|S.
QUAS Wandesburgo ad me dedisti literas, eruditissime et amantissime M. CHRISTIERNE, eas hîc Wittebergæ accepi penultimo die huius anni. Refers ab initio in ijs de incuria Typographi Hamburgensis, qua quaternionem ibi relictum non saltem non emendatiorem edidit, sed adhuc magis quam antea corrupit, ut et in priori negligens fuit; sed quid faciendum cum talibus hominibus, qui nec fidem servant, nec quæ profitentur, satis callent? Constitui igitur duos illos quaterniones de motu Lunæ hîc, volente Deo, terse et emendate imprimi curare, ubi et reliquos quatuor Lunam concernentes, quos nunc sub prælo habeo. Ne igitur sis de priori iactura solicitus, et ferendum est, quod averti non potest. Quod vero excusas moram tuam aliquantulam isthic Wandesburgi, apud familiam meam |muliebrem, tantum abest ut hoc ægre feram, quin potius tibi gratias habeam, quod id mihi et illis officij præstare volueris, ut non saltem Magdeburgo eos isthuc deduxeris, sed et aliquamdiu cum illis manseris, ne nimis solitariæ essent, donec ANDREAS minister reverteretur. Quoniam vero existimo te res tuas domi ordinasse, ut in Germaniam denuo cogites, aut nunc forte eo reversus sis, cuperem ut me de statu rerum tuarum certiorem redderes. Intellexisti ex ijs, quas ad te dedi, quam primum huc veni, me Wittebergæ hibernare, volente Numine, constituisse, et quæ sint causæ cur sic faciam. Si igitur res tuæ ullo modo id ferrent, ut me accedere posses, feceris mihi rem apprime gratam, nec tibi ipsi infrugiferam. Cum enim et antea a te intellexerim, et hæ tuæ literæ non obscure insinuent, quod in Academiam aliquam exteram ascendere cupias, ubi secundum conditiones atque ætatem honeste vivere possis, poterit id sane aliquantisper non incommode fieri, donec divina providentia res meæ quietum et certum locum in portu exoptato et firmo, concedente uti spero Cæsare, obtinuerint. Tunc melius ti|bi et tuis commodis prospicere non omittam, interim etiam de liberali sustentatione meis sumptibus tibi providebo, nec quicquam tibi deesse |patiar, quod oportuna vivendi ratio exigat. Atque ubi præsens fueris (neque enim de tua erga me voluntate aut obsequio quidquam dubito) plenius de ijs, quæ tibi usui esse poterint, inter nos agemus. Gratum mihi inprimis est, quod de Apologia Antagonistæ mei Scotici refutanda serio cogites, vellem id mature fieri, ut Tomum illum de Cometa anni 77. sic concludere possim, atque interea dum hîc sum, typis absolvere, unâ cum alijs meis operibus antea inceptis, necdum prorsus ad Colophonem deductis. Tu vero mi dilectiss. Domine CHRISTIANE, te in his quam primum resolve; ego tibi et tuis commodis, quantum in me est, nullatenus sum defuturus, sed omni benevolentia et ad meliora semper promovendi amore et animi propensitate prosequar, idque re ipsa potius quam verbis, quam primum se occasio obtulerit, ostendam.