|SERENISSIME et Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Cum hîc Adolescens genere Nobilis et liberalibus disciplinis præclare imbutus, qui mihi per aliquot Annos fuit domesticus, in Italiam nunc cogitet, sitque Tuæ Serenitati ab Amplissimo et Nobilissimo Domino HENRICO RANZOVIO Produce Cimbrico Affini meo honorando, diligenter commendatus, non intermittendum duxi, quin et ego, licet Serenitati Tuæ ignotus, idem submisse præstarem, præsertim ex quo eius mores, integritas et docile ingenium mihi |ex diutina consuetudine quam optime perspecta sint. Quocirca Serenitatem Tuam submisse rogatam habeo, ut eum vel meo etiam nomine, sibi de meliori (ut aiunt) nota commendatum habeat. Tradidi illi duos libros, simul ut commodius veherentur colligatos, Serenitati Tuæ ex me submisse offerendos: Quorum contenta Tituli et Præfationes expedient: Quos ut clementissimo vultu suscipere, meque suo favore et benevolentia complecti non dedignetur, qua possum submissione oro. Plura de me meisque studijs, atque ad Cæsaream Maiestatem e Dania Patria mea migratione ab eodem harum exhibitore (si cognoscere non degravetur) clementissime percipiet. Quocirca Serenitatem |Tuam gravissimis Reipub. gubernandæ negocijs occupatam ulterius remorari desino. Deus Optimus maximus eam quam diutissime conservet florentem et incolumem.