Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|TYCHO BRAHE AD NICOLAUM KRAGIUM.

|S. P.

CUM Dresdæ adhuc essem, ante paucos dies literas tuas accepi, Præstantissime et Amantissime Domine Doctor NICOLAE KRAGIE, quæ Haffnia datæ erant Calendis Octobris huius anni. Indicas autem ab initio te meas non accepisse, quas HOLGERUS ROSENKRANTZIUS noster in tua absentia secum in Cimbriam recepit; miror itaque eum tanto tempore illas retinuisse. Existimaverat quidem ille, te esse invisurum sese Rosenholmij, uti ei forte pollicitus eras, at ego illi scripseram, quod frustra te exspectaret, æque enim rarum esse Iutum Iuto vera dicere et fidem facere, atque augurem auguri, neque sane in hoc augurio falsus sum meo ipsius incommodo, siquidem plæraque erant in illo, quem tibi inscripseram, fasciculo, quæ te mature scire avebam; spero tamen te id iam accepisse et eius contenta omnia percepisse, quare ut de ijs, ubi præsertim opus est, mihi mature respondeas, rogo; atque simul indices, quid de literis illis actum sit, quas IOHANNES STYGIUS in Daniam ad quendam mea de caussa se scripsisse rettulit, et quomodo intellectæ acceptæque. Quæ de Præsecto meo Huennensi in hisce ultimis attingis, parum moror, is non saltem erga me infidelis deprehenditur, atque iniquas reddere rationes suæ villicationis, sed insuper nihil ferme eorum exequitur, quæ aliquoties ei per literas mando, non sine rerum mearum gravi dispendio, adeo ut aliqua adhuc ex instrumentis meis et reliqua supellectile isthic in Insula, aut etiam Haffniæ residua sint, quæ necdum |Lubecæ accipere potuerim, utut aliquoties hac de re scripserim et MULÆUS, cum præsens esset, illi singula oretenus exposuit; taceo quod nullos pisces ex tot meis piscinis tanti constantibus, sive salitos sive exsiccatos, uti volui, nancisci queam, sed is illis in suum et suorum commodum saltem utitur, vel potius abutitur. Verum quid de eo faciendum sit, ESCILLUS BILLEUS dispiciat et statuat, cui supremam inspectionem rerum mearum concredidi. Quod autem ais esse quosdam, qui Insulam meam a me petitam volunt, peiore mea futura conditione, equidem non intelligo, quid hæc verba sibi velint, nimis enim obscura sunt, et in varium sensum trahi possunt. Cum tota Dania mihi nimis coarctata censeatur, quî quæso insulula tam angusta tamque illucrifera me remorabitur, his pauciora et longe maiora affectantem sperantemque? Sed vertat se meus osor et invidus in quascunque volet partes, quicunque tandem is sit, non multum de me triumphabit, sed potius infringet dentem solido, |propria delusus ab Arte. Atqui ego de Insula illa non sum magnopere sollicitus, neque etiam quodpiam emolumentum inde habeo, sed potius plus damni, neque tamen ullo iure eam mihi adimere possunt, salvis Regis FRIDERICI Literis, neque etiam sine Senatorum omnium iudicio et consensu id facere licet, si modo non quidvis licet citra ius et fas; oportet etiam me legitime citari. Sed restituant mihi solummodo meas impensas aut dimidiam saltem earum partem, quas in illam expendi ultra summam quam a Rege FRIDERICO et Senatoribus Regni accepi, aut decernant, om det er billigt att jeg skulle liide saadan Skade thill forgeffvis. Sed de his alias agemus, quando status mearum rerum fuerit in tutioribus et inexpugnabilibus terminis, quod brevi |me assecuturum, favente summo Numine, confido. Erit forte aliquis potentior, qui mei patrocinium in se recipiet, atque a tot iniurijs et damnis, quot in Dania passus sum, vindicabit.

Quia vero de rebus meis certior fieri desideras, sic habe: Paulo post Michaëlis festum Wandesburgo Pragam versus ad Cæsarem iter suscepi, comitante me etiam familia mea muliebri Magdeburgum usque, deinde reversa. Substiti autem Magdeburgi per octiduum in gratiam ERICI LANGIJ nostri, qui mihi per quinque dies illic aderat, postea Dresdam profectus, ubi certo illic comperissem, Cæsarem relicta Praga ob morbos Epidemicos, in tutiorem locum septem miliaribus inde distantem se recepisse, nec quempiam admittere, nisi paucissimos quosdam quotidianos ministros, Aulam dissipatam esse, Cancellariam remotam, Consilia et Iudicia omnia silere, in summa Iustitium esse et actiones cunctas ob contagium populare conturbatas, consultius duxi scriptis Pragam ad THADDÆUM nostrum literis, an in tali rerum statu ulterius procedendum sit, expiscari, atque interea Dresdæ responsum præstolari. THADDÆUS acceptis meis in hanc sententiam literis, eas Domino Procancellario Imperij RUDOLPHO CORRADUCIO, qui Pragæ remanserat, actutum legendas exhibuit, is vero descriptum earum confestim Cæsari misit, petens a BARVICIO, ut de Cæsaris voluntate quamprimum fieri possit, quidpiam certi rescribat cumque hoc aliquamdiu protraheretur, uti sunt lenta, quæ apud Magnates expedire oporteat, præsertim eo tempore, quando Literæ Praga allatæ ob infectionis |metum, non nisi post aliquot dierum intervallum legebantur. Hinc evenit, ut usque in quartam hebdomadam Dresdæ responsum exspectare necesse habuerim, THADDÆO interea moræ etiam plusquam ego ipsemet impatiente, semel atque iterum responsum urgente, et cum BARVICIO hac de re quasi expostulante, illique IACOBUM CURTIUM Prædecessorem, quod ille multo citius me concernentia præstitisset, exprobrante, et tandem etiam ad Dominum CORRADUCIUM, qui Pragæ adhuc erat, hac de re schedam scribente. |Accidit autem, ut eo ipso die BARVICIJ Secretarij Literæ ad CORRADUCIUM pervenirent, quibus Cæsaris resolutio continebatur, quam CORRADUCIUS actutum Schedæ THADDÆI propria manu subscripsit, eamque sigillo suo munitam THADDÆO demisit, ut me de voluntate Cæsaris inde certiorem efficeret. Quæ autem erant eorum, de quibus dixi, formalia verba, ex adiuncta charta percipies. Ego itaque accepto hoc Clementissimo Cæsaris responso, me illi lubenter acquiescere rescripsi; nam et antea THADDÆO per literas significaram, me in superiori Saxonia potius quam Dresdæ mansurum, donec morbi illi populariter in Bohemia grassantes remiserint, et Cæsari commodius fuerit me eo vocare; neque enim periculo caruit cum meo iuvenili comitatu illas oras passim peste et dysenteria infectas tunc intrare. Recepi itaque me cum meis huc Wittebergam, ubi D. V. hyemare constitui, nisi prius a Cæsare, sopita istic lue Epidemica accersitus fuero, eritque mihi hîc oportunum in operibus meis |necdum Hamburgi ob Typographorum imperitiam et paucitatem plane absoluta Typis complere. Habito hîc in ædibus, quæ olim erant optimæ recordationis viri PHILIPPI MELANCHTONIS, nunc CASPARIS PEUCERI, inquilino earum modo exciente Domino Doctore IOHANNE IESSENIO Philosopho et Medico eximio, qui me perlubenter, imo non sine gaudio ad se recepit, et potissimam ædium partem pro me meaque familia, quam diu lubuerit, inhabitandam benigne concessit. Adest commoditas pro observationibus continuandis, suntque mihi ad manus hîc quædam ex meis Instrumentis, quæ in Bohemiam mecum sumere constitui. Est etiam locus pro laboratorio Pyronomico, in quo nonnulla, interea dum hîc sum, parare animus est, præter ea, quæ prius Wandesburgi confecta in promtu habeo. Cæsar enim talibus impense delectatur, eaque proprijs manibus versat, non minus quam Mathematica, quæ probe intelligit et alijs præfert. Ideoque aiunt, ipsum magno mei desiderio teneri, adeo ut in locum, quo nunc secessit, Podebra dictum, me ad se accersere, ut quotidie istic illi adessem, voluerit, iam præparato pro me et meis amplo hospitio, sed increbrescente pestis vehementia in illa vicinia, ita ut aliquot bruta animantia inficerentur, de mutatione loci cogitavit, ita ut aut in Sileciam, aut Styriam aut etiam versus Insbrug se recipere cuperet, relicta Bohemia, modo id tutum foret, et ab indigena Nobilitate permissum. Atque hinc etiam factum, ut responsum de me aliquandiu retardaretur |quodque eiuscemodi quale in charta vides acceperim. Adfuit mihi Dresdæ doctor IOHANNES GŒDELMANNUS Consiliarius Saxonicus, CHYTRÆI gener, ijs ipsis diebus, quando Dresda mihi abeundum fuit, is inter alia mihi dixit, se Pragæ, unde nuper advenerat, a fidedignis audivisse, Cæsarem in tantum meum expetivisse adventum, ut hæc verba pronunciarit: »Si sο|lummodo illum virum hîc mecum haberem, cum quo de rebus Mathematicis et Astronomicis, tum quoque Pyronomicis iucunde conferre possim, atque eius opera perlustrare, non caperet me tantum temporis tædium, veluti nunc sit, dum Praga absum. Sed quid faciam, si illum confestim huc vocavero, et mihi ipsi sit alio discedendum, non bene consulo illi et eius comitatui, hoc præsertim periculoso tempore. Præstat itaque id in commodiorem et oportuniorem commoditatem differre, interim de illo convenienti loco constituendo dispiciam.« Atque alia eiuscemodi, quæ nunc prætereo, ut spem magnam conceperim, Cæsarem non ita aversurum me meaque studia, quemadmodum in Dania factum est. Curo autem per filium meum TYCHONEM, addito uno vel altero comite, familiam meam muliebrem huc Wandesburgo evocari, missis meis curribus, qui eam cum supellectile necessaria advehant; eo enim regredi, nisi forte pro disponendis residuis rebus, ijsque alio mittendis, non est animus. Sat Boreæ datum, utinam non nimium, sed tribuendum erat aliquid patriæ, quam diu id fieri potuit.

FRANCISCUS meus TEGNAGLIUS cum |ego Dresda huc concederem, in Italiam abijt, illic aliquantulum mansurus linguæ discendæ causa; eum Principi Venetorum, Duci Parmensi, et magno Duci Hetruriæ atque Florentiæ per Literas commendavi, missis ad singulos eorum ijs, quos Regi nostro offerre volui, Libris, quod tamen an factum sit, ignoro. Itidem feci apud MAGINUM Mathematicum. Quin et Elector Coloniensis illum in mei gratiam, et a me rogatus, ijsdem Italiæ Principibus, excepto Veneto, Italicis Literis, quarum hîc exemplum habes, commendavit, ut sperem res eius bono loco istic futuras. Cum mihi scripseris, quod Rostochio ad D. CHRISTOPHORUM STURTIUM I. C. directis literis facile efficies, singulis duabus, uti scis, septimanis huc inde veniente auriga, de omnibus, quæ me meaque negotia concernere nosti, luculenter commonefacias velim, idque solito sæpius, cum nunc maior, interea dum hîc sum, concedatur oportunitas, nisi mare apud vos congelatur. Carmina in mei gratiam ab eximijs Poëtis ad Cæsarem congratulationis caussa concinnata, tum quoque ad me brevi videbis, otium ea describendi in hac festinatione non supererat, mitto tamen exemplum CHYTRÆI Rostochiensis, quod nuper Dresdæ accepi, siquidem illud in promptu erat, isthic ob POLICARPUM sic volentem ex autographo immutatum. Sed ille ob festinum meum inde discessum illud necdum accepit, est alias vir humanissimus, satisque Politicus, meque, dum ibi essem, honorifice excepit. Sum etiam benigne habitus a Duce Administratore, qui me ad se invitavit, |posteaque ad iuniores Principes, donata deinde eleganti torque aurea cum sua Effigie; quin et alibi a Principibus Germaniæ clementer acceptus fui, |qui, ut eos in reditu inviserem, rogarunt, spe etiam tacite facta, quod si Cæsar mihi benefacere velit, eos etiam suo officio non defuturos. Quomodo Coloniensis me meaque Cæsari commendavit, vel potius illi mea de caussa congratulatus sit, et quid in mei gratiam ad eundem Cæsarem Dux ULDARICUS Avus maternus Regis Daniæ scripserit, exempla earum literarum, quas ROSENKRANTZIO, aut etiam tibi, si recte memini, communicavi, edocebunt. Dedit etiam ad me Princeps MAURITIUS humanissimas literas, in quibus non pro autoritate Principum agit, sed me pro amico bono habet et sic nuncupat. Ex literis TEGNAGLIJ Amsterodamo de ijs, quæ in legatione eius evenerunt, antequam Wandesburgum ad me rediret, perscriptis, hæc et plura cognosces, ubi eas describere vacabit, tibique mittere. Sed desino plura, cum charta vix plura ferat.

Tu itaque, mi optime KRAGIE, cum coniuge a me salutata, liberisque vestris felicissime vale.