Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|FRANCISCUS TENGNAGEL AD TYCHONEM BRAHE.

|S. P.

NOBILISSIME et præstantissime Domine TYCHO. Rebus Mæ Tæ ex animi sententia confectis, officij mei esse ratus sum (siquidem incertus sim, utrum priores meæ raptim Coloniæ ad te exaratæ tibi redditæ sint nec ne) particulatim nonnulla et fusius referre, cum tunc otium singula attingendi mihi non suppeteret, omissis tamen nunc ingratis, quæ in itinere mihi evenerunt, siquidem illibenter talia te audire norim. Aquisgranum cum appulissem relicta 3 die Iunij Colonia, ibi Serenissimum Principem Electorem Coloniensem ERNESTUM iam itineri Leodium versus, quod postero die ingressus est, accinctum reperi. Qui quamprimum de eo, quod cum literis tuis adessem, inaudivit, confestim me accersitum humanissime compellavit, gratissimum sibi munus Ma Tæ literarium significans, et daturum se operam, ut Ma Ta reipsa se insignem personæ suæ et rei Astronomicæ fautorem comperiat. Quem suum affectum iam pridem antea conceptum, in posterum etiam magis magisque se declaraturum pollicebatur. Interim velle se, ut Leodium curru suo proprio me conferam. Omnem enim fere se eo comitatum unâ translaturum, et rebus suis intra triduum in Limburgensi propinquo Ducatu expeditis actutum subsequuturum. Id quod et factum est. Ibi singulis fere diebus in Cameram ad secretum R eius Celnis colloquium per aliquot nonnunquam integras horas vocatus fui, humanissime exceptus, tandem etiam (quod tam subito ob innumeras, quibus Leodij quotidie distringeretur occupationes, fieri non posse prolixe excusavit) liberalissime dimissus, donata mihi aurea sua effigie, unâ cum equo, quem centum et viginti Coronatis a Magistro Palatij sui coëmerat. Quæ vero R eius Celni de negotijs Mæ Tæ in scriptis tradidi, et simul oretenus exposui, summa cum voluptate legit et audivit, Danos rem se indignam in eo, quod Mam Tam non in eo (uti decuit) precio habuerint, atque tam inconsiderate dimiserint, vel potius amiserint, magno suo opprobrio commisisse perhibens vix ulla ætate apud cordatos et intelligentes expiandam. Et aiebat insuper, eorum officij fuisse sponte sua omni conatu in hoc eniti, quo te beneficijs atque officijs liberaliter præstitis apud se in Regis et Regni honorem retinerent, tantum abest, ut tuæ abitioni, velut inaudierat, causas tam evidentes et intolerabiles præbere, atque voluntatem et decretum Optimi Regis FRIDERICI post fata rescindere, Senatorumque omnium literas tibi (prout compertum habebat) in membrana statim ab obitu FRIDERICI |Regis concessas exauthorare ipsis fas esset; cumque me semel interrogasset, in quantam pecuniæ summam excrescere possent, si computarentur omnia, quæ a Rege FRIDERICO et Senatu Regni ad Astronomiæ instau|rationem Mæ Tæ concessa erant, me certo illud dicere non posse referente, tantum tamen Mæ Tæ suppetijsse, ut omnes e quibuscumque tandem oris adventantes, Reges, Principes, eorundem Legatos, Doctores, Studiosos, et cuiusvis ordinis homines splendide semper et munifice tractârit, præterquam quod tot et tantos sumptus in Astronomiæ redintegrationem, quales nemo ante ipsum, erogasset, et alias copiosam aleret familiam. An vero beneficis Regijs, an etiam pro parte proprijs bonis hæreditarijs, illos haberet reditus, mihi non satis constare: Existimare tamen summam eorum, quæ ex Regno quotannis habebat, quatuor thalerorum millia mea opinione non multum excessisse, mox Rma eius Celdo in hæc formalia verba prorupit: Was? Solte man ein Solchen Man vmb so ein geringes geldt auß dem Land ziehenn lassen. Schande ist es. Ein Herr verspielt mehr auf einen abendt. Goldt bekompt man alzeitt aber solche leutte nicht alzeitt. Sed quandoquidem ita iam evenerit, quocunque tandem Danorum fato et oscitantia, ut in Germaniam veniens Ma Ta sibi propior reddita sit, magnopere se ea de causa lætari, et avide hanc commoditatem in posterum arrepturum. Placere sibi, quod nulli Principi Germaniæ, aut Regioni exteræ suam operam addicere velit, antequam de Imperatoriæ Maiestatis clementissimæ voluntate erga se et ea quæ tractat studia, certo constaret. Et omnino censuit, hanc Regiam artem Imperatori, tanquam præcipuo Europæ capiti, omnium primo offerendam esse, ac neutiquam se ambigere, imo multa depositurum, Cæsaream Maiestatem pro eo quo esset erga omnes liberales disciplinas, inprimis vero Mathematica et inter hæc Astronomica studia singulari favore et amore, Mam Tam libentissimo animo excepturam, munifice cum familia et toto apparatu Astronomico sustentaturam, nec commissuram, ut Mam Tam migrationis huius e Dania unquam pœniteat. Qua etiam de re se non saltem commendatitias, sed pariter congratulatorias ad Imperatoriam Maiestatem daturum, tum quoque intimo eius Secretario BARVITIO, de quo ipse bene meritus esset, quique illi aliquo modo obstrictus, unâ scripturum. Et si præter omnem suam opinionem Cæsa Maiestas Astronomica studia in totius Imperij nunquam intermoriturum honorem et decus conservare et sustentare ab alijs forte dissuasus gravaretur (quod tamen ipsam sponte sua non admissuram certe sciret) multos fore, qui hanc gloriam sibi et suis ditionibus accedere summopere desiderent, nec eam occasionem negligant. Imo se ipsum suis impensis id præstiturum, nec ullis nisi soli Imperatori, cui hic honor primum debetur, hac in parte cessurum. Hæc et plura eiuscemodi diversis temporibus |ad me dixit, quæ referre nimis nunc prolixum foret. Latius D. V. de his coram. Unicum tamen præterire non possum, quod mihi discessuro confirmationis eorum omnium loco sub ipsum valedictionis tempus inculcavit; ferme his for|malibus verbis: Saget dem guttenn ehrlichenn Mann viel guts von meinet wegenn, und das ich hernacher also bey ihm handeln werde, ais wan er mein leiblicher bruder wehr, und ich ihn von jugendt auf gekant hette, dessen er sich gentzlichenn zu mir versehenn soll. Saget ihm auch daneben alles was ihr sonstenn von mir gehöret habt, und bitet ihn das er mir seinenn zustandt zueschreibe, so offt ihm gelegenheit vorfelt. Wan ich vormercke, das er bey Hamburg etwas verziehenn wirdt, ehe er zur Kay. Ma. ziehet, bin ich willens einenn von meinenn nobilibus, deme ich in pyronomicis exercitijs vertraue, zu ihm abzufertigenn, von diesem und anderem meinetwegenn mit ihm zu conferiren. Und so baldt ich, ob Gott will, zu ihr Kay. Mt. komme, will ich ihm TYCHONEM, wo er alda in des Kaisers gebiet anzutreffen, besuchenn und weiter mit ihm kuntschaft machen. Nam plane nihil dubitavit, se alicubi in Imperatoriæ Matis ditionibus te reperturum. Sicque me clementer et liberaliter (uti prius innui) dimisit. Pericula et damna, quæ in hoc itinere perpessus sum, quæque in prioribus meis aliquatenus attigi, hîc utpote ingrata, non lubet iterare.

Venio nunc ad Holandos, ad quos in Patria aliquantisper moratus me contuli, quo commoditatem promptiorem et tutiorem redeundi nanciscerer. Ibi cum Hagam, ubi iuris suprema est administratio, quam vel in transcursu cognoscere avebam, pervenissem, Illustrissimus Princeps MAURITIUS, qui Mam Tam novit et magni facit, benignum et clementissimum se mihi exhibuit. Cui libros quosdam Mæ Tæ secreto ostendi. Quos cum illi apprime arridere viderem, eos consulto ipsi tanquam ex tua voluntate dono dedi, atque illud inscripsi. Qui sane nihil [magis] in votis habuit, quam te in Hollandia novas Uraniæ sedes figere et stabilire, seque id Ordinibus sedulo propositurum, modo de tua voluntate certior redderetur, aiebat. Neque enim ambigere, quin et Ordinibus hoc perplaciturum sit. Existimavit etiam, non reperturam Mam Tam ullum locum Genio et studijs suis aptiorem. Quod ut ad Mam Tam suo nomine cum insigni animi sui et amicitiæ declaratione, donec ipsemet istic comparuero, perscriberem, iussit, et has quoque inclusas ad eam primo quoque tempore mittendas dedit. Neque tantum ab Illustrissimo Principe hoc ipsius et Ordinum notum percepi; sed et IOHANNE BARNEFELDIO, qui nomine quidem Advocatus supremus, sed reipsa quasi Comes ceu Regulus est Hollandiæ. Nam ab eius nutu et voluntate ferme pendent omnia. Cumque et ipsum non minus quam MAURITIUM (qui brevibus ob innumeras suas occupationes Mæ Tæ |gratias, pro libris actis, rescripsit, particularia ut Mæ Tæ oretenus exponerem iubens) in nostras partes inclinare animadverterem atque te eo accersendum et benigne tractandum censere, subiunxi, me de tua voluntate hac in parte nihil certi referre posse, siquidem intellexerim, te Imperatoriæ Maiestati omnium primo tua studia demisse offerre decrevisse, tunc ille mox obmutuit et nihil amplius hac de re ingessit, sed quasi alio declinans orationem, aiebat, se esse in procinctu itineris Anglici, ubi legatum acturus esset nomine Ordinum. Ideoque nunc pluribus mecum loqui non posse. Ubi reversus fuerit, sique res ita postularit, et de tua voluntate sibi quidpiam constiterit, hoc negotium se apud Ordines peracturum. Inaudivi etiam in Hollandia, Angliam magno tui teneri desiderio, quod et ad te perscriptum esse quidam referebat: verene an falso, me fugit. Sed |tu rectius dispicies, quid tibi faciendum sit. Prævides enim quantis tumultibus Regnum illud obnoxium sit, quæ tunc primum gliscent, ubi Regina ferme decrepita fatis concesserit. Habes, si sic luberet, Scotiæ Regem in magna illa Britannica Insula, non saltem affinitate Danis coniunctissimum, sed et tui amantissimum, vel ex ea consuetudine, quæ vobis intercessit, ex quo illum cum nobili suo Comitatu te in tua Insula invisentem magnifice excepisti, deque rebus eruditis (uti est Princeps doctus) cum eo affatim contulisti.

Hæc Mæ Tæ, donec ipsemet Wandesburgi me stitero, præsignificanda habui, quantum nunc inter peregrinandum licuit, ut, quid in posterum sibi faciendum sit, eo citius et rectius statuat. Vale vir nobilissime et præstantissime, ac me propediem expecta.

Mæ Tæ perpetuo devinctus
FRANCISCUS G. TENGNAGEL,
manu propria.