Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|OLIGERO ROSÆKRANTZIO, VIRO CORDATO ET MIHI AMICO, CONSANGVINEO ET AFFINI CHARISSIMO.

|NOBILISSIME Domine OLIGERE, Consangvinee et Affinis desideratissime et præ multis dilecte. Incidit aliquid hodie post tuum a me discessum, quod in scheda memoriali tibi tradita annotatum non recordor: nempe quod sit nomen Baronis illius Austriaci, qui uxorem in Cimbria duxit. Illud enim mihi memoriâ excidit. Cuperem etiam scire, ubinam habitet, et quomodo intitulandus sit, iuxta morem vobis consuetum; quo illi scribam convenientius de putidissimo et mendacissimo isto Plagiario, cuius hîc facta est mentio; atque eorum, quæ ipsi de eo constant, cum mecum ab ERICO LANGIO adductus esset, indicationem efflagitem. Admoneas etiam, |an Latinæ linguæ sit peritus, nec ne; quo sciam, an Germanice vel Latine illi scribendum sit, aut etiam Danice, si hoc callet idioma. Vale, et literas Regi destinatas, ad non Regias oblique respondentes per hunc nuncium remitte, quantum otium tibi permiserit, critizatas, atque glossis marginalibus |auctas: quod etiam ut in prioribus facias, quibus hæ nonnulla respondent, rogo; nec te id effecturum diffido, quoniam sic in te recepisti.

Iamque ulterius et perpetuo quam felicissime vale, mi exoptatissime et desideratissime OLIGERE.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.