Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||TAM NATALIUM SPLENDORE QUAM PROPRIA VIRTUTE, PRÆEMINENTI DOCTRINA VIRO INPRIMIS CLARO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGUINEO, AFFINI ET AMICO DESIDERATISSIMO.

|S. P.

CUM ante biduum per Studiosum Danum, qui se ea loca, ubi in Cimbria habitas, transiturum pollicitus est, quædam ad te deproperassem, accidit ut heri sero eas, quas Hafniæ antepenultimo Augusti ad me dederas, acceperim. Quare statim misso Hamburgum cursore meo, an Studiosus ille adhuc ibi hæreret, inquiri iussi. Quem cum hodie primum ante meridiem isthinc discessurum rescivissem, has responsionis loco iterum festinanter exaro. Si alias ad me ante mensem circiter dedisti literas, quam eæ erant, quibus ultimo rescriptum est, scias me illas non recepisse. Scribis nunc te scire, me currum promissum accepisse. At unde hoc? |Hafnia enim tuæ datæ sunt, et meus, qui paulo ante apud te erat, amanuensis, indicabat eum ne Lubecam qui|dem nedum huc allatum esse. Quod et literæ meæ insinuabant. Rectius itaque scias, me eum non accepisse. Et nihil fere est, quod nunc adeo iter meum remoretur, atque hoc ipsum. Si Lubecam venisset, actutum me certiorem reddidisset de eo IOACHIMUS BUCH, aliquoties hoc nomine a me per literas admonitus. Si vis, ut eum obtineam, fac ut id quam citissime fiat. Cæteroquin Hamburgi alium coëmere necesse habeo. Scio tamen per te non stetisse, quod res hæc tam lente procedat. Et gratias habeo pro hoc erga me officio maximas, |relaturus per opportunitatem. De libris, cur non oblati sint, prolixe disseris. At eiusmodi argumenta apud me pondus non inveniunt, imo ne sexcenta his graviora, utpote qui adversariorum et calumniatorum perversas oblocutiones non ita ponderem, ut tu vel alij isthic sub alis eorum depressi, sed flocci faciam. Libertati enim me asserui, quam tuebor. Cum hîc esses, aliter sentiebas et sponte in te recepisti, quod libros [Regij in mali nus tradere velles, imo et quædam alia inculcare de rescriptis ad me [Cancellarij] literis, ipso forte [Rege] inscio. Tunc omnia placebant, adeo ut [Regi] quædam scribenda relegeris et approbaveris; |quæ tamen nunc volens omisi, ne, postquam semel inclemens responsum ad Rostochio scriptas accepissem, ulterius supplex insimuler. At quorsum nunc vetus illa et avita constantia! An postquam in Daniam redijsti, Cœlum ruit! o pavidæ mentes! Miseret sane me Patriæ quondam meæ, quod nemo ferme in ea sit (uti audio) qui verum iustumque ingenue profiteri audeat, imo ne quidem de his mussitare. Quo hæc vergant, tandem exitus monstrabit. Sed utinam non nimis sero tunc sapiatis atque animum resumatis! Non putarim, te Carminis illius, quod Astronomiæ nostræ mechanicæ præfixum est, pænitere atque ob id libros ipsummet exhibere |tergiversari. Neque enim tibi incommodare poterit, quod communiter usu receptum est, nempe in Zoilos malevolos et inscios talia libris attexere; et ipsemet, cum præsens esses, sciebas, quomodo per alios (si qui oblatrarant) excusares. Quicquid id est, cum mei non sit moris, ea, quæ semel deliberato constituta sunt, retractare, stat etiamnum, ut et ante, sententia, libros illos [Regi] ipsi in manus esse tradendos, quocunque tandem vultu eos accipiat, et quomodocunque a mei malevolis et osoribus id vertetur aut pervertetur. Altiora tracto, quam ut tam humiles censuras suscipiam. Optarem tamen id per te ipsum fieri, ea saltem de causa, ut tibi, non alijs, cederent libri |illi, quemadmodum inter nos ventilatum est. Sin vero id fieri nequeat, offerat eos Affinis meus OLAUS ROSENSPAR, qui et literas meas tradidit, infrugiferas et perverse exceptas; ut sint libri hi quasi earum Corollarium et taciti testes, me non ignorare, quam parvam habeat proportionem [Dania] ad totam Terræ superficiem; utpote quæ apice minimi digiti in Globo Terrestri bicubitali tota tegi possit. Et quid de |immenso Cœlo sentiendum, quod animo volvimus, quod mente comprehendimus et superamus? O humiles curæ! Nihil peius me habet, quam quod non carmina quædam ijsdem libris prænotarim, quæ meos pungerent calumniatores, |ad similitudinem eorum, quæ alijs quibusdam Exemplaribus Viris Principibus transmissis præposui. Nam, ut scias, Electori Coloniensi, Principi Uraniæ MAURITIO, Duci Megapolitano ULDARICO Avo Regis, et Duci ADOLPHO Holsatiæ, Affini eius (ut de SCALIGERO non dicam intelligentiore horum æstimatore) libri hi additis ijsdem, quos tibi præscriptos misi, versibus, communicati sunt. Num et illi hinc statuent, me sibi supplicem fieri? Num inde quis ratiocinabitur, me pænitudine duci, quod Cæsari eos dedicarim, cui tamen necdum oblati sunt, cum ipsemet hoc efficere constituerim? quasi non moris sit, libros uni Regi vel Principi dedicatos alijs |etiam dono dare. Neque sane unquam mihi in mentem venit, quidpiam operum meorum, etiamsi in Dania mansissem, [Regi] nuncupare, cum sciam eum ἄμουσον esse et literas aversari, imo forte nec cuiquam alij, cum librorum dedicatio adeo usitata illiberale quid et mendicitatem quandam præ se ferat, nisi id ad pares fiat, atque eorum, quæ isthic tractantur, gnaros. Nam quod Landtgravio primum Epistolarum Tomum inscripsi, ut Patris memoriam et diutinam mecum amicitiam recolerem, id factum est, utque plus fidei illæ Epistolæ mererentur, quod nihil in ijs esset supposititium. Nec ego quidpiam inde reportavi, ne quidem gratiarum actionem, |quamvis bis vel ter idem Princeps mihi postea scripserit. Quod tamen neutiquam curo, cum ad tam vilia non respiciam. Sed de his plus satis, et forte nimium. Tute facile, quid tibi faciendum sit, in his et alijs statues. Si nolit ROSENSPARRIUS, offerat RAMELIUS. Scurrilem istum librum, quem te remittere ais, non recepi. Fac ut eum mature obtineam. Constitui enim famosum ipsum scriptorem Pragæ cum Cæsaris venia secundum Ius tractari curare; nec aliud Exemplar in promptu est, unde accusationum capita depromam. Nec si esset, ulterius relegere vacat, aut annotationes marginales, pro ut ibi factum, assignari facere.

Apud BŒKELIUM iterum agam in tua causa |quod potero. Vix tamen præter verba quidpiam impetrabo. Quid tandem factum hîc fuerit, postmodum significabo. Si Sophiam prævalere Philosophiæ non censes, senties. Utra autem Philosophia præferenda, Platonicane an Aristotelica, tecum non disputo. Inexhausti sunt naturæ abyssi. Inde veritatem petamus, non ex argutis disceptationibus, quibus ea sæpius amittitur quam recuperatur. An versus et Epigrammata, quæ misi, acceperis, non innuis, et iam etiam altum silentium de responsione Daniæ ad Germaniam, et de Commentarijs in literas, quas scis, sponte pollicitis et pluribus eiusmodi. Existimarim illud Horatianum |etiam apud |te locum inventurum, quamvis in aliam sententiam detortum: Cœlum non animum mutat, qui trans mare currit. Sed plura non addo. Neque enim plura vacat. Instat meridies, abitum parat Nuncius, animus est impatiens. Tu itaque cum utraque tua SOPHIA quam optime vale. Et, si lubet, actutum rescribe, missis Lubecam literis, quæ me postea, sive hîc adsim sive non, facile invenient. Saluta etiam matrem tuam ex me officiose, et CRAGIUM nostrum, si forte apud te est, de quo tamen ambigo. Nam cum Iutus Iuto quidpiam spoponderit, idem reputo, ac si augur auguri.

Iterum quam felicissime valete.
Tuus es asse
TYCHO BRAHE,
manu propria.