|CUM nuper ex Italia per utramque Germaniam in Angliam venissem, Generose et præstantissime Domine TYCHO, accepissemque a quodam meo amico Domino MATTHÆO ROYDON, Anglo, Mathematum, ut mihi videbatur, scientissimo, te ex Dania atque Uraniburgo tuo in Germaniam concessisse, atque adeo cum Lare prope Francofurtum ad Mœnum consedisse, gaudebam simul et dolebam. Gaudebam equidem, tum quod meæ, quam alioqui in Daniam ad te suscepturus eram, profectionis compendium facerem; tum etiam quia sperabam te Hassiæ nostræ, cum in proximo eius esses, futurum aliquando inquilinum. Id quod quamvis optare verius, quam sperare potuerim, quippe qui non ignorabam te Daniæ Regnum patriam tuam cum Hassiæ vix commutaturum, nihilominus quo facilius illud crederem, fecit Illustrissimi Principis MAURITIJ Domini mei clementissimini in viros præclaros amor ac munificentia singularis, utpote et quæ tibi cum laudatissimæ memoriæ parente eius diu intercessit familiaritas. Dolebam tamen, quod adversi aliquid in Dania tibi evenisse referrent, tuæque abitionis ex Dania alij alias recensebant causas. Siquidem fuerunt hîc in Anglia, qui tibi cum PETRO SEVERINO Medico litem fuisse nescio quam asseverarent, teque indignitatis adversarij puditum esse, et ideo inde discessisse. Alij Cancellarium Regium feudum aliquod tibi a FRIDERICO II felicis memoriæ concessum, sibi arrogasse, aliaque ad Astronomiæ studium exædificandum adminicula, ab eodem Rege et Regni Proceribus tibi nuncupata, nunc fuisse adempta caussabantur. Hoc verisimilius et mihi et illis visum est, illud de medico plane incredibile. Quotusquisque enim est, qui ignorat, te ex præclarissima prosapia ibidem prognatum, et summæ apud Regem auctoritatis virum tam levi molimine non posse ex patria moveri, ut taceam e patria emoveri. |Verum cum in Angliam etiam delatum sit, SEVERINUM illum apud hunc novellum Cancellarium multum valere, adeo ut is ferme totus ab illo dependeat, atque obscurum non sit, Doctorem illum (ut referunt) diutina tui invidia laborasse, fortassis hoc, quod per semetipsum non potuit exequi, per hunc Cancellarium, cui Rex plurimum tribuere dicitur, effectum dedisse.
|Hæc, Illustrissime et præstantissime Vir, quamvis ad me nihil spectant, tibi significo, ut etiam externorum de tuo Uraniburgo inopinato discessu iudicium ac sollicitudinem cognoscas. Cæterum paucis abhinc diebus, cum de loco ubi hæreres sollicitus, eos qui ex Germania recens venirent, interrogarem, intelligo te non prope Francofurtum, ut ille existimabat, sed iuxta Hamburgum sedes posuisse. Quare rogatus ab amicis Anglis, qui ad te abituri erant, has ad te depropero, ut cognoscam, an inibi sis mansurus, an vero alio iturus. Qua in re illis rem gratam facturum me non dubito, tibi etiam non iniucundum futurum illud arbitratus sum, si intelligeres etiam in Anglia esse, quos amor tui sollicite tangeret. Quamobrem plane confido, te has meas literas, quamvis ab homine tibi hactenus ignoto et tua familiaritate indigno profectæ sint, æqui bonique consulturum, et ad illas prima data occasione responsurum.
Faxit Deus, ut te aliquando, Vir Præstantissime, in Hassia videamus, exinde enim magnum decus ac nomen accessurum Patriæ meæ existimarem. Sin minus id superis visum sit, efficiam, ut te aliquando, volente Deo, ubicunque Germaniæ etiam sis, invisam, coramque venerer. Vale et meæ impudentiæ ignosce, vir longe præstantissime. Salutem porro accipe a multis in Anglia tibi etiam forte ignotis, nominis tamen tui observantissimis.