Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|ILLUSTRI ET EXCELLENTISSIMO VIRO DOMINO IOSEPHO SCALIGERO, IUL. CÆS. FILIO, MAGNO ACADEMIÆ LUGDUNENSIS DECORI, AMICO SUO INPRIMIS HONORANDO.

|S. P.

PERMAGNO equidem gaudio me tuis cultissimis et humanissimis literis affecisti, Vir Illustris, Amice honorande, partim quod de statu mearum rerum, postquam Dania excessi, te sincere sollicitum probent, partim quod de recondita circa Anni et siderum rationes contemplatione mecum solerter agant. Pro qua tua in nos benevola affectione, quodque meum TENGNAGLIUM adeo comiter et humaniter exceperis, et habeo et semper habiturus sum gratias. De abitus vero mei occasionibus e natali solo, quæ non leves aut exiguæ erant, deque locis et conditionibus, quibus postea usus sum, nihil hîc referam, indignum reputans, tuis auribus talia occinere. Nec ego hac sorte quidpiam moveor, cum oporteat Philosophiæ studijs addictum κοσμοπολίτην esse, nec ullis mutationibus locorum temporum aut hominum affici, sed eodem in quavis rerum et eventuum vicissitudine sibi constare animo, ac fluctuantis insipientisque Mundi perversa iudicia ex alto negligere. De ijs etiam, quæ tibi ob eximiam virtutem et doctrinæ præcellentiam ignavorum et malevolorum peperit invidia, nihil addam, cum et hanc superare magnanimi sit ingenij. Tales æmuli |et Zoili non alijs, sed sibiipsis detrahunt, suamque fatuitatem cordatioribus ludibrio exponunt, ut graviore opus non habeant vindicta quam propria. His itaque prætermissis et sublimi firmoque animo posthabitis, ad ea quæ cognitionem non postremam sapiunt, et a te mota sunt, accedamus.

Sphalmata, quæ Eruditissimo tuo volumini, arduo summoque labore comparato de Emendatione temporum per incuriam aliquam erepserunt, nemo intelligens et sani iudicij tibi imputârit; sed aut Typographo aut occupationum tuarum moli. Talia etiam mihi (si parva licet componere magnis) in meis quoque editis scriptis, ubi ea denuo inspicio, subinde contigisse animadverto, quæ tamen nemo nisi malus et verborum potius quam rerum otiosus æstimator cavillatus fuerit. Nostras æquinoctiorum observationes tantopere a te probari plurimum mihi congratulor. Et si liceret mihi de meis inventis id, quod res est, testari, multo sane auro redimerem, Antecessorum nostrorum sive veterum sive recentium tam exquisita diligentia administratas fuisse animadversiones. Certe anni Cœlestis subtilissima dimensio, a qua plurima alia dependent, nos non ita fluctuantes et incertos redderet. Solis in æquinoctialia puncta ingressum dimetiri, nedum alia, ubi declinatio eius minus variat, altiori indiget molimine quam putatur, alijsque medijs et Organis, quam vel Antiquos in usu habuisse, aut etiam REGIOMONTANUM et COPERNICUM eorumque coætaneos adhibuisse legimus, indiget. Oportet enim ea tanta tamque solide et exquisite elaborata esse, ut intra sextam Minuti unius partem Altitudinem Solis meridianam discernere queant. Nec uni sed pluribus potius standum, collatione accurata, prout a nobis non saltem illo quod produxisti quinquennio, sed et plurimis alijs Annis pari præcisione factitatum est. Habenda etiam ratio Parallaxeos Solis, tum quoque refractionis in decliviore præsertim situ. Quæ omnia cum vetustus ille et in scrutandis Luminarium motibus laboriosissimus HIPPARCHUS vix præcaverit, non mirum est, ipsius Æquinoctiorum observata tantopere claudicare, ut intra diei quadrantem sibiipsis non consentiant. Quæ tamen aliquatenus inter se ob refractionum et Parallaxeων neglectas implicationes conciliare tentavimus. At vix intra duas vel tres horas id præstare licult, cum instrumentum, quo usus est, singula Minuta non exhibuerit, sed solummodo duodecimam (uti opinor) gradus partem. Quod vel ipse prodit, dum nimis lato |modo Æquinoctia aut in Horizonte aut Meridiano, neglectâ ubique sex horarum differentia, contigisse assumat potius quam persuadeat, suis nimirum intra has metas diffisus Organis. PTOLEMÆUM quidem adhuc minori certitudine hæc et alia scrutatum, multa ab ipso ea, qua opus fuit, præcisione non enucleata patefaciunt. Attamen illum totum diem in ingressibus Æquinoctiorum hal|lucinatum fusile non dixerim. Oportuisset enim eum sic per quincuncem fere gradus Solis declinationem admittere erroneam, quod ea instrumentorum magnitudo et elaboratio, qua Tropicorum intercapedinem sive Eclipticæ obliquationem intra tertiam minuti partem rimatus est (nisi et hanc ab HIPPARCHO mutuabatur) non patitur. Sic et Lunæ latitudo maxima ab illo per Parallaticum deprehensa adeo magnam Instrumenti fallaciam non arguit. Si omnia loca, quæ in eo suspecta habes, denotaveris et mecum unâ cum observationibus HIPPARCHI ad annos et dies Iulianos retro subactos, addita indicatione bissextilium communicaveris, inprimis gratum, nec inutile (uti spero) præstiteris officium.

Scripsit ad me studiosus ille Danus, olim mihi domesticus, qui iam apud vos est, CHRISTIANUS IOHANNIS, penes te esse librum de HIPPARCHI observatis, in Italia ante aliquot annos Græce editum, cuius exemplar impressum, aut meis sumtibus descriptum unâ cum tuis annotationibus marginalibus, ubi potissimum quid erroris aut dubij subesse putaveris, si impertieris, non modico me affeceris beneficio. ALBATEGNIJ quoque, quem et MAHOMETEM Aratensem (uti scis) vocant, opusculum castigatum (plurimis enim id quod extat scatet mendis) unâ cum ijs quas author ipse subiunxerat Tabulis, obtinere averem, tum quoque si quid præterea apud te, antiquitatum solertissimum excultorem, similium librorum repertum fuerit, quod Astronomiam in ipso Cœlo, non solis chartis quæsitam illustret. Optime sane feceris, si me de ijs reddideris certiorem, et conatus nostros ita non parum iuveris.

Quæ de Æquinoctiali eiusque polis mobilibus, quodque differant a polo Mundi disseris, in ijs tibi adstipulari non possum, aliter me instruente ipsa experientia. Deprehendi enim ex mutata latitudine fixarum iuxta proportionem mutatæ obliquitatis Signiferi, a temporibus TIMOCHARIS, HIPPARCHI et PTOLEMÆI, hucusque (si modo eorum observata in angulo obliquationis maximæ et cæteris omni vitio careant, qua de re non citra rationes dubito) Eclipticam potius quam Æquatorem cum suis polis instabilem esse, Sole non semper eandem multo seculorum interiectu describente, et una ea loca, quibus æquinoctialem transit, successive anticipante. Unde fit ut stellæ fixæ tantundem progredi videantur, quantum Sol hæc puncta anteriora reddit. Cumque id illi motui, qui convenit defectui Anni Cœlestis ab Anno Iuliano, non plane coæquetur, fieri nequit, ut stellæ fixæ ijsdem Anni Iuliani diebus per aliquot seculorum intervalla cum Sole oriantur vel occidant, alijs etiam concurrentibus causis, quæ discrepantiam pariant. Et licet id paucis quibusdam stellis utcunque per longum Annorum intervallum competere possit, tamen non semper aut omnibus. Nec etiam |ulla est (uti tam in Opere tuo quam hîc infers) inter polum Æquinoctialis et Mundi discrepantia; sunt enim unum et idem. Neque extrema in cauda Ursæ Minoris, quam Polarem vocant, quod prope polum sit, Mundi polus est, aut proxima huic, nisi æquinoctialis polum intellexeris, qui a Mundano (uti dixi) non differt. Distitit quidem hæc stella temporibus HIPPARCHI a polo Æquatoris 12⅖ partibus. At hoc anno iuxta nostra Inventa appropinquavit illi intra G. 2 M. 51½ , quam ante annos 25 præcise tribus gradibus |ab eodem removeri, Augustæ Vindelicorum per quadrantem 14 cubitorum in suo Radio, illic a nobis in horto prope prædium Consulis HEINZELIJ extructum deprehensum est. Non tamen ob id hæc stella ullius orbis polus est, aut prope, sed hic accessus ad polum Æquatoris sive Mundi fit per mutatam eius longitudinem circa polos Eclipticæ, quâ illius declinatio augetur, cum sit nunc circa finem signi ♊; tempore autem HIPPARCHI circa finem ♉ versabatur, confectis interea secundum longitudinem paulo magis 24 gradibus, latitudine autem non plus alterata, quam fert obliquitatis Eclipticæ (modo sic se haberet) per tertiam gradus partem decrementum. Nam ea quam PTOLEMÆI Abacus in 66 exacte ponit gradibus, lato modo sumta est. Et si hæc stella nostro Ævo ad Æquatorem referatur, non cadet in Colurum æquinoctialem, ut tu forte existimas, sed distabit ab hoc in partibus Æquatoris G. 5¾, testante idipsum ratâ experientiâ. Coniungi autem ipsa cum polo Æquatoris exacte nunquam poterit. Nam post annos proxime 500, ubi initium ♋ simulque Colurum Solstitialem assecuta fuerit, distabit a polo versus Eclipticam sive Æquatorem 27½ minutis. Etsi enim Eclipticæ inclinatio paulo aliter tunc forte aucta fuerit (quod tamen vix futurum existimarim) tamen hæc latitudinem saltem stellæ alterabit, nec eam polo ob id propius admovebit, stellis nimirum fixos Eclipticæ polos respicientibus, Sole autem nonnihil mobiles per secula describente, quatenus antiquorum traditis acquiescendum erit. Quare hæc quæ de diversitate polorum Mundi et Æquatoris deque stella polari quacunque tandem occasione concepisti, penitius tibi expendenda relinquo.

De libello PTOLEMÆI, in quo stellarum ortus et occasus ad singulos dies Anni Actiaci et Iuliani per aliquot Climata designantur, libenter audio, quæ adducis. Da operam, ut eum mature obtineamus. Circa Asterismorum ordinationes etiamsi aliqua cum Recentioribus incidat nonnunquam differentia, nihil turbabit negotium, modo constet, cuius stellæ fiat mentio. Anni Syderei ab Ægyptijs et Babilonijs introducta, posteaque a THEBITIO exculta, a COPERNICO vero nostro ævo renovata ratiocinatio, non ita vana atque inutilis est, prout existimas, si modo exacte constaret. Nos eam in Progymnasmatis Astronomicis adhuc accuratius castigavimus, quatenus Ptolemaicæ cum |nostris collatæ ferunt Observationes: Sed ubi Hipparcheas in aliqua copia per te nactus fuero, hanc ipsam subtilius limitabo. Nam et ego potius cum HIPPARCHO quam PTOLEMÆO standum tecum censeo. Existimo autem non minus quam COPERNICUS stellas fixas quoad se immotas perpetuo manere. Progressionem vero illam, quam efficere videntur, per Axem Terræ in sua revolutione anticipatum libratumque, uti is voluit, non admitto, cum nihil eiuscemodi revera Terræ competat, at si veterum tradita omnimode rite constare credendum, verisimilius erit, ipsum Solem aliam atque aliam diversis secutis describere Eclipticam. Et quantulacunque sic subesse possit inæqualitas, eam per Solis universalem Hypothesin, prout e præteritis Artificum observationibus enucleare licuerit, favente Numine salvabimus. Atque huc conducet Anni Syderei ratio, ut et in Planetarum simplici motu a certo et immobili puncto deducendo, et accuratius quam hactenus stabiliendo. Neque quidpiam infringit huius anni commoditatem, quod Caniculam seu Syrij lucidam, ut veteres hanc vocarunt, per 15 secula eodem proxime die Iuliano exortam esse asseveres. Id quod in hac stella quodammodo fieri potuisse tibi concesserim, ut ob id hac experientia edocti, |antiquitus Annum Iulianum Cinicum appellarint. Nam et ego Geometrice ad motiones huius stellæ interea factas adoptato calculo, eam in Horizonte Græcorum, ubi polus 40 plus minus gradibus attollitur, ortum suum cum Sole a PTOLEMÆI temporibus per 1500 Annos retro numeratos non nisi unico die Anni Iuliani anticipasse deprehendo. Quæ differentia illis pene insensibilis, siquidem non satis scrupulose hæc comperta habebant. Fit tamen ea convenientia per accidens in hac stella ob declinationem intervallo tot seculorum ita variatam (nimirum tribus gradibus, dempta una tertia) ut hæc eam alterationem, quæ ex Anni Iuliani ac Syderei disconvenientia incidere potuit, emendarit et quasi eliserit. Quod nihilominus in alijs stellis pariter non contingit ob aliam atque aliam declinationum alteratarum vicissitudinem, ut de curriculi Solis inæquali ad eosdem dies revolutione per longum temporis tractum ob Apogæi eiusdem mutationem nihil nunc dicam. Imo ne quidem in hac ipsa stella, si a PTOLEMÆO hucusque pari modo fiat periculum, adeo constanter diem Iulianum observari comprobabitur; differentia nunc usque in tertium diem sese extendente, eo quod tardior fuerit posterioribus seculis declinationis variatio, quam illis antecedentibus, nec reliquo motui adeo analoga. Et si quis post totidem secula in futurum idem tentet, fiet adhuc maior differentia, utpote quæ in quintum diem excrescet. Quin et de Arcturo, quod ais, eum tempore HESIODI eadem die Anni Iuliani nempe VIII Martij ortum fuisse, qua idipsum prodiderunt in eo tractu METON et EUTEMON, numerationi diligentiori non congruit, si modo recte tem|porum intervalla nobis constiterint. PTOLEMÆI quidem ævo nona die Martij unico saltem posterius oriri potuit. HESIODI autem, quod noningentis Annis anterius statuimus, secunda die Martij per 7 nimirum dies prius exoriebatur. At tempore METONIS, qui vix 150 Annis post HESIODUM floruit, idem ortus in tertium diem Martij cadebat. Hisce autem proximis annis decimum nonum ferme diem attingit, ut ob id, quomodo Arcturi exortus ad certum diem Anni Iuliani multis seculis alligari queat, prout tua insinuat annotatio, non videam. Sic aliæ et diversæ stellæ diversimodam quoque in hac pragmatεία ingerunt variationem, ut hinc nihil certi de Annorum rationibus mutuari liceat. Anni cœlestis periodus in ijs quidem, quas accepisti, impressis chartis a nobis GELALÆA paulo minor adhibita est. Hanc tamen non tanquam universalem illic adduximus, sed solummodo ab Observationibus REGIOMONTANI per unicum Annorum centenarium huc translatam; quod certo consilio fecimus, ut Apogæi et Eccentricitatis, si qua subreperet incomperta mutatio, minus officeret, præsertim cum ad tria vel quatuor duntaxat secula motum Solis inibi emendatiorem tradere intenderimus. At si altius (quod præstat) id petatur, interlapsis plurimis seculis proveniet hic Annus paulo maior GELALÆO, nec tamen in tantum, ut Alphonsinum modum, cui tu nunc subscribis, assequatur. Qua de re præcisius aliquid, quam antehac statuere licebit, ubi omnibus HIPPARCHI observationibus me instructiorem reddideris, tum quoque si quas alias adhuc vetustiores aut intermedias in promtu habueris. Cuperem etiam antiquissimi illius Iudaici Æquinoctij, cuius meministi, exactam a te cognitionem obtinere, quanto nimirum tempore, quoad annos Iulianos a nostris observatis retro distiterit; ita tamen, ut iste annus, quo hoc Æquinoctium celebratum creditur, pariter a bissextili removeatur cum aliquo e nostris, in quibus ob id quinquennium apponere libuit, quo semper aliquis in promptu esset, qui sic cum vetustis inventis conferri commodius posset. Oportet enim ubique semper hanc collationem fieri in ijs Annis, qui vel pariter bissextiles sunt, vel a bissextili æqualiter distant, quod et in prioribus literis me monuisse recordor. Petis, ut stellarum Eclipticæ vicinarum, præsertim |Reguli et πρόποδος ♊ communicem loca atque exortus cum diebus Iulianis. Scias itaque cor ♌ Anno CHRISTI 1600 Dionysiaco completo (quo vulgariter, licet inepte, uti recte nos edocuisti, utimur) incidere, quoad longitudinem in G. 24 M. 17 ♌ cum latitudine G. 0 M. 27 Bor. tuncque obtinere Ascensionem Rectam p. 146 M. 46 ac declinationem p. 13 M. 54, ideoque oriri in Horizonte illo Græcorum cum 24 g. ♌ si completo, quod cosmice contingit 7. Augusti, Acronyce vero 2. Februarij. Et in nostra quoque latitudine intra eosdem dies tam cosmice quam Acronyce emergit. Propus ♊ longitudinem ad dictum |tempus habet p. 27 M. 53, latitudinem vero p. 0 M. 58 Merid., Ascensionem Rectam p. 87 M. 42, declinationem p. 22 M. 33 Septentrionalem. Unde in eodem Bœotico tractu nunc oritur cum 29no ferme completo ♊, id est 10. Iunij cosmice, inter 9um et 10mum Decembris Acronyce.

Ut vero plurium stellarum, imo quotcunque et qualiumcunque volueris, loca ipsi cœlo adamussim congrua in promptu habeas, atque hinc quicquid placuerit, circa earum habitudines sive veterum sive nostro ævo rimari queas, en hîc peculiari libro mille stellarum (plures enim in nostro climate vix observationi patent) exactissimam in ipso minuto, adeoque interdum semisse, quoad longum et latum restitutionem intra 20 elapsos annos magno labore et diligentia a nobis exantlatam, qualem (absit gloriatio) nulla viderunt priora secula, tecum secreto communico. Redegimus autem omnium longitudines consulto ad Annum vulgarem 1600 completum, quibus ALBATEGNIJ ætas G. 10 exacte, PTOLEMÆI 21⅖, HIPPARCHI 24¼, TIMOCHARIS 25¾ subtrahunt; latitudine pro ratione variatæ inclinationis Eclipticæ ad Æquatorem in singulis secundum earum peculiarem dispositionem nonnihil hinc inde crescente vel decrescente. Quæ tamen differentia, ultra tertiam Gradus partem, ubi vel maxima est, hactenus alterata esse non invenitur, imo et in hac tantillula mutatione non parum subest dubij. Atque hæc prout ipsi Artifices loca præcipuarum aliquot quarundam fixarum suo ævo prodiderunt, in quibus tamen, PTOLEMÆO præsertim et TIMOCHARI aliquem subrepsisse errorem, quo minus ea satis subtiliter scrutati sint, ob nimiam inæqualitatem suspicor, ALBATEGNIJ et HIPPARCHI denotationibus magis ratis exsistentibus. Ex quibus etiam præcipue collegi, inerrantes stellas singulis annis 51" conficere; quantum videlicet motui Solis simplici competit, in ea temporis differentiolâ, quæ est inter annum Æquinoctialem et Sydereum, quam nos statuimus M. 20⅔ quamproxime. Quare in Annis Iulianis 70 Mensibus 7 unum Gradum absolvunt stellæ, non autem centenis 30 (uti voluit PTOLEMÆUS) longe minus pluribus, prout tu existimare videris. Oporteret enim sic supra modum erroneas fuisse antecessorum animadversiones, quod nimis licentiose asseverare nemini fas est. Additus est iuxta calcem eiusdem libri catalogus 100 insigniorum stellarum Declinationes et Ascensiones Rectas ad annum 1600 et 1700 exhibens unâ cum suis differentijs, per quas non saltem ad intermedium seculum, sed et proxime antecedens ac subsequens hæ utrinque satis commode adaptari queant. Si vero ortus et occasus earum ad certum Horizontem ratione Solis scire aves, id REGIOMONTANI Tabulæ ex data declinatione et Ascensione Recta non difficulter suppeditabunt, aut, si mavis, per Triangula. Ut autem locus Solis e nostra emenda|tione etiam tibi verius quam alias constet, addidi Ephemeridem motum eius |ad Meridiem singulorum dierum huius labentis Anni in longitudine locorum 37 partium expedientem. Inde ad plures antecedentes et sequentes eundem intra unum vel alterum Minutum derivare, exigui est laboris. At si præcisus hunc rimari lubuerit, utere meis Tabulis in motu Solis, quas puto te in capite illo primo de curriculo illius a nobis restituto (undecumque tandem tecum communicato) accepisse. Sin minus, habes hîc in omnem eventum quaternionem eius calculo ad proxima aliquot secula sufficientem. Mitto insuper alium librum, Mechanica Astronomiæ nostra complectentem, quem tamen ordine primum statuo. Eo inspecto non obscure æstimabis, quanto molimine, quantaque diligentia talia tractârim. Et si lubuerit unum vel alterum Instrumentum ad instar eorum confici curare, habes inibi Idæam et usum. Nec enim inutile foret, si Sextantem quempiam pro Syderum distantijs et Quadrantem iustæ magnitudinis pro eorundem altitudinibus dimetiendis tibi paraveris. Qua in re prænominatus ille studiosus Danus tam quoad divisiones perficiendas quam cætera ordinanda tibi usui esse poterit; unâque in Praxin observationum opus diducere, prout apud me didicit; optarem enim, multis in locis cœlestibus diligenter attendi, ne idem fiat nostro, quod de ROMULI ævo conqueritur NASO:

Et inobservata per annum
Sydera currebant.
Uti etiam ferme (quod dolendum) nunc accidit.

Facis quoque sub finem mentionem anni Liliani sive Pontificij, tam inepte constituti quam approbati. Quem licet omnibus suis numeris non exactissime constantem (quis enim hoc inconsulto cœlo præstiterit?) convenientiorem tamen priore illo omnino censeo, qui tot dierum ob anni Æquinoctialis et Iuliani aliquale discrimen anticipationem commisit, inde ab initio annorum CHRISTI, vel (ut illi maluerunt) a concilio Niceno. Neque tam facile posthac iuxta modum illum Gregorianum adeo enormis divagatio subrepere potest; sed (ut dicam quod res est) hæc summa præcisione (si qua foret necessaria) extricare nullis eiuscemodi compendijs et diverticulis licet. Verum habenda est ipsissima motus utriusque luminaris ad quævis secula subtilis notitia; qualem ne hoc quidem tempore ex usitatis Tabulis citra omne erroris vestigium compertam habemus. Ut primi Mensis huius Anni in Sole et Luna ad longitudinem loci 35 partium e nostris animadversionibus et Tabulis subductus calculus, atque cum Alphonsinis et Coperniceis numeris collatus (quem etiam in quadam charta, ut hinc cætera ratiocinari queas, adiunxi) te edocebit. Hæc igitur, quæ nunc mittere commodum fuit, boni consule. Subiungam suo tempore, favente cœlestium Opifice, de cœlestibus plura et maiora. Et quamvis hisce seriori|bus nimium tibi faciam nunc negotij, lusus nihilominus insuper quosdam poëticos e multis quos habeo, in mei gratiam, postquam Dania excessi, hinc inde a diversis concinnatos, mihique missos unâ impertior, non quod tua Heroica vena quid dignum redoleant, sed tantum ut videas, alijs quoque meam inde emigrationem cordi esse. Selegi autem potissimum hæc, in quibus discessus nostri causæ utcunque insinuantur. Si præstantissimus ille DOUSA iunior, quem fata nobis (proh dolor) adeo præpropere surripuerunt, adhuc in vivis esset, aliquid cultioris ingenij proculdubio de his meditatus fuisset, uti |et antea Cometographica nostra melliflua otia ornavit.

Retulit mihi huc reversus TENGNAGLIUS noster te admodum in votis habere, ut ad vos in Bataviam transmigrem, quod tuo erga nos amori acceptum fero, quemadmodum etiam illustriss. principis MAURITIJ et Ordinum desideria et erga me favorem non obscure hac in parte intellexi, ut de Anglicanis nihil addam. Et sane non abhorreret animus ab ea loci mutatione, cum semper mihi plus arriserint Batavorum solertia ingenia quam Germanorum. Verum te celare non possum, interea dum hîc in finibus Germaniæ et Daniæ ultra Annum moror, quo Nostratibus rem rectius dispiciendi satis relinquerem temporis, Patriæ, cui multum debemus, adhuc studens, Sacræ Cæsareæ Maiestati relatione quorundam e præcipuis in Aula, me hîc hærere innotuisse. Quare ipsius Maiestas per Amplissimum Dominum RUDOLPHUM CORRADUCIUM Imperij Procancellarium, intermediante etiam Domino Doctore THADDÆO HAGGECIO veteri Amicitia mihi iunctissimo, Pragam me evocari mandavit, spem non dubiam facientibus ijs, Cæsaream Maiestatem, si accessero, me meaque studia clementissimo favore prosecuturam et promoturam. Qua de re iam aliquot hac æstate inde similia insinuantes accepi literas. Commendavit insuper Serenissimus Coloniensis Elector, cui Cæsar multum tribuit, illi me meaque omnia de meliori (ut aiunt) notâ, exquisito erga me favore refertis ad ipsius Cæsaream Maiestatem propria manu hoc nomine perscriptis literis; tum quoque alijs ad Magnificum Dominum BARVITIUM intimum Cæsaris Consiliarium et Secretarium supremum. Dedit quoque idem Coloniensis tam ad Dominum HEINRICUM RANZOVIUM, Affinem et hospitem meum charissimum, quam me peculiares literas, quibus profectionem hanc non infrugiferam futuram persuadet. Quin et, si præter omnem suam expectationem non successerit, ut Cæsar mea studia benigne et liberaliter fovere sustentareque velit, se idipsum suis sumtibus haud invite effecturum sponte pollicitus est. Quare hæc media ita commode oblata, præsertim apud Imperatorem summum Imperij Caput (cum et Astronomiam universaliter constituere et stabilire satagam) experiunda ante omnia censeo. Constitui itaque primo quoque |tempore Pragam proficisci, quo Cæsaris clementissimam voluntatem humillime cognoscam. Quod si omnia votis nostris minus istinc responderint, tunc demum de alijs sedibus eligendis certi quid statuam, et aut ad vos vel etiam Anglos transibo, aut potius ad Regem Galliarum, quem scio me et mea studia liberalissime excepturum eorundemque conservationem in eo Regno munifice perpetuaturum, et forte veteri Hispaniarum Regi ALFONSO hac in parte, quantum commode ibi res ferunt, non cessurum; quicquid erit, cœlum et Urania, quæ omnes terras includunt, ab omnibus terris non excludentur, utut Dania nostra tam sublimibus sacris quorundam inscitia et malevolentia non satis attenderit. Significabo datâ oportunitate per literas, quomodo iter hoc in Bohemiam successerit, ut hinc, quid facto opus sit, prævidere et æstimare queas. Sed desino te pluribus detinere. Tuum est hanc prolixitatem, quam sublimis tui ingenij veneratio, et materiæ, de qua agimus, præstantia, tuaque in me benevolentia extorsit, boni consulere.

Vale Vir Illustris et Magne ac Reipub. Literariæ diu ac feliciter vive.
Tuæ Illustriss. Amplitud. studiosiss.
TYCHO BRAHE,
manu propria.