Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
DEM GESTRENGEN, EDLEN VND ERNVESTEN HERREN TYCHO BRAHEN ITZO ZU WANDESBECK, MEINEM BESONDERN GUNSTIGEN LIEBEN HERREN VNDT FORDERER.

GENEROSE et Magnifice D. TYCHO, omni cum observantia colende mihi Domine. Negotium commissum apud D. IOANNEM BŒKELIUM, quomodo confecerim, a M.V. ex scheda inserta apparebit. Duci OTTONI Brunsvicensium et Luneburgensium de sententia Μ.V. diligenter scripsi. C. ipsius omnino acquiescit et..quod M. Vestræ commodum futurum est. De accessu Reginæ in hanc civitatem nihil ad me perfertur, sicut et ex filio nihil tale accipio. Verum is, quæ alias publice et notorie sparguntur, confirmat. M.V. et mihi quoque ubi vacaverit a negotijs, ...dabo operam, ut illam invisam. Reliqua committo prudentiæ Μ.V. Quæ ut cum suis optime valeat, toto pectore opto. Datæ raptim Hamburgæ XI. Martij An. 1598.

Μ.V. omni cum observantia
qui colo
VITUS WINSHEMIUS.