Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
|IOANNES KEPLER AD TYCHONEM BRAHE.

|CUM intellexissem ex MÆSTLINI literis, quas ad me dedit superiori Augusto, respondisse te ad epistolium meum, eiusque responsionis exemplar apud MÆSTLINUM esse, proxima occasione apud illum institi, ut id exemplar ad me mitteret, quando literæ tuæ mihi non redderentur. Sic casu et diligentia tua factum, ut quamvis pereuntibus tuis literis, tamen quod me scire velles, post decimum mensem intellexerim. Hæc initio te certiorem reddidi, quia in illa querela tua, me Christe, quam iustissima! postulas, ut primo quoque tempore meam tibi sententiam aperiam, ne ex hac decimestri mora maior tibi de me suspicio culpæ suboriretur. Quantum igitur attinet meas ad URSUM literas, ex ijs, quæ excerpsisti verbis, pleraque mea agnosco. Ex eo fit, ut quamvis ad aliqua, de quibus dubito, pene cohorrescam, nullum tamen negare possim. In hac itaque parte nullum adhuc URSI crimen est, quod liqueat. Utrum autem integram epistolam publicaverit, maior apud me dubitatio: quæ facile discuteretur, si mihi exemplar typi esset. Nam in ijsdem literis desiderium meum tuorum operum legendorum expressi, eaque in re operam URSI expetij. |Quantam autem per Deum immortalem! et quammultiplicem mihi facit iniuriam ferus homo! Ambiebam eius amicitiam missa epistola. Si petitionem meam admisit, fidem eius desidero: sin sprevit, tamen inhumanus est. Sermones amicorum, literæ magis, privatæ esse debent; has ille publicavit, nec me consuluit, nec facturum, nec factum nunciavit, nec exemplar misit. Quibus est curæ æquitas, nec in hostem quidem tale quid audent. Remisisset mihi, quod veteres aiebant, nuncium, aut abolevisset schedam, si non placuit amicus. Quamquam si literis eius ad me altero tandem anno scriptis, si iudicio eius de me, fides haberi potest, et placuit conditio, et amicitiam colere instituerat, Sed hæc levia sunt: |illa maior improbitas, iure utique vindicanda, si cui in foro aut spes aut oblectatio: quod id quod γεωμετροῦντι dictum ego volebam, ipse sibi maledicenti, quod scribis, applicat. Acerbissimum omnium, quod quem intelligebat ex meis literis a me maximi fieri, illis ipsis meis literis, quantum potuit, dehonestavit. Sic nimirum ipsi me de laudato inimico suo placuit ulcisci. Sed neque satis mirari possum consilium hominis, dum consilium meum illius hyperbolicæ laudationis ventilo. Quid? Tantine facit ista mea præconia? At cuius hominis? Si vir esset, contemneret, si prudens, non ventilaret. Quærebam obscurus ego laudatorem clarum vixdum nati inventi, mendicabam ab ipso stipem, ecce stipem ipse mendico extorsit. Præceptorem dixi: næ parvam laudi accessionem facit ex adulatione discipuli. Quærat eorum præconia, qui se præceptores ipsius ferunt. Quod si mihi partes iudicis tradit (nec apertius id potuisset, quam sic ostentata mea epistola) sciat iam mihi alios quam discipulo mores competere. Toleratur in discipulo utcunque adulatio, si ex opinione præceptoris et amore profecta ad finem discendi dirigatur: in iudice adulatio flagitium est. Quæ sic scribenda duxi, ut quamvis præstat securitatis causa honoratissimum quemque virum irasci minime, tamen, si non aliter honori tuo consuli posset, haberes arbitrium publicatæ calumniæ publice obviam eundi. Sed missum tandem ipsum faciamus. Nec enim, quam ipse male, sed quam ego bene fecerim, quæritur. Et sunt quidem in illa mea epistola pleraque, quæ defendi, aliqua, quæ excusari, aliqua quæ pessima suspicione liberari debent.

Ordiamur ab eo quod gravissimum est: quod nempe crimini mihi das, contra quam senserim, in os ipsi locutum. Quod dum agis, ita loqueris, ut mihi absolutissimum de alijs iudicium tribuere videaris. Quam ego suspicionem, si a me, quod perquam facile est, removero, magna parte purgationis me defunctum esse putabo. Etenim qui vir sit URSUS, iam non disputare placet, certe quo tempore epistolam illam scripsi, et imbecilliori eram iudicio et non parum ipsi iam diu tribueram. Venit Grætium Doctor quispiam ex Italia reversus Librum eius |mihi exhibens, quem triduo concesso raptim percurrerem. In eo salutatos schematismis reperio præcipuos huius temporis Mathematicos, reperio magnificam in præfatione provocationem ad simile quid audendum, ad Astronomiam e fundamentis extruendam, reperio compendia quædam aurea, quæ Tubingæ a MÆSTLINO celebrari memineram, reperio doctrinam sinuum, doctrinam triangulorum, vulgaria quidem, sed nova mihi omnia, ut videat, quo remige famam verberet. Nam pleraque postea in EUCLIDE et REGIOMONTANO reperi, quæ tum ipsi tribuebam. Neque metuas, ut quæ iam dixi, bene cum invento meo stare queant. Dicat ipse pro me MÆSTLINUS, quam tenuibus principijs institerim initio, qui profecto, si tam ieiunum me secundo dimisisset, quam primo dimiserat, nunquam tam exquisitam mihi commendationem (qua tamen, dum vixero, inferior ero) impertivisset. Itaque hac ego specie doctrinæ de URSO in præclaram opinionem erectus, incidi postea in quosdam ex nobilitate Styriaca Mathematum amantes, quibus, quod esset necessaria subinde mora in aula Cæsaris, URSI notitia erat. Illi hominis prædicare ingenium, inventa, hortari me, ut anniterer in eius familiaritatem pervenire, polliceri suam operam. Sed DIOGENEM quempiam mihi describebant aliqui, cui nisi aut lubeat, aut cum improbitate aliqua extorqueri nihil possit. His ego de causis inventa paulo post speculatio|ne mea, cum non esset mihi vicinior Mathematicus, ad quem commodius scriberem, ad scribendum impulsus, formam ipsam partim ad hominis naturam, quæ ferebatur, partim ad eas, quas tum forte fortuito legebam, efficacissimæ brevitatis epistolas dissoluto in pompam animo ex recenti inventionis meæ amore accommodavi securus de hoc eventu. Quomodo si quid mihi excidit paulo maius, quam de ipso senseram, in gratiam laudatorum ipsius et mei ipsius amore, totum id iuvenilis temeritatis est, nec aliter excuso, dummodo sceleris suspicionem aboleam. Ex ijs, quæ dixi, vides primum me bona conscientia Gloriam ipsi tribuisse, qua videbatur regnare in aula Cæsaris et apud Mathematicos, quos in libello suo alloquebatur, illustrissimam autem cur dixerim, causam non reperio, nisi quod Illustres nostri eam prædicant, et Illustrissimus prædicare videtur, dum eum in Aula habet, et quod pomposum ingenium facile muscam conspicatur, ex qua faciat Elephantum. Eodem refero et id, quod, cum constaret de aliquibus, dixi (si modo dixi) ab omnibus doctis ipsum magnifieri. Certe enim MÆSTLINUM et TYCHONEM inter doctos habebam, quos sciebam non admodum præclare de ipso sentire. Quod autem etiam plura in hunc modum declamaturus fuissem, si tempus tulisset, id non memini me polliceri. Imo illa de garrulitate aliena a Mathematicis protestatio non facta est ad excusanda etiam plura huiusmodi, sed potius ad corrigenda priora. Quod si vero mea sunt omnia et |et singula ista verba, quod Mathematicos huius ævi tantum præcedat unus quantum Phœbeius orbis minuta sidera: me Christe magnam iniuriam multis præclarissimis viris, atque adeo meæ ipsius conscientiæ imprudens feci. Illud verissime dicere possum, nunquam me ullo modo serio, per lusum, publice, privatim, in os, aurem, ex animo volentem et prudentem hoc dixisse, quod REGIOMONTANO, COPERNICO, RHETICO, REINHOLDO, TYCHONI, MÆSTLINO, cæteris unus URSUS præferendus sit. Nunquam sensi, nunquam præsenti animo scripsi, nunquam tam flagitiosam adulationem probavi. Quod si verba mea genuina tale quid sonant, quod nescio, casus in culpa est, meaque festinatio, et quod quid scripserim, non relegi. Poëticum, ut vides, totum id est, et ex Poëta desumptum, et poëtico spiritu dictum: quod non tantum iam nolo, sed et tum, cum scripsi, nolebam, aliorsum rapi volebam, aliam repræsentari, quod antecellat vulgus, vulgus, inquam, Mathematicorum, quod et credebam, et citra præcipuam gloriam fieri potest. Non protestarer tanta asseveratione contra manifesta verba (si modo talia sunt) nisi in ipsa illa epistola documentum maximum extaret meæ innocentiæ, quo de supra. Nam etsi quibus verbis TYCHONIS mentionem fecerim, nescio, fecisse tamen scio: et eiusmodi mentionem quidem, atque ex eiusmodi opinione profectam, quæ merito URSUM pungat, si eum tam feliciter titillant hæc sui ipsius elogia. Sed caute, ut video, posthac scribendum erit. Adeo nunquam non salutare quippiam URSI in aurem insusurrando præcipiunt. Cætera, quæ allegas, levia sunt. Præceptorem dixi, quia ex eius libro aliqua hauseram utilia; Nobilissimum vero, quia in his provincijs Austriacorum nobilitali datur Eruditio et Munus aulicum; Hypotheses vero eius feci, in quibus aliquid mutavit; nam si bene memini, Terram et ipse voluit, et in Martis circulo discrepat, sive, ut dicis, errat. Nam etsi ex MÆSTLINO de hac te inter et ipsum controversia olim inaudiveram, tamen cum et MAGINUS in Italia et RŒSLINUS in Alsatia singuli pro se simile quippiam |ex hypothesibus COPERNICI derivassent, existimavi idem et URSO excogitata proclive fuisse. Denique quod finis principio respondet, nihil mirum, nec ulla in voto improbitas, ut valeat sideribus et scientiæ. Id equidem studeat, maledictis omissis et vana ostentatione. Decus autem Germaniæ mihi quilibet est, cui tantum tribuo, quantum illi tribuebam, quia nempe Mathemata verum decus sunt unius Germaniæ. Hæc adeo prolixe, cum ut dolorem meum testarer iusta querela, tum ut appareret, arbitrari me non omnino nihil ad meam existimationem pertinere, quid tu de me sentias.