Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
TYCHO BRAHE AD IACOBUM BORDINGUM.

|S. P.

CLARISSIME et Excellentissime Domine Doctor BORDINGE, Cancellarie dignissime et Amice honorande. Cum hic Mechanicus senex M. PETRUS IACHENOW denuo isthuc a me rediret, non omittendum duxi, quin ad Illustrissimum Principem ULDARICUM, Dominum meum Clementissimum, aliquid literarum submisse darem, siquidem eius Celnis Clementissimam erga me voluntatem indies magis magisque experiar. Rogoque ut ipsius Celni easdem meo nomine submisse offeras atque in meliorem partem interpreteris, si quid liberius, re sic urgente, indicavi, idque in silentio secreto prematur, cum ex eâ, quam erga Illustrissimum illum et optimum Principem, tum quoque te, gero fiduciâ, sinceroque animo proficiscantur. Poterunt hæc forte nimis audacter prolata censeri, siquidem veritas plærumque odiosa sit; attamen si rei molem et eorum, quæ mihi immerito contigerunt, cumulum spectemus, vix supremis labris attigisse, quæ dicenda forent, videbor. Verum ego hæc omnia Deo committo. Veritas temporis filia aliquando forte prodet, quid æque aut inique factum sit. Illmo Duci necdum quidpiam responsum esse, etiamnum intelligo. Quod et præsagiebam. Quale responsum ad meas receperim, ex ijs utcunque intellexisti, quas Lubecâ tibi perscripsi, cum inde Instrumenta mea et supellectilem librariam huc transferri curarem. Quare

Sat Patriæ nostrisque datum, nunc Teuthona tellus
Excipit, et Patriam largitur maximus Orbis.

Curo quædam ex meis Operibus hîc labore Typographico compleri, quæ, ubi absoluta fuerint, vobiscum communicabo. |In re pecuniariâ me isthic concernente satis actum est. Recepi literas fideiussorias et priores restitui.

Novarum rerum nihil peculiare est, nisi quod res composita dicatur inter Pontificem et Ferrariæ Ducem. Batavos se absentare et tractationem de pace aversari, neque enim hostibus satis fidunt tam sæpe circumventi. Novam Reginam in Anglia electam frementibus Scotis narrant. Nihil tamen adhuc certi constat. Vobis proculdubio isthic his plura et certiora innotuerunt. Rex noster Sermus fuit apud Dominum RANZOVIUM Bredenbergæ præcedente hebdomadâ ab eo isthic magnifice et splendide exceptus et mox inde Haderslebiam recepit. Plura nunc non vacat. Sum enim occupatissimus. Tu vero mi aman|tissime Domine BORDINGE quam felicissime vale, meque solitâ benevolentiâ (quemadmodum et ego tui amorem non deponam unquam) constanter prosequere.