negotio non sufficit, in medium protulit, nullasque Lunarium motionum, quæ magis intricatæ sunt, quam hactenus creditum est, denotationes, prout operæprecium fuit, |in consilium adducit. MÆSTHLINUS nullam plane, quod sciam, e cœlestibus assumpsit probationem. Et si id ex suis observatis fecisset, nihilo plus fidei mereretur. Quæ enim ipsius (si quas absolvit) in correctione motus Solis et Lunæ animadversiones produnt, frustranea sunt, uti consignatio Eclipsium ipsius Ephemeridibus præfixa, cœlesti harmoniæ non magis quam antea, si modo non minus congrua, liquido patefecit. Inhæret enim is nimium fidenter calculo Prutenico, et quantitati annuæ inde desumptæ, quæ nequaquam talem sortitur inæqualitatem, prout magnus ille alias COPERNICUS voluit; sed propius ad Alphonsinam accedit supputationem, licet ne hanc quidem satis scrupulose attingat, veluti hæc a nobis convenientiore loco reserantur. Non igitur tanta disconvenientia est in Calendario neoterico a cœlesti norma, prout voluit MÆSTHLINUS, quicunque tandem eius autor existat, sive hic CLAVIUS, sive ALOYSIUS ille, de quo pontifex in proœmio publicationis eius mentionem facit. Licet vero huius excellentissimi Mathematici, CLAVIJ videlicet in Epistolis hisce non meminerim, quod nulla fuerit istic occasio id faciendi, præsertim cum is Astronomica ex ipso cœlo non tractârit, de quibus utplurimum ibi agitur, tamen circa finem primi nostri Tomi Progymnasmatum antedictorum, cum ea, quæ de Nova Stella in ultimâ editione Commentariorum Sphæricorum attexuit, sub disquisitionem libertate Philosophicâ voco, eius luculentam et honorificam, prout præcipua eius in his artibus doctrina meretur, mentionem facio. Si quæ præterea ex ipsius Minervâ Mathematicæ lucubrationes in lucem prodierunt, vel adhuc prodituræ sunt, cuperem eas meis sumptibus mecum communicari. Porro si is mecum per literas correspondentiam habere atque de his excellentibus studijs, quibus utrimque dediti, iucunde conferre voluerit, erit mihi idipsum longe gratissimum, præsertim si autoritate et suasu tanti Principis, uti is in literis innuit, id fiat. Addet enim idipsum nobis calcar, eritque utrique nostrum eo honorificentius. Hæc si dicto Illustrissimo Principi cum submissa ex me salutatione per literas indicaveris, recte feceris et me tibi eo devinctiorem reddideris.