|GENEROSE mi TYCHO, cognate affinis desideratissime, amicorum intime. Iam inde quo literæ tuæ desideratissimæ pridie Non. Decembris reddebantur, medijs his turbis nuptialibus, laboriosissimis districtus præpedimentis distineor, ne quod valde exoptâram, responsum usque huc festinare licuerit. In præsens vero, ubi liberior aliquanto adspirat aura, rarissimam hanc felicitatem, qua cum amicis ingenuæ mentis tuto communicare conceditur, flagrantissime cupitam, adlubentius eo excipio, quo rariores eius census, multivarios inter, ut nosti ingenia, habeam et æstimem. Utut autem facile sciam nil præter spem, haud multa præter voluntatem, exuli iam pridem tibi, modo libero, accidisse, doleo nihilo etiamdum minus, non tui equidem, sed mei ipsius, sed patriæ immerentis, sed bonorum in patria omnium, quibus integrior mens et animus, caussa, quos paucorum quorundam livor, alia obtentui sumpta caussa, suo desiderio, sua gloria, suo privavit amore et gaudio; alias equidem, ut nihil est certe, quod, natura sic |imperante, in rebus caducis apparere solentius autumem dissimilium inter se haud interrupta unquam contentione et pugna, quam non abstrusis modo, sensusque latentibus Naturæ laboribus familiarem, sed et concitatis destinati humanarum rerum dispensatoris Mentis facinoribus pene domesticam indies ostentari suspicimus, ita et nihil est, cur eundem hunc Naturæ morem demirarer, si vel maxime hoc ex circo etiam Musæ iunctim omnes recentibus æmulationibus proscriptæ exularent, tecumque castra moventes, se in universum hinc, ubi nihil prisci et integri moris, subducerent; magis est vel tandem experiendo discere, perversam eiuscemodi, non utique alias insolentem, scena hac tripudiantis invidentiæ, caute suspectare inconstantiam, pru|denterque provisis, quæ tempus commonet, subductas sui rationes non stolidis ac evanidis, ast solidis et ævo dignis firmare munimentis, ne alienis quam proprijs innixi mage virtutibus, ad aleatorios quosvis fortunæ iactus * cernimus nutare, quin et concidere penitus eveniat. Tu vero nobis, tu inquam TYCHO generose facem hîc prætulisti, tu tuo nobis præluxisti exemplo, tu veræ virtutis ipsi sibi ex asse undique sufficientis, vestigia posuisti, quibus insistere, quis ad hanc metam adspirans non adniteretur? Ipse ego certe (qui licet illustri huic consessui accersiri non merear, in spem tamen secundam aut tertiam saltem acciri indies adnitor) multa nec levia in me malevolentiæ indicia, utut premantur, erumpere sentisco, ast σὺν δαίμονι ἐσϑλῷ quod spero incassum, nec enim ad hosce ventus ego mea distendi vela, neque enim importuoso isti me commiserim vado. Sed de me coram ipse præsens, ne adfectu et præcipitantia, quorum caussas procul habeo, imprudens nimis in literas intutas, relatrices, rationum mearum secreta conijcere videar, quæ non aliter constant, quam si nulli, nisi alteri mihi reddantur. Ad diem itaque anni adproperantis quintum decimum, favente Numine, aliud vitæ meæ facturus initium, tædiosissimo huic renunciaturus ergastulo, rogationi tuæ amicissimæ vel non rogatus sponte adsentiri iam pridem est animus, nec vero ad ullius unquam æmulationes et odia me in his, quæ recta sunt, comparaturus sum unquam. Et vero quid mage dedeceret, te, quem non affinitate modo, sed et sanguine, sed et necessitudinis vinculis omnibus peculiari sorte, iure primum æstimo, colo et observo, te inquam post tot benevolentissimi animi in immerentem indicia, insalutatum præterire? Age ergo, num circa dictum tempus sat commodus tibi meus |videatur accessus, litera per hunc tabellarium adsignifices una aut altera; faxo ego hîc interim, ne, quod in me desideres, præter vires forte, siet quidquam; alia præsenti adloquio reservanda, quo et si quæ nova sunt, quæ referre interest, relata velim, nisi quod hoc unicum in præsens referre intersit, communem nostrum CRAGIUM in Poloniam brevi ablegandum, ad 1. Ianuarij litteris huc |esse advocatum, quem, itinere per Holsatiam sumpto, te invisurum nullus dubito, cui et quo me adiungere queam, modo non festinantior abierit, enixe studebo. Ego vero si non studio me continerem, finem vix habiturum esset hoc meum per litteras adloquium, ut et potiora, imo vero, quod ego sentio potissima, Epistolij tui capita commodiori opportunitati lubens reservem. Ludant interea meæ Musæ, qua valent, ad hæc; aperte equidem, ast suo sub velo. Interea te præpotenti rerum nostrarum gubernatori, Trinuno Numini, cum universa tua familia, consilijs et actionibus, commendo. Vale felicissime.
Te nulli secundus integerrimo colens animo