Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|COPIA LITERARUM SERENISS: ELECTORIS COLONIENSIS AD DOMINUM HENRICUM RANZOUIUM.

ERNESTUS electus et confirmatus archiep[i]scopus Coloniensis, sacri Romani imperij per Italiam archicancellarius et princeps elector, episcopus Leodiensis, palatinus Rheny, utriusque Bauariæ dux. Clementi salutatione Nostra premissa. Nobilissime singulariter dilecte mihi et illis studijs, in quibus tam preclaram Braheus operam posuit, nihil est nunc gratius et literis a te missis nihil acceptius, et tua etiam commendatione nihil grauius, et ipso Braheo, ut mores et doctrina viri merentur, nihil fuit neque erit commendatius. Vidi, quæ misit sublimibus de illis specimina, mire placuerunt et reliquorum magnam sitim in animo meo excitauerunt. Perge, Ranzoui præstantissime, affinem illum, te dignum, Daniæ totique Germaniæ gloriosum, fouere. Ego, quod potero, et ipsius causa, et quia uideo tibi, quem, ut æquum est, facio maximi, rem curæ esse, diligenter eum, ut feci, cæs: ma:ti commendare pergam, et non committam, ut meam in se beneuolentiam ulla ex parte sentiat claudier. Ex eodem Francisco Tengnaglio hæc eadem copiosius intelliges.

Vale.
Ernestus mpp.