|NOBILISSIME et Doctissime TYCHO, habui iam per annos aliquot in aula Cæsareæ Maiestatis inter apparitores præcipuos affinem Lunæburgensem CASPARUM LEHMANNUM scalptorem quidem gemmarum ex professione, sed interim omnium rerum admiratorem, inprimis Astrologiæ. Ea de caussa cum me amicius colat, interdum quoque invisat ut ante septimanas non ita multas fecerat, incidit in sermones privatos obiter URSI Dithmarsi mentio, quem dicebat titulum iam habere Cæsarei Mathematici, etiamsi et vestitu et vita ursus sit, libello quoque privatim aliquibus dato, te indignis exagitare modis. Rogavi itaque hominem, ut eum libellum mecum communicaret, quod fecit. Sed incuria cuiusdam mei amici, cui mandaram, ut præcipua inde capita enotata mihi occupatissimo describeret, in alienas manus incidit, perijtque nobis prorsus, donec pridie Paschatos, |quo tuæ ab Hamburgensi mihi reddebantur de consilio cum Cæsare contrahendæ notitiæ, Praga reversus est nuncius meus, aliudque exemplar earundem calumniarum secum, ut scripto ab affine meo petieram, attulit. Quod si vidisses, fieri non posse arbitror, quin aliquam eius in literis ad me tuis mentionem fecisses. Sic per me exemplar primum accipis. Quæso considera insigne exemplum Regulæ Ciceronianæ, |eum, qui semel verecundiæ fines transgressus sit, bene et gnaviter impudentem esse oportere, neque tamen propterea SOCRATEM asinum se calcantem ad iudices traxisse, neque ARISTOPHANI publice ipsi in os maledicenti maledicta regessisse. Legi pro hac mea ætate multa veterum et recentium Philosophorum certamina, etiam de rebus maxime inter ipsos controversis, nunquam vero scriptum insolentius, impudentius, quod haud dubie non parum te irritabit, ut sane contentiones dignitatis sunt acerrimæ. Sed quid facies? Hoc scio profecto, quod si cum stercore certo, vinco vel vincor, semper ego maculor. Ut itaque generosi equi canum latratus non relatrando et mordendo, sed animose prætereundo ulciscuntur, ita prudentiss. quique Eruditorum maledicentissimos oblatratores silentio ulti sunt. Et licet hi suos invenient subinde approbatores (stultis enim stulta placent, et gaudent aulæ monstris) tamen dicere ipsas adversitates lubet ... decus. Tædebat me quondam in Berlinensi aula dominari TORNEISSERUM hominem illiteratissimum, nos vero cives in literis educatos ut umbras contemni, deque consignatis aliquot problematibus, volebam præsente Illustrissmo Electore vel Germanice cum ipso conferre. Utebar ad eam rem LEVINO a Schullenburg nostro Decano. Legebat meas quæstiones Elector, meque patienter audiebat. Tandem dicebat intelligere se eius ineptias, neque quicquam ab eo medicamenti |accipere. Was schadets aber das der Kayser ein Elephanten hatt? Itaque me ad cænam iussit adesse, dedit quoque veniam privatim cum TORNEISSERO postridie colloquendi, sed is mihi nunquam erat domi. Sic didici magnates nostros non tam quærere veritatem quam opinionum pompam. Quod monstrum plures habet spectatores, quam genuina corporum forma. Sic fortassis in illa quoque aula, de qua scribis, hic SIMON MAGUS imprudentium animos dementavit, ut existimetur esse aliquid magni. Quare prudenter id periculi tentandum est. Alias Coloniensis ille vere generosi est animi et prorsus politici, qui quærit imperij pacem, et illustre apud posteritatem nomen, nec dubites, quin facile eum habeas amicum; sed an utilem, ideo incertum est, quod longissimis itineribus et summis Imperij negotijs est occupatissimus. In aula ipsa qui iam sint politioribus literis imbuti, ignoro, olim CRATO et Dominus CURTIUS Musis nostris aditum liberrimum ad summam Maiestatem concedebant. Is, qui rerum summæ præest, amat mathemata, et Vulcani offici|nam, ut audij, inprimis si Magistrum nactus fuerit candidum. Sed hæc Deo curæ erunt, et albis puellis, ut ille inquit. Affinis tuus ERICUS LANGIUS ex Hassia ad nos redux iam diversatur Wandio in comitatu Mansfeldensi apud IOHAN. ERNESTUM ab Assaburg nobilem potentem et eruditum; distat is locus hinc decem milliaribus. Si volueris illi scribere, efficiam, ut literas tuas obtineat.