Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
||CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO VIRO, DOMINO IOHANNI ANTONIO MAGINO MATHEMATUM IN CELEBRI BONONIENSEM GYMNASIO PROFESSORI EXIMIO ET AMICO SUO INPRIMIS DILECTO.

|Clarissime et Excellentissime Vir.

CUM plures iam elapsi sint anni, atque uti existimo ad minimum quinque, ex quo quidam inter meos domesticos studiosos eruditum tuum librum quem Tabulam Tetragonicam vocas, mihique dedicasti, Hafnia e nundinis Francofurtensibus istuc per bibliopolam nostratem allatum, Uraniburgum secum attulerit, idque uno vel altero anno postquam a te evulgatus esset (neque enim ullum a teipso accepi exemplar, sive nullum miseris, sive quod præ nimia viarum intercapedine interciderit) ego vero postquam illud exemplum, quod studiosus meus asportavit, inspexissem et diligentius perlustrassem, mihi admodum placuit, utut nonnulla in eo sint, in quibus tibiipsi forte non |satis pro hac prima conceptione satisfeceris, nec in magna numerorum copia processus sit sufficienter expeditus, præterquam quod id de quo eius usum pro me præcipue infers, circa æquationum nimirum angulos in Planetis facilius, quam per Tangentium et Secantium Tabulas inde colligendos, mihi qua ratione id fieri posset, necdum perspectum, siquidem angulos illos per solas numerorum προσθαφαιρέσεις, nempe additionem et subtractionem absque omni multiplicatione aut divisione minimo negocio investigare liceat; quam πραγματείαν non saltem in omni genere triangulorum sphæricorum, sed et planorum magno Astromnomici calculi compendio locum mereri nobis constat; laude nihilominus dignissimum censui et etiamnum censeo hunc tuum laborem in componenda illa tabula cum suo usu, qui sane late patet et multiplex esse potest. Quod autem non antea tibi de his rescripserim, factum est, quod diu a teipso expectarem exemplar aliquod mihi destinatum, quod alicubi in itinere hærere putavi, ut rescribendo gratus vicissim esse possem, partim quod certum et fidelem internuncium non repererim, qui tibi tuto quippiam a me perferret.

Quæ vero et tuo et aliorum nomine in epistola illic præfixa rogas, videlicet ut Astronomiæ instaurationem, quam diu multumque molior, mature absolvam et publici iuris faciam, id equidem ut secundum tua et multorum vota præstarem, nihil magis ipsemet in votis habui: sed obstiterunt hactenus quædam, partim proprie ad artem redintegrandam stabiliendamque facientia, partim ex huius inferioris et terrestris mundi tumultuaria scena prodeuntia, et politicis fatis obnoxia.

Prius illud tarditas circuituum superiorum Planetarum, præsertim ♄i causatur, quo minus sufficientes acronychias observationes per totum circuli ambitum citius adipisci concederetur; neque enim tres sufficiunt ad eorum Apogæa et Eccentricitates explicandas, uti imitatione PTOLEMÆI et COPERNICI hactenus frustra creditum est, inæqualitate adhuc alia, quam eorum ferunt hypotheses, coincidente, et Eccentricitate illa, quæ Æquanti tribuitur, non retinente eandem ad alteram proportionem, quam illi assumunt et pro cognito præsupponunt potius quam demonstrant; aliter enim ea se habet et in singulis variat. Taceo nunc, quantum difficultatis ingerant, quantumque temporis requirant reliqui duo inferiores Planetæ, inprimis vero vagabundus et varijs ambagibus implicitus ☿, rarissimeque apparens, cum alias circa horizontem, ubi hi duo observandi ut plurimum veniunt, pauca admodum concedatur aëris satis pura serenitas, ob vapores istic obvolantes, decliviore etiam Sphæra aliquid obstaculi suggerente. Quin et ☾, utut singulis mensibus recurrat, non parum suis anfractuosis et pluribus, quam hactenus creditum est, inæqualitatibus obnoxia nos torsit, donec non ex tribus solummodo Eclipsibus haud sufficientibus, uti antecesso|res, eius motiones scrutaremur, sed sexies ternis aut pluribus eosdem eruere, ut alia prætereantur, necesse habuerimus.

Alterum obstaculum, quod politicum dixi, quodque per se ingratum, meam intentionem studiumque in hac arte redintegranda alias indefessum multifariam exagitavit turbavitque inde a defuncto laudatissimæ memoriæ Rege Danorum FRIDERICO Domino et fautore meo clementissimo, qui me meaque studia, quoad vixit, clementer et benigne iuvit et promovit: in interregno octennali frigidius ijs, quæ requirebantur, prospectis, donec tandem creato hoc novo Rege adolescente, qui, sive ob ætatem iuniorem, sive dissuadentibus, aut minus adhortantibus dynastis, utut alias heroico sit animo et ingenio acri præditus, ac iudicio pro hac ætate plus quam credi posset valens, huius sublimis scientiæ in suo regno promotioni attendere non duxit operæpretium, sed per Cancellarium literis a me, quod subsecuturum esset, discrete præmonitum, mihi responderi permiserit, sibi non esse integrum in Astronomici exercitij Instrumentorumque eo pertinentium sustentationem quippiam impendere, subtractis etiam successive, statim ac coronatus est, sumptibus ab optimo Parente et Regni consiliarijs mihi concessis et eo deputatis, non curantibus ijs qui Regi sunt ab intimis, Senatus Consultum mox ab obitu FRIDERICI Regis mihi in membrana impertitum, et a Primario eorum qui nunc Curiæ Magister est, suapte manu subscriptum et sigillo munitum, sic quod alias |insolitum est, exauthorari fecit. Unde factum est, supervenientibus etiam alijs molestationibus, ut priusquam Astronomiæ, cuius tam diu tamque impense reædisicationem in Patria molitus sum, ruinam ibidem indecoram hisce oculis spectarem, multo potius maluerim ipsam Patriam cum omnibus in ea consanguineis et amicis derelinquere atque in Germaniam me cum Coniuge et liberis totaque mea familia, assumpto mecum ingenti illo apparatu Astronomico, concedere, quod ante sesquialterum annum, si forte adhuc inscius es, præsenti et forti animo a me factum est. Substiti tamen interea cum meis iuxta fines Daniæ et Germaniæ in arce quadam Ranzoviana prope Hamburgum sita, quo nostratibus rem rectius dispicienda Patriæ, cui multum debemus, adhuc studens, satis temporis relinquerem, atque eo forem excusabilior, si alio me prorsus converterem. Verum cum id nihilominus incassum fieret, et Augustissimus Romanorum Imperator RUDOLPHUS resciscens me e Dania emigrasse atque ad Holsatiæ australiorem oram habitare, me pro ea qua est erga Mathematicas artes, quas ipsemet etiam laudabiliter exercet, Clementissimo favore præditus, ad se in Bohemiam evocari mandavit, spe facta quod non frustra venturus essem. Sum itaque iam nunc in itinere, et hic Dresdæ aliquantisper cunctor, donec missis in aulam Cæsaris literis edocear, ubi et quando eius Maiestas |adeunda sit, hoc præsertim tempore, cum ob luem epidemicam passim istic grassantem turbata sint omnia, et Cæsar Praga in alium salubriorem locum, ubi solitarie agit, discesserit. Responsum est Cæsarem accessum meum libenter intellexisse; sed cum ipsemet in Bohemia vix locum inveniat, ubi a periculo contagij increbrescentis tutus sit, suadere et cupere, ut aliquamdiu hîc aut alibi in vicinia me contineam, donec remiserint istic morbi populariter grassantes; interea velle se de commoda et opportuna sede cogitare atque prospicere, ubi me meaque collocet. Huic clementissimo Cæsaris responso, uti par est, acquiescens, constitui, volente supremo Numine, in vicinam aliquam superioris Saxoniæ vel Misniæ Academiam hisce diebus me conferre, ut aliqua in Progymnasmatis meis alijsque operibus typographico labore necdum plane ob eas, quæ mihi in Patria evenerunt, conturbationes absoluta, ibi compleri procurem, donec pacatiore et saniore in Bohemia restituta degendi commoditate a Cæsare eo accedere iubear. Quod tibi indicandum duxi, optime MAGINE, ut de statu mearum rerum conscius esses, utque simul ex iam commemoratis aliquatenus intelligeres, quæ et quanta Astronomiæ, quam intendo, instaurationem remorata sint. Plura et particulariora exhibitor harum FRANCISCUS TIGNAGLIUS nomine tibi seorsim aperiet. Est ille adolescens genere nobilis, natione Germanus, qui mihi usque in tertium annum fuit domesticus, meæque e Dania migrationis comes, estque artibus liberalibus egregie imbutus, et Mathematicis etiam, interea dum mecum fuit, operam non contemnendam navavit, observationibus simul assuefactus et numerorum tractationi, alias per se apprime ingeniosus et disciplinis quibusvis capessendis idoneus, moribus insuper integris et virtute præditus, ideoque ob tam præclaras animi dotes mihi semper carissimus fuit, et filij loco habitus. Hunc igitur de meliori, uti dicunt, nota tibi commendatum habeas, te etiam atque etiam rogo, quicquid in illum contuleris officij et beneficii, eum insuper apud Illustres et præstantes istic viros commendatione tua promovendo, id totum non tam ipsi quam mihi te præstitisse scias, inveniesque me ad compensandum perpetuo pro virili quam paratissimum. Tradidi illi librum quendam tibi ex me donandum, qui duos in se commodioris vectionis causa complectitur: prior Mechanicam Astronomiæ artem, prout a nobis in usu hactenus fuit, exhibet: posterior stellas fixas millenas accuratissime restitutas labore diutino atque ingenti, impendioque haud mediocri. Hoc habe librarium vicissim munus pro libro mihi prius inscripto, donec plura ex meis quæ desideras chalcographico labore penitus absoluta fuerint. Sunt illi quædam etiam alia ad manus, quatenus in hac mea peregrinatione in promptu erant, quæ simul monstrabit, et de pluribus me meaque studia concernentibus te edocebit. Spero me ubi | commodius et durabilius ocium in Germania adeptus fuero, tuis et aliorum votis in Astronomiæ illustratione et locupletatione consumanda uberius satisfacturum.

|Inserui priori libro circa calcem epistolas tuas ad me datas, cum spacium pro ijs et Curtianis vacaret, idque certis de causis, præsertim ut alios ad hæc studia amanda excolendaque excitarem: et licet te inconsulto hoc fecerim, tamen haud ingratum fore confido, siquidem tibi, ut existimo, id non sit inhonorificum. Observationes quas polliceris in altera Epistola, si quas interea peregistis, obtinere averem. Sin vero id hactenus neglectum est, ut in posterum sedulo resarciatur et præstetur, rogo; cedet id in artis nostræ, veluti spero, emolumentum, eritque et tibi et alijs, qui hoc factitarint, laudabile. Instrumenta si conficere libuerit, liber is formam et rationem luculenter suppeditabit.

Plura nunc non addo, forsan in iam exaratis epistolæ metas excessi, quod tamen libenter amicitiæ nostræ et studiorum communium causa admisi, locis etiam quibus disiungimur crebras interlocutiones non admittentibus, ideoque, ubi fieri potest, non abbreviandis. Sique plura hîc forte omissa scire desideras, is, quem tibi nunc enixe commendavi adolescens, cum rerum mearum haud sit ignarus, plura expediet, atque votis tuis hac in parte, uti mihi polliceor, satisfaciet. Eum itaque iterum atque iterum tibi acceptum habe, et ad meliora quæque, quantum in te est, istic iuva et promove, quo aliquando, favente Numine, ad me reversus, tuam in se benevolentiam merito prædicare possit, idque erit mihi longe gratissimum.

Vale.