TUAS Rosenholmio in initio Martij ad me dedisti, Generose OLIGERE, Consangvinee et affinis exoptatissime, circa 24tum eiusdem recte accepi, mihique fuere longe gratissimæ, ad quarum contenta, ubi opus fuerit, nunc brevibus respondebo, postea alia quædam subiuncturus. ERICUS SPARRE (quem tu per festinationem BRAHE vocas) hac non transivit, sed alia via Rostochium declinavit, ubi cum Doctore STURTZIO locutus grandia pollicitus est, quæ apud Regem suum, compositis potissimum Svecicis rebus, meo nomine efficere vellet. Sed ego talibus Politicis et politis verbis tantum fidei adhibeo, quantum et tu. De Coldingensi conventu nondum certi quid nobis constat. Quidam Hamburgensibus, quidam Suecis irrequietandis bellum destinatum fuisse autumant. Exitus acta probat. RANZOVIUS noster victor quidem in sua caussa Haderslebiæ fuit, idque iure merito. At sententiam in adversarium unâ cum exsequatione obtinere nequivit, utut Rex admodum illi infensus fuerit. Quam primum enim is, qui se periclitari animadvertit, [Cancellarium accessit, iniurias, non saltem |RANZOVIO], sed et [ipsi Regi illatas superavit manum forte non vacuam porrigens]. De [PEPLERO] quod |pudore quosdam affeceris, si modo quem habent, recte quidem a te factum, sed nihil tam iniquum est, quin si mihi ullo modo adversetur, æquum sit. Ego vero nihil inde moveor, saltem hominum quorundam effrenem malitiam et conscientiam nimis latam demiror, quibus sibi ipsi plus nocent quam mihi. Iudex generalis [Bergensis], qui cum suis assessoribus sententiam protulit, eam facile tuebitur, si ius locum invenerit, sin minus, transeant ista cum cæteris. Ego me ijs, nisi admodum fuerit necessarium, non miscebo. Interim tamen, quæ a me accepisti, [Laumanno] communica, ut, quæcunque ex ijs probationis contrariæ loco expetierit, habeat, aut etiam [Præfectus meus] prius ab [ESCILLO BILLE et te] instinctus illa proponet. Addam adhuc plura, si quæ invenero huc facientia. Sententiam conscriptam iudex ipsemet adferet, nec difficulter obiectionibus singulis obviabit. Scripsi ad illum nonnulla hac de re, sed nihil adhuc responsi accepi. Citationem unâ misi, quam is tamen forte prius obtinuit. Mihi nihil de ea, [nisi ex te] constat. An [Uraniburgi] lecta sit, aut adhuc legenda, ignoro. Sed quidquid sit, perinde est, nec teneor secundum Leges, si modo pondus haberent, citationi illegitimæ et non annuæ auscultare, etiamsi res maioris esset momenti. Dette er lige saa gott som allt dett andit; naar de erre trette aff dette, saa kand de |finde paa nogen ny Huffrœ. Ego interim alia cogito. Quod tam fuse cum [ uxore] de me rebusque meis locutus sis, recte et cordate a te factum. Vellem adhuc particulariora scire, atque ut ea ipsa per occasionem (dummodo induciæ inter vos sunt) denuo inculcares, additis commentarijs et amplificationibus. Existimant [Machiavellistæ isti] suas machinationes ita latere, ut nemo in [Dania] præter authores eas intelligat. Interim exteræ nationes de his loquuntur et scribunt; uti vel ex hac epistola mihi a tuo discessu missa, quam prope rem ipsam in Anglia attigerint, cognosces. Ipsum originale addidi, mihi, ubi descripseris, remittendum, ut eo certius probetur, me nihil in eo mutasse. Doctor IANUS MULIUS, qui hîc nuper apud me fuit, Doctorem illum, qui ea scripsit, in Italia, antequam promotus est, novit, et ex alijs literis ad se datis eius, uti mihi retulit, chirographum cognovit. Is tibi secreto sciscitanti plura referet. Nam et illi exemplum, ut sibi describeret, permisi, quo eo facilius [Machiavellistis] innotesceret, atque ut hinc perciperent, quam caute et prudenter sibi ipsis consuluerint. Quid eruditi passim in Germania atque alibi de mea isthinc emigratione sentiant, longum foret referre, neque nostratibus forte satis honorificum. Habes hîc unâ solius MONAVIJ Wratislaviensis literas ad me nuperas, quas cupio mihi remitti, quibus in quantum hunc casum |exaggeret, percipies, adeo ut quodam in loco nimis hyperbolice |loquatur. Det var noch hand var en Jyde. Ego semper Regem nostrum Serenissimum, aliosque in patria cordatos viros excusare soleo. Cæteri satis sunt [famosi] tam intra quam extra Regnum, ut me notatore non indigeant. Exemi quoque et Regem et quosvis integros viros ab ijs, quæ mihi evenerunt, in prioribus meis ad MONAVIUM. Hinc est, quod ait, me recte facere, quod discernam actorem a Poëta fabulæ. Quod vero de administratore nihil apud [prædictam] attuleris, consulte factum est. De ULFELDIO quod scribis, eum ementita omnia, quæ tacite tibi significaram, asseverasse, equidem facile ita esse credo, cum nunquam pro veris ea habuerim, cumque multa alia ijs graviora efficta sciam.
GERHARDO RANZOVIO de equis scripsi, prout a te indicatum est, nec tamen me eos expetere ante festum Pentecostes. Victualia iam antea intellexi in Dania et cara esse, et ne eveherentur prohibitum. Nescio tamen, quo iure viro e familia Nobili isthic oriundo, qui in œconomiæ propriæ subsidium ijs uti vellet, nec lucrum aut mercaturam circa ea exercere, interdictio obstare possit, præsertim si per alium virum nobilem, non autem mercatores negotium hoc procuretur. Sed cum maioribus in Patria carere possim, cur non et istis? Curabo aliunde e vicinis locis minori|bus (uti spero) difficultatibus id effectum dari. Interim tua propensa voluntas mihi apprime grata est. Baronem illum, cuius inter nos mentio facta, in Austriam abijsse intellexi, nec scitur, an reversus sit. De maledico isto scripto, cuius caussa ad ipsum literas dare volui, non sum sollicitus, nam author eius tanta impudentia verecundiæ et veritatis limites in eo superavit, ut nulla alia redargutione, quam propria ipsius temeritate et scurrilitate opus habeat, prout Eruditi et cordati omnes fatentur, uti colliges ex postscriptis quibusdam ad THADDÆUM, quid hac de re mihi Helmstadio significatum sit; ubi etiam appositum est, quid Mathematicus Wittebergensis Rostochium ad CHRISTIERNUM SEVERINI, qui mecum per aliquot annos fuit, perscripserit. Habes quoque exemplum literarum ROLLENHAGIJ, quas his ipsis diebus accepi, qui fusius de his agit et librum istum scurrilem unâ misit, quem ERICO LANGIO destinavi, siquidem author eum semel atque iterum isthic pro testimonio in re falsissima alleget. Verum iste calumniator alia ratione per oportunitatem castigandus est; ubi superfluum habuero exemplar, tibi mittam; aut obtinebis forte aliunde. Nam in Daniam famosum illum librum iam antea venisse intellexi. Habebunt in hoc mei osores, quibus se titillent; multaque proprijs commentis non dissimilia ibidem reperient; licet non ita κατ’ ἐξοχήν quidvis fingere ausi sint. Sed valeant ista. |
| Venit heri in manus meas liber Ephemeridum cuiusdam MARTINI EVERHARTI (ut et hoc obiter intermisceam) quas ex novis suis tabulis |Belgicis se supputasse in frontispicio asserit, atque in epistola dedicatoria [ad Regem nostrum] multa de ijsdem pollicetur. Et recte quidem ad apparentias Cœlestes appellat, modo pro ipso sententiam ferre vellent, cuius tamen contrarium deprehenditur, adeo ut ne fixarum quidem loca nedum Erraticarum hinc inquirenda ipsi Cœlo consona protulerit. In fixis enim stellis retinuit ubique easdem longitudines et latitudines, quæ ex calculo Prutenico derivantur. Quæ si rite se habuissent, quantis laboribus et quot millibus Ioachimicorum parcere potuissem? In Planetis motus eorum ex utroque calculo nimirum Alphonsino et Coperniceo simul mixto, et huic quam illi pro arbitrio propius accedendo, quodlibetice, quo imperitis fucum faceret, consarcinavit, maiori sane compendio, quam si ex ipso Cœlo (prout ait) omnia deduxisset, an vero pari certitudine, non dixerim. Arbiter ille, quem pro se allegavit, constans est, nec in ullius gratiam, aut ex affectu vel inscitia quidpiam facit: adeo ut difficilem teneat tali sub iudice caussam. Si ad terrestres rem detulisset, minori id foret periculo; tunc enim similia similibus congruerent atque placerent. Cupio ex te scire, quid remunerationis loco [a Rege nostro] acceperit, et an fides illi habita, eum in recessu præstare, quod primo accessu pollicetur. |Non crediderim, eius oblationem liberalius exceptam, quam Iureconsultorum et aliorum. Verum hoc extra propositum, nec de istis mentionem ullam fecissem, nisi ex te etiam scire animus foret, quomodo nostrates ex ijs, qui mei odio laborant, quosque satis nosti, de utroque scripto pronuncient. Neque enim dubito ursinum et ferinum istud ijs multum solatij additurum, quo malevolentiam propriam aliena probent, mendacia mendacijs, iniurias iniurijs. Atqui hæc demonstratio talibus sufficiat, qui veriora nec amant, nec cupiunt, nec tolerant. Ab Everhartianis Ephemeridibus solaque earum inscriptione et præfatione inducere possunt ea, quæ ego tot annis molitus sum, et necdum absolvi, ab alio quodam iam peracta esse et Regi dedicata; ut tanto apparatu Astronomico, tantisque impensis, prout ego feci, non fuerit opus; Tabulas iam ab alio esse confectas, quæ diu frustra a me expectabantur; minori negotio iam omnia peracta esse, ita ut totus meus frustretur labor. Hæc et sexcenta alia eiuscemodi pro iudicij libertate seu potius levitate, procul dubio comminiscentur, et facilis est assensus. Quis enim Cœlo inconsulto hæc dijudicarit? Cœlum vero consulere quotusquisque rite novit? Sed suo tempore patebit, quam parum aut potius nihil ab EVERHARTO isto præstitum sit, motusque siderum potius confusione quadam utriusque calculi sic intricatos quam extricatos esse, adeo ut nullo certo, sed saltem opinabili et pro authoris arbitrio utcunque assumpto nitan|tur fundamento; quod potius est Astronomiam depravare quam instaurare, destruere quam ædificare. Tuum erit nostrorum hominum, præsertim eorum, quos nosti, acre (si |Dijs placet) iudicium de utroque libro, quatenus clam expiscari licuit, mihi tacite innuere. Exemplum literarum tuarum, quod requiris, mitto, originale autem reservo. Quidquid in hoc mutaveris, idem fiet in altero, nec quidpiam tuorum edam, nisi consenseris. Quod [a GERHARDO RANZOVIO pecuniam nanciscij nequiveris, facile credo. Servant enim [Holsati ea elocanda] stata tempora. A mercatore illo Hamburgense [nihil impetrare licuit] uti [† nerue] nec Flensburgense, unde incommoditatibus quibusdam aliquandiu obnoxius fui. Nemini potius quam tibi multis de causis ædes illas meas Haffniæ extructas concederem. Et de pretio facile inter nos conveniret, si prius nimium tibi videretur. Da adhuc operam, ut eas præ alijs possideas. Invenies (uti existimo) isthic pro aliqua saltem pecuniæ parte conquirenda rationes non admodum difficiles aut tibi (quod nollem) damnosas. Si minus, effice, ut alium emptorem habeam, quem censueris non incompetentem. De libris tuis apud D. BŒKELIUM residuis aliquoties diligenter egi, sed is multa quærit subterfugia. Minatus sum, me rem ad iudices delaturum, et ne sic quidem profeci. Neque per [WINSHEMIUM] tuum alias, uti haberi vult, Amicum quidpiam efficere potui, uti ex schedis quibusdam, quas conquisitas adiungam, ipsemet colliges. Solam VESALIJ |Anatomiam unâ cum PERIJ in Genesin Tomo primo nactus sum, quorum hic libellus est in 8vo. Utrumque mitto. Nam licet VESALIUM, ut mihi reservarem, liberum concesseris, nolui tamen id facere, nisi æquivalens quid ex mea reciperes bibliotheca. Sed nescio, quidnam in ea sit, quod tibi arrideat. Præterieram fere ea, quæ de commentarijs tibi notis ais, te per oportunitatem in ijs laborare, ut propediem obtineam unâ cum responsione ad [Germaniam,] in quorum utroque rem acceptam præstiteris, tibique res meas curæ esse, eo plus probaveris. Mitto autem nunc carmen illud Germaniæ ad Daniam. Si quid in hoc critizare volueris, tibi liberum erit. Responde luculenter, prout commodum fuerit, et replica nonnulla in Germaniam acute. Patriam quoque et Regem excusa aliosque integros et cordatos viros, præteritis ijs vel potius tacite notatis, qui culpa non vacant; et in fine me Germaniæ Dania commendet, siquidem ita evenit, ut me carere debuerit. Sed nihil hîc tibi præscribo. Per te ipsum facile invenies responsionem. Materia est locuples et tibi non ignota. Præstiterit autem mea Sententia, carmen esse Elegiacum, et rationes addere ab initio, quare non Heroico et pomposo versu rescribas. Sed audi quidpiam aliud, sive fortuitum, sive quod sic fieri debuit; cum [Rex Haderslebiæ RANZOVIJ] hospitium ingressus, forte fortuna in eius conclave venisset, illo absente, in mensa calendarium [Ranzovianum] reperiens, cui Elegia nostra ad Daniam inserta erat, quam |[RANZOVIO] miseram, conspecto [Rex] titulo et mei nominis subscriptione (uti existimo) |avide Elegiam illam perlegit, adeo ut circiter horam in ea perspicienda absumpserit, statimque seposito Libro tacitus discessit. Quod ubi [RANZOVIUS] a ministris percepit, valde succensuit pueris, quod librum illum non amovissent, illi autem per ignorantiam se excusarunt. Sed [Rex] nullum verbum de hoc ad [RANZOVIUM] retulit, neque mei ullam fecit mentionem toto illo tempore dum Haderslebiæ esset, uti neque Bredenbergæ cum in vicinia a RANZOVIO splendide exciperetur; quod consulto factum esse existimamus. Ego vero ubi rescivi, [Regem] Elegiam illam tam studiose evolvisse, mihi volupe erat ita factum. Utinam saltem omnia in ea ad unguem intellexisset. Et optassem, ut carmen SOMMERI, qui hîc nobiscum aderat, unâ adiunctum fuisset, quod is domum reversus mihi misit, in quo manes regis FRIDERICI Danos alloquentes deque meo abitu cum ijs quasi expostulantes introducit, cuius etiam hîc exemplum adiungo, et tuæ censuræ subijcio. Si et illi sive per te sive alium quempiam respondere placuerit, liberum erit. Videtur is, nescio quo furore Poëtico percitus, veritatem in multis libere ebuccinare. Et pro tali authore Carmen non est inelegans. Subiunxi insuper denuo nostram Elegiam ad Patriam, ut habeas correctius quam antea exemplum. Est enim distichon quoddam additum, quod prius aliqua incuria omissum erat, cum a [Rege] tam diligenter perlustratum præter morem in talibus, et |sic eiusdem silentio quasi authenticum redditum sit.
Astronomia nostra Mechanica iam typis absoluta est, cuius exemplar dono mitto secreto habendum, et nulli communicandum, nisi forte SOPHIÆ nostræ utrique, si placuerit, tacite ostendendum. Addita sunt paucula quædam ad tuum carmen, ut compleretur pagina, sententia tamen manente ut prius. Videbis in fine RUDOLPHI illius, qui me hîc invisere solet, odam Horatianam, quæ, nisi animus me fallit, tibi non displicebit. Æmulatur Poëtam illum Wittebergensem F. TAUBMANNUM, qui etiam quædam de meo abitu nunc concinnare dicitur, unâ cum plærisque alijs hinc inde Poëtis, quæ ubi nactus fuero, tibi impertiar. Habebis etiam cum hoc eodem nuncio Stellarum octavæ sphæræ restitutionem, etiam Cæsari dedicatam, sed saltem in membrana manuscriptam. Quin et tertium quendam eiusdem quantitatis et formæ librum ad Cæsarem adorno, qui ☉ et ☾ motus velut in Ephemeride ad aliquot sequentes annos, quotquot mature absolvere licuerit, continebit, apposita ad singulos dies differentia utriusque calculi, Alphonsini et Copernicei, quæ subinde maior est quam putatur, etiam additis quibusdam alijs, huc proprie et utiliter facientibus, quo habeat Imperator Specimen quoddam in ambobus luminaribus nostræ instaurationis Astronomicæ, donec ea, quæ pariter in quinque Planetis molior, penitus absolvantur, qua in parte nunc strenue laboro; et com|pendia quædam adinveni, quibus id commode exequi liceat, etiam ante|quam Tabulæ nostræ huc facientes prorsus consummatæ fuerint. Nam ea, quæ principaliter huc conducunt, in promptu habeo. Ablegavi autem hisce diebus FRANCISCUM TEGNAGLIUM nostrum ad Archiepiscopum Coloniensem cum exemplaribus duobus librorum iam paratorum. Deditque unâ RANZOVIUS ad eum meo nomine diligenter literas, meis quas hîc vidisti adiunctas. Intentio est, ut impetrem a Coloniensi literas ad Cæsaream Matem, quibus me meaque studia ei serio commendet, illisque adiutus eo confidentius Cæsari postea mea offeram, atque ea, quæ desidero, proponam. Interim Pragam ad THADDÆUM singularem meum amicum scripsi, et eum de proposito meo secreto certiorem reddidi, ut omnia tacite exquirat, quid in his consultum fuerit, meque de eo admoneat; spero me propediem responsum obtenturum. De negotio apud Illustrissimum Administratorem, qui nunc est Septemvir Imperij, sic habe: cum filius meus TYCHO Berlini diu substitisset, quod ob plurima irrepentia in ea Electoratus mutatione obstacula essent in Aula alias occupatissimi, post nonam tandem hebdomadem reversus unâ cum IOHANNE MÜLLERO Mathematico Principis et liberorum eius instructore, literas quidem tam ab Electore quam Electorissa attulerunt, et Regi nostro Sermo et Reginæ inscriptas, tum quoque aulæ Magistro et Cancellario, ac ad me etiam seorsim dederunt literas tam is quam illa unâque eorum Cancellarius. At ego cum omnes perlustrassem, et ex copijs earum, quæ obsignatæ erant, |contenta perspexissem, vidi nimis aulico more compositas esse, parumque ad rem facere. Fundantur præcipue literis illis quas Bramstedij Principi præsens obtuli, quæ obiter in ea festinatione (siquidem summo mane Princeps discedere voluit) exaratæ erant. At Instructio, quam postea MÜLLERO tradidi, alia quædam et particulariora continebat, quorum minima pars in literis Electoris attingitur. Incertus itaque sum, an literas hasce non magni ponderis ad Regem et Reginam mittere velim, cum mihi usui isthic futuras vix putem. Si Megapolitanæ tam diligenter scriptæ nihil profuerunt, adeo ut ne responsionem quidem promereri potuerint, multo minus hæ. Sed mitto tibi earundem Exemplaria, ut tu ea secreto perlegas, et nulli nisi ESCILLO nostro aperiens deliberare et mihi significare possis, an in Comitijs proximis exhibendæ sint eæ literæ vel secus? Tum quoque an Regi duo illi libri de Astronomia Mechanica et Stellis cum meis ad ipsum literis offerendi, et an quidpiam ad Senatum Regni scribere conducat, de restituendis mihi impensis, siquidem ea, quæ molitus sum, ex Regis FRIDERICI et eorum consensu ac comprobatione iuxta Senatusconsulti tenorem et pollicitationem conservari nequeant; et de instrumentis meis isthic residuis in Germaniam transvehendis, cum in Dania otiosa |sint: ac quibusdam alijs ad res nostras peculiariter facientibus. Quod si tale quid tentandum censueris, de ijs, quæ principaliter attingenda, captato etiam cum alijs, quos fideles nosti, præsertim ESCILLO nostro, con|silio, me mature admone; et simul commentaria in utranque Epistolam (uti nosti) mitte. In responsione ad Germaniam non opus est festinatione. Fiat id per oportunitatem et otium. [Genealogias et Geneses Aulæ Magistri et Cancellarij,] tum quoque res gestas, prout inter nos facta est mentio, tacite inquire, mecumque communica. Cætera habes in scheda memoriali tibi tradita, nec quidpiam hæsito, quin operam daturus sis, ut nihil in ijs prætereatur. Plura itaque nunc non addam, cum forte in his nimius fuerim, teque plus satis (quod amicitiæ nostræ tribuas) molestarim. Unum saltem addam, quod te tuamque terrigenam SOPHIAM concernit. Scripsi mox a tuo hinc discessu AXILLO fratri, eique hortator fui, ut permitteret te ex arbitrio Nuptias tuas disponere atque celebrare, et rationes addidi, cur id suaderem. At si vera sunt, quæ nuper hîc a cive quodam Malmogiensi inaudivi, parum profeci hoc meo consilio. Aiebat enim ille, quod AXILLUS frater trium filiarum e suis Nuptias uno eodemque tempore Malmogij circa medium Augusti celebrare decreverit, quare et tuæ inter eas erunt. Si id tibi non satis placuerit, æqua mente ferendum est, quod aliter fieri nequit. Scis Damasellas hîc fata regere, neque ullis rationibus moveri posse. Verum ego hoc saltem ex indicatione illius civis scribo nihil certi alias habens. Tu vero, quid in his futurum nosti, indica, atque per circumstantias explica, Deique providentiæ (uti facis) om|nia committe. Is tibi et tuæ omnia fausta ex animi sententia largiatur. Vale et resaluta ex me Matrem tuam officiosissime, tum quoque fratrem AXILLUM unâ cum coniuge et liberis, non præterita, quam nosti, SOPHIA, in quo nomine acquiescere lubet. Dabantur subito Wandesburgo die 8vo Anni 98.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.
Feci superius mentionem libri de Mechanica Astronomia, quod eum tibi mitterem, verum postea consultius duxi exemplar illud, quod Regi nostro destinavi, unâ cum altero libro fixarum restitutionem continente, ad te dirigere, ut utrunque in hisce Comitijs (modo tibi visum fuerit) ipsi meo nomine submisse offeras, et siquidem talibus non delectetur, uti a te et alijs cognovi, tibi facile expetenti ambos concedet. Da itaque operam, ut obtineas, et ne veniat in manus ac potestatem aliorum, mihi forte minus faventium. Quod si Rex te ijs non donarit, habebis a me postea alia exemplaria. Monstra hæc saltem sorori SOPHIÆ et KRAGIO nostro et fratribus meis, si qui ex ijs talia curant. Attende vero ad ea, quæ infra Insulæ Huennæ Topographiam consignata sunt |iuxta calcem, Saa skal I see hor høfflig ieg haver ganget om der med, for Sandhed lader sig icke siige: sed forte malevoli et hæc sinistre interpretabuntur more solito.
POSTSCRIPTA.
LITERAS alias, quas scis me ad varias Principes Germaniæ scripsisse, |non duxi consultum ijs mittere, antequam de Cæsaris voluntate, postquam intercessorias Coloniensis et meas ipsi cum libris destinatas acceperit, quidpiam certi compertum habeam, ne in pluribus locis negotium hoc tentatum difficilius forte fiat, et pluribus anfractibus involutum reddatur iuxta tritum illud: qui Lepores binos etc. Interea tamen iussi, ut FRANCISCUS noster cum Comite MAURITIO in transitu per illa loca meo nomine secreto loquatur, ut intelligere queam, quid spei sit apud Batavos, si Cæsar et Germania oblata non acceptarint, dedique hac de re ad MAURITIUM literas, ita tamen ut nihil absolute statuerem, sed FRANCISCO omnia hypothetice saltem proponenda et expiscanda concredidi, obtuli etiam MAURITIO duo librorum exemplaria, hac tamen cautela, ut eas tacite sibi soli reservaret, donec Cæsari, cui dedicantur, exhibiti essent. Habet etiam alias FRANCISCUS secum ex operibus meis singula quædam Exemplaria, quæ illustribus et præcipuis viris, prout oportunum fuerit, monstrare poterit, quo videant rem serio agi. Iamque iterum vale, et Doctorem NICOLAUM KRAGIUM nostrum, ad vos procul dubio reversum, de ijs quæ hisce literis scripsi, certiorem redde, quatenus eum scire conveniat, et carmina atque literas, ut singula per otium perlegat, cum ipso clam communica, et illius quoque de ijs, quæ perscripsi, consilium exquire. De ipso enim nihil addubito, quin rebus nostris ex animo bene cupiat.
| Postquam hæc exarata erant, accepi CRAMERI tui literas et binas ad te scriptas, quarum alteræ a me lectæ sunt, prout ille in inscriptione concessit. Habes hîc utrasque; cuperem tamen Apologeticas illas mihi remitti, sed prius monstrentur Doctori NICOLAO, ut videat quam ingenue CRAMERUS veritatem contra Scotum illum profiteatur. Addidi et eas, quas mihi scripsit, licet id vetuerit, ut videas ex ipsiusmet verbis, quid velit me suo nomine apud te agere, quod tuo relinquo arbitrio, qui optime nosti, quid hac in re conveniat vel secus.
Non fuit mihi otium literas hasce relegendi, sed tu pro tua industria sententiam facile percipies, si qua in parte inter scribendum aberratum est, aut forte prætermissum.