|CLARISSIME et præstantissime vir, quas in Decembri superioris anni ante semestre Basileâ ad me dedisti literas, recte quidem accepi, quibus tamen rescribendi nulla sese obtulit interea commoditas, antequam idem, qui tuas reddidit tabellarius, e Dania reversus, et ad vos denuo pergens, hac transiret, quare moram hanc candide accipias rogo. Non possum non ingentes tibi agere gratias, optime GRYNÆE, quod de me, utut longa viarum intercapedine dissito, tibique de facie ignoto, adeo benevole et sincere sentires, et ea quæ mihi ob quorundam in Patria livorem et malevolentiam, crassâ veri ignorantiâ, sive per imprudentiam, sive datâ operâ, non dixerim, coniunctam ab inexpectato, et aliter quam forte promeritus eram, evene|runt, tibi adeo cordi esse sinas, ut huic rerum nostrarum conturbationi condoleas, meque consoleris et confirmes. Debemus equidem omnes præ cæteris Regionibus, plurimum Patriæ, quæ nos edidit, excepit et fovit. At quid faciendum, si hæc gratitudinem nostram respuat, neque bene merita agnoscat, imo pro his quævis incommoda et damna machinetur otiumque et commoditatem virtuti rebusque bonis operam navandi interturbet atque præripiat? Et quis quæso Patriæ suæ mores atque iudicia subinde perversa in hac mundanæ scenæ confusione et irregularitate unquam corriget? præsertim hoc sæculo, quando omnia videntur in peius ruere. Ferenda igitur sunt forti et constanti animo, quæ caveri et emendari nequeunt, et de verâ illa ac Cœlesti potius Patriâ omnis turbulentiæ et enormitatis experte, serio cogitandum eoque anhelandum. Interim vero dum in hoc terrestri versamur exilio, eas quæ nobis obveniunt graviores interdum adversitates, quam ijs sustinendis pares simus, |siquidem avertere non datur, loci mutatione declinare atque evitare licitum existimo; ideoque et ego a gravioribus iniurijs, quas non paucas a quibusdam nostratium, qui nunc fatis Reipublicæ ferme soli præesse volunt, pertuli, totque fluctibus et tempestatibus in Germaniam discedendo, auxiliante Cœlesti Numine, me vindicavi: sperans tranquilliorem et tutiorem me hîc inventurum portum. Quam arduæ vero caussæ me eo impulerint, verbis eloqui non facile datur, nec satis consultum arbitror, si quis ea, quæ in Insula illa Hellesponti Danici, quam inhabitavi, molitus sum tot præterlapsis annis, quæque abiens isthic effecta reliqui, conspexerit expenderitque, non obscure vel hinc colliget gravissima fuisse illa, quæ me hæc omnia posthabere et Patrium solum deserere totamque familiam in Germaniam transferre adegerunt. Habet præsens tabellarius secum librum quendam hîc per otium hybernum excusum, quem meo permissu Nepoti ex fratre OTTHONI BRAHE, qui cum suo præceptore in vestra laudatissima Academia aliquando antea versatus est, filius meus natu maior dono mittit; hunc si tantum tibi a gravioribus officij tui curis superest otij, ut quædam in eo perlustrare vacet, mandavi tabellario, ut dum isthic moratur, tibi inspiciendi copiam faciat; cognosces hinc utcunque, veluti opinor, præsertim ex ijs, quæ appendicis loco de structuris addidi, et quæ infra Insulæ topographiam consignata sunt, mihi antea non fuisse in animo talia unâ cum tota Patria totque in ea sanguine iunctis et amicis derelinquere. Adiuncta sunt eidem libro quædam carmina manu scripta, quæ hanc mutationem aliquatenus attingunt, quod si ea etiam percurrere commodum fuerit, erit tibi id liberum. Sed desino de his plura.
|Ego hanc sortem, quæ mihi contigit, lubens et fortiter, Divinâ favente clementiâ, feram, nec quidpiam inde movebor aut cursum a vir|tutis tramite remittam, quamvis mihi unâ cum meis extra Natale solum in peregrinis oris reliquum vitæ, prout Deo visum fuerit, transigendum sit, nec enim Patriam hisce terreni globi angustis limitibus metior. Sed perinde esse duco, ubi quis in huius terræ superficie degat, modo bene et commode degat, nec contra conscientiam quidpiam agere aut admittere cogatur. Domino HENRICO RANZOVIO, affini et amico meo honorando, literas tuas prælegi curavi, illique ex te salutem dixi; is vicissim te peramanter resalutat, gratumque illi fuit, quod tam honorifice de illo scripseris et senseris. ANTHONIUM RANZOVIUM nondum convenire licuit, neque mihi constat, ubi is moretur; cum dabitur occasio, huic etiam tuo nomine salutem nunciari curabo. Plura nunc ob occupationum molem addere non vacat. Hæc itaque qualiacunque subito effusa boni consulas, et amicitiam inter nos semel per literas contractam hac etiam ratione, siquidem aliter non liceat, conservare non desinas. Deus te cum tota domo incolumem conservet et a malis tueatur.